Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Petilianus dixit: Nam cum reus falsa committas, bis baptisma ego non facio quod semel ipse non facis.

Augustinus respondit: Nec reos nos probas et, si reus baptismo falso baptizat, non habent uerum baptismum quotquot ab eis baptizantur, qui apud uos non solum manifesti, sed etiam occulti iam rei sunt. si enim rem dei dat qui baptismum dat, cum iam deo reus est quomodo rem dei dat, si reus uerum baptismum non dat? sic enim expectatis, ut et nobis reus sit, quasi quod daturus est uestrum sit.

Petilianus dixit: Nam si ueris falsa permisceas, isdem saepe uestigiis uerum falsitas imitatur. sic sic hominem simulat naturae pictura uerumque coloribus exprimit falsa facies ueritatis. sic sic speculi nitor uultum rapit, ut reuocet [*]( 13 lob, 13, 10 16 cf. Matth. 28, 19 18 cf. I Ioh. 5. 6 ) [*]( - 26 sic] sed v 27 reus nobis PQ 29 hisdem Om2PQ iisdem v 30 uerunque Oml uerum, quae PQv falsas PQv )

56
oeulis imitatur; sic sic offert proprios uenientibus uuUus, ut ipsa sibimet inuicem facies uenientis occurrat, tantumque 1/alet munda fallacia, ut ipsi se qui peruident oculi quasi in altero sese cognoscant. ipsa quoque umbrae cum steterit imago, res geminat magna ex parte, mendacio diuidens unitatem. numquid adeo uerum est, quia figura mentitur? sed alwd est hominem pingere, aliud generare. nam quis patri filios exoptanti falsos fingit infantes, aut quis picturae mendacio ueros heredes expectet? profecto dementiadementis est animi dimisso eo quod uerum est amare picturam.