Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Petilianus dixit: At enim in eodem perduratis: (qui semel lotus est non habet causam nisi pedes lauandi.* semel est quod habet auctorem, semel est quod ueritas firmat.

Augustinus respondit: Baptismus in nomine patris et filii et spiritus sancti Christum habet auctorem, non quemlibet hominem, et Christus est ueritas, non quilibet homo.

Petilianus dixit: Nam cum reus falsa committas, bis baptisma ego non facio quod semel ipse non facis.

Augustinus respondit: Nec reos nos probas et, si reus baptismo falso baptizat, non habent uerum baptismum quotquot ab eis baptizantur, qui apud uos non solum manifesti, sed etiam occulti iam rei sunt. si enim rem dei dat qui baptismum dat, cum iam deo reus est quomodo rem dei dat, si reus uerum baptismum non dat? sic enim expectatis, ut et nobis reus sit, quasi quod daturus est uestrum sit.

Petilianus dixit: Nam si ueris falsa permisceas, isdem saepe uestigiis uerum falsitas imitatur. sic sic hominem simulat naturae pictura uerumque coloribus exprimit falsa facies ueritatis. sic sic speculi nitor uultum rapit, ut reuocet [*]( 13 lob, 13, 10 16 cf. Matth. 28, 19 18 cf. I Ioh. 5. 6 ) [*]( - 26 sic] sed v 27 reus nobis PQ 29 hisdem Om2PQ iisdem v 30 uerunque Oml uerum, quae PQv falsas PQv )

56
oeulis imitatur; sic sic offert proprios uenientibus uuUus, ut ipsa sibimet inuicem facies uenientis occurrat, tantumque 1/alet munda fallacia, ut ipsi se qui peruident oculi quasi in altero sese cognoscant. ipsa quoque umbrae cum steterit imago, res geminat magna ex parte, mendacio diuidens unitatem. numquid adeo uerum est, quia figura mentitur? sed alwd est hominem pingere, aliud generare. nam quis patri filios exoptanti falsos fingit infantes, aut quis picturae mendacio ueros heredes expectet? profecto dementiadementis est animi dimisso eo quod uerum est amare picturam.

Augustinus respondit: ltaneItane non embesciserubescis, etiamsi ia homine fallaojssimofallacissimo fuerit, baptismum Christi falsitatem nocsre? absit quidem ut dominicum frumentum, quod per totum agrum, id est bunchunc mundum, usque in tnessemmessem, id est usque in finem saeculi, inter zizania crescere iussum est, uestris maledictis interisse credatur. uerumtamen et in ipsis zizaniis, quae usque in finem non colligi sed tolerari praecepta sunt, et in ipsa palea, quae non nisi ultimo uentilabro tota separabitur, audet quisquam dicere falsum esse baptisma quod in nomine patris et filii et spiritus sancti datur et sumitur? quos testimonio grauidatarum femicarum conuictos uel collegas uel presbyteros uestros ab honore deponitis — quandoquidem ista exempla ubique non desunt —, quaero, antequam conuincerentur, utrum fallaces fuerint an ueraces. respondebis utique: fallaces). cur ergo uerum baptismum et habebant et dabant? cur in eis diuinam ueritatem . non corrumpebat humana fallacia? nonne uerissime scriptum est: sanctus enim spiritus disciplinae effugiet fictum? fictos ergo istos cum sanctus spiritus fugeret, cur apud eos baptismi ueritas erat, nisi quia spiritus saactus hominis fallaciam, non ueritatem sacramenti fugiebat? porro [*](13 cf. Uatth. 13, 24-30. 36—43 18 cf. Matth. 3,12 27 Sap. 1, 5 ) [*](1 oculo. OmSPQv (ocnlis dativm tsl) \' 4 umbrae tcripti umbra eodd. c 5 imago, res scripti imagines codd. v 6 adeo] ideo « 9 animus OQ 14 usque ad messem v 19 quiaque v 21 gfanidatnrura Oml 25 diuinum Pml 28 spiritus sanctae Q . )

57
si et fallaces habent baptismum uerum, qui hoc habet (quamuis a fallacissimo baptizatore acceptum, idem habet) quod ueraces habent. unde te oportet aduertere sermonem tuum potius esse pigmentis puerilibus coloratum, et ideo qui neglecto uerbo uiuo fucis talibus delectatur, ipse amat pro ueritate picturam. 1

Petilianus dixit: At enim dicit apostolus Pau- lus: unus deus, una fides, unum baptisma. unum nos profitemur; nam certum est eos qui duo existimant insanire .

Augustinus respondit: In nos ista dicitis, sed insaniendo nescitis. illi enim dicunt duo baptismata, qui aliud existimant habere iustos, aliud iniquos, cum neque istorum neque illorum sit, sed sit Christi, in utrisque unum, quamuis ipsi non sint unum, sed id quod est unum isti habeant ad salutem, illi ad perniciem.

Petilianus dixit: Uerum ut aliquid comparem,, solem geminum uideri furiosis, licet nubes caerulea saepe concurrat eiusque decolor facies splendore percussa, dum radii solis ab eadem redeunt, quasi proprios radios emittere uideatur, sic sic in fide baptismatis aliud est quaerere imagines, aliud agnoscere ueritatem.\'

Augustinus respondit: Quid loqueris, quaeso? quando nubes caerulea radios solis percussa repercutit, numquid furiosis quasi duo soles apparent ac non omnibus qui intuentur? cum autem furiosis ita uidetur, solis ipsis uidetur. sed ei molestum non est quod ammoneo, uide potius, ne forte talia dicere et sic loqui furiosum sit. nempe tamen hoc dicere uoluisti, iustos habere ueritatem baptismi, iniustos autem imaginem. si ita est, audeo dicere imaginem fuisse in illo uestro cui non [*]( 4 cf. Cic. De or. II 45, 188 8 Eph. 4, 5 ) [*]( 1 habet] habent Pw smtentiam expleui, cf. p. 56, 11. 58, 14 2 quod] add. non PQ 13 istorum] iustorum 0 18 uidere fariosi Om1 26 cum antem—ipsis uidetur om. PQ 27 admoneo OQ ne forte potins Qrnl 29 insto 0 ymaginem P )

58
deus, sed quidam comes erat deus, ueritatem autem uel in te uel in illo qui hoc in eum eleganter emisit, quando ei dixit: cui comes est deus. et discernite illos quos uterque baptizauit et in aliis approbate baptismum uerum, ab aliis autem excludite imaginem et introducite ueritatem.

Petilianus dixit: Sed ut haec minora discurram, numquid ius dicit qui non est curiae magistratus, aut id quod dixerit ius est, cum priuati persona publica iura perturbet? an non magis reus non modo non prodest, sed cum eo quod conficit falsarius obtinetur?

Augustinus respondit: Quid, si iste priuatus atque falsarius legem imperatoris alicui det, nonne ille, cum contulerit cum eis qui hanc habent et ipsam esse inuenerit, non attendit & quo acceperit, sed quid acceperit? falsarius quippe quando ex sua falsitate dat aliquid, falsum est; quando autem alienum uerum ab aliquo datur, etiamsi a falsario detur, quamuis ille uerax non sit, uerum est tamen quod datur.

Petilianus dixit: Aut si quisquam carmina sacerdotis memoriter teneat, numquid inde sacerdos est, quod ore sacrilego carmen publicat sacerdotis?

Augustinus respondit: Ita istud dicis, quasi modo quaeramus quis sit uerus sacerdos et non quid sit uerum baptisma. ut enim sit quisque uerus sacerdos, oportet ut non solo sacramento, sed iustitia quoque induatur, sicut scriptum est: sacerdotes tui induantur iustitia. qui autem solo sacramento sacerdos est, sicut fuit pontifex Caiphas, persecutor unius et uerissimi sacerdotis, quamuis ipse non sit uerax, quod dat tamen uerum est, si non det suum sed dei, sicut de ipso Caipha dictum est: hoc autem non a se dixit, sed cum , esset pontifex prophetauit. et tamen, ut eo quoque simili utar quod ipse posuisti, si audias ab aliquo uel profano [*]( 1 cf. p. 52, 3 24 PB. 131, 9 29 Ioh. 11, 51 ) [*]( 7 ius] instius O 16 detur] datur 0 22 quia] quid PQ quid] quia 0 quod PQ 26 caiphas pontifex P 31 prophano Q )

59
precem sacerdotis uerbis et mysteriis euangelicis conformatam, numquid potes ei dicere: (non est uera., quamuis ipse non solum uerus non sit, sed etiam nullus sacerdos sit, cum apostolus Paulus quoddam testimonium uerum esse dixerit Cretensis nescio cuius prophetae, qui inter prophetas dei non computabatur? ait enim: dixit quidam ex ipsis proprius eorumproplieta:Cretensessempermendaces, malae bestiae, uentres pigri. testimonium hoc uerum est. si ergo apostolus nescio cuius alienigenae testimonium, quia uerum comperit, etiam ipse adtestatus est, cur nos, apud quemlibet inuenerimus quod Christi est et uerum est, etiamsi ille apud quem inuenitur peruersus et fallax est, non discernimus uitium quod homo habet et ueritatem quam non suam sed dei habet, et dicimus: \'sacramentum hoc uerum est,\' sicut ille ait: testimonium hoc uerum est? numquid ideo dicimus: \'etiam ipse homo uerax est\', quia dicimus: \'sacramentum hoc uerum est\'? sicut et apostolus numquid ideo prophetam illum inter prophetas dei computauit, quia quod in eo uerum inuenit uerum esse firmauit? similiter idem apostolus, cum apud Athenas esset, inter aras daemonum animaduertit aram quandam in qua scriptum erat: ignoto deo, et hoc testimonium ad illos in Christo aedificandos assumpsit, ita ut hoc commemoraret in sermone suo atque subiungeret: quem uosignorantes colitis hunc uobis nos adnuntiamus. numquid quia uel inter idolorum aras uel a sacrilegis erectam aram illam repperit, propterea quod in ea uerum erat damnauit aut respuit, aut propter uerum quod in ea legerat etiam sacrilegia paganorum sectanda esse persuasit? consequenter autem cum ipsum etiam dominum illis ignotum, sibi autem notum etiam illorum notitiae, sicut congruere iudicabat, insinuare uellet, ait inter cetera: et quidem non longe positum [*]( 6 Tit. 1, 12-13 21. 23 Act. 17, 23 31 Act. 17, 27-28 ) [*]( 3 cum] sed cum Pml 8 uentris PQ 9 testimonio PQu 13 et om. PmlQ 14 hoc sacramentum P 24 annuntiamus OQ 25 ydolorum P 26 reperit v )
60
ab unoquoque nostrum. in illo enim uiuimus et mouemur et sumus, sicut et quidam secundum uos dixerunt numquid etiam hic, quia inuenit apud sacrilegos testimonia ueritatis, aut propter ista illos approbauit aut propter illos ista damnauit? uos autem necesse est ut semper erretis, quamdiu propter hominum uitia dei sacramenta uiolatis aut nos propter dei sacramenta, quae in uobis uiolare nolumus, etiam uestri schismatis sacrilegium assumere putatis.

Petilianus dixit: Omnis enim potestas ex deo est, non in homine potestatis, sieut Pontio Pilato respondit dominus Iesus Christus : non haberes in me potestatem nisi esset tibi desuper data, et iterum dicente Iohanne: non potest homo facere quicquam nisi ei datum fuerit e caelo. doce igitur, traditor, simulandi mysteria quando acceperis potestatem.

Augustinus respondit: Tu doce potius, uniuersus orbis terrarum, qua diffusa est hereditas Christi, et illa tot gentium multitudo, ubi apostoli ecclesias fundauerunt, quando baptizandi amiserit potestatem. numquam docebis, non solum quia eos calumniaris, non doces traditores, sed quia, etiamsi docueris, non potest quorumlibet malorum scelus siue ignotorum sine fallacium siue ut zizania uel palea tolerandorum euertere promissa dei, ut non in semine Abrahae benedicantur omnes gentes; a quibus promissis uos alienos facitis, qui cum omnibus gentibus communionem unitatis habere non uultis.

Petilianus dixit: Licet enim unum sit baptismum, tribus tamen est gradibus consecratum. dedit aquam Iohannes sine nomine trinitatis, sicut ipse professus est dicens: ego uos baptixo in aqua paenitentiae; alius ueniet qui fortior me est, cuius non sum dignus calciamenta portare; ipse uos baptixat in spiritu sancto et igni. [*]( 9 cf. Rom. 13, 1 11 Ioh. 19, 11 13 Ioh. 3, 27 23 cf. Gen. 22, 18 28 Matth. 3, 11 ) [*]( 8 uestris Oml 14 e] de v 16 oniaersoe 0 17 quo Pm2Qr 26 baptisma Pm2 30 calceamenta Ov 31 igne PQv- )

61
dedit sanctum spiritum Christus, sicut scriptum est: sibilauit in faciem eorum et dixit: accipite spiritum sanctum, ipseque ignis paracletus crepitantibus flammis ardescens in apostolos superuenit.s o uera diuinitas, quae accendere uisa est, non ardere. suut scriptum est: factus est subito de caelo sonus. tamquam ui magna spiritus ferretur, et repleuit totam domum ubi erant sedentes apostoli. et nisae sunt distributae linguae tamquam ignis. sedit autem super unumquemque eorum, et repleti sunt omnes spiritu sancto, et coeperunt loqui uariis linguis sicut spiritus sanctus dabat eloquium eis. tu igitur, persecutor, uel aquam paenitentiae non habes, qui non Iohannis occisi, sed occisoris Herodis retines potestatem. tu igitur, traditor, sanctum spiritum Christi non habes; etenim morti Christus est traditus, non ad mortem tradidit Christus. tibi ignis in spiritu apud inferos uiuax est, qui ieiunis apicibus aestuans membra tua per saeculum afflare ualeat, non finire, sicut scriptum est de reorum inferno supplicio: ignis eorum non extinguetur.