Petilianus dixit: Quodsi nos bis baptismum facere dicitis, immo uos facitis qui occiditis baptixatos. non, quia baptixatis, hoc dicimus, sed quia unumquemque, dum [*](lp.48,19 4 Ioh. 15,3 5Ioh. 14,27 9ITim. 1,7 28 cf. Luc. 18,18 ) [*](1 indicatis scripsi iudicatis codd. v 6 cena Q 11 loquuntur v affirmaat v 22 cftu Q 24 apad noe esse v 80 baptismom 0 ) [*]( LII. Aaguat c. Don. II. ) [*]( 4 )
50
occiditis, sanguine suo facitis baptizari. etenim baptismum aquae uel spiritus extorto sanguine martyris quasi factum est geminum. sic [autem] ipse namque saluator baptizatus primitus a Iohanne baptixandum sese professus est iterum non iam aqua nec spiritu, sed sanguinis baptismo cruce pas- sionis, sicut scriptum est: accesserunt ad eum duo discipuli filii Zebedaei dicentes: domine, cum ueneris in regnum tuum, fac nos sedere unum ad dexteram tuam et alterum ad sinistram. respondit eis Iesus: difficilem rem petitis. numquid calicem quem ego bibiturus sum potestis bibere et baptismum quod ego baptizor baptizor? dixerunt illi: possumus. et ait illis: calicem quidem quem ego bibiturus sum bibere potestis et baptismum quod ego baptizor baptizabimini, et cetera. si haec duo sunt baptismata, uestra nos laudatis inuidia, profitemur. cum enim nostra corpora occiditis, non m\'s baptismum facimus, sed baptismo nostro et sanguine baptixamur ut Christus. erubescite erubescite, persecutores: similes Christo martyres facitis quos post aquam ueri baptismatis sanguis baptista perfundit.
Augustinus respondit: Primo cito respondemus quia non uos occidimus, sed ipsi uosmet ipsos uera morte occiditis, cum uos ab unitatis uiua radice praeciditis. deinde si omnes qui occiduntur sanguine suo baptizantur, omnes latrones iniqui impii scelerati, qui damnati feriuntur, martyres habendi sunt, quia suo sanguine baptizantur. si autem non baptizantur sanguine suo nisi qui occiduntur propter iustitiam, quia ipsorum est regnum caelorum, uide sis prius esse quaerendum propter [*]( 5 cf. lob. 3, 5 6 Marc. 10, 85-89 28 Matth. 5, 10 ) [*]( 3 autem del. Q nanque del. P sic autem ipse quoque v, cf. sic namque p. 48, 15 4 a] ab Q 12 baptismo v quo PQv 14 bibere potestisl bibetis (irtsodt) Q quidem meum (del.) bibetis quem ego bibiturus sum P baptismo v 15 quo PQv 17 occidistis Om1 non bis scripsi nobis 0 bis PQv . 29 uide sis scripsi uidiatia codd. v, cf. uide potiusp. 57,27 )
51
quid patimini et postea quid patiamini. quid ergo buccae inflantur, antequam facta defendantur? quid perstrepit lingua, antequam probetur uita? si schisma fecisti, impius es; si impius es, ut sacrilegus moreris, cum pro impietate puniris; si ut sacrilegus moreris, quomodo tuo sanguine baptizaris? an dicis: \'non feci schisma\'? hoc ergo quaeramus: quid ante clamas quam probas?
An dicis: \'etsi sacrilegus sum, a te occidi non debeo\'? alia quaestio est de atrocitate facti mei quod numquam ueraciter demonstras, alia de baptismo sanguinis tui unde te mendaciter iactas. nam neque occido te nec probas te ab aliquo occidi nec, si probes, ad me pertinet quicumque te occiderit, siue secundum potestatem legitime sibi a domino datam iuste fecerit siue sicut messis dominicae palea cupiditate aliqua mala scelus admiserit: sicut ad te non pertinet qui recentibus temporibus cum intolerabili potentatu etiam militibus sibi comitantibus, non quia timebat aliquem sed ut ab omnibus timeretur, uiduas oppressit, pupillos euertit, aliena patrimonia prodidit, aliena matrimonia separauit, res uendendas innocentium procurauit, uenditarum pretia cum dominis plangentibus diuisit. ex me ista dicere uidear, si non tacito nomine agnoscitur de quo dicam. quae si uera sunt, sicut ad uos ista non pertinent, ita nec quidquid dicis ad nos, etiamsi uera diceres. si autem falsa fama de illo collega uestro iusto et innocente mentita est, nullo modo etiam famae credendum est, quae de innocentibus tamquam de traditoribus codicum uel tamquam de interfectoribus hominum seminata est. huc accedit, quia ego illum commemoro qui uobiscum uixit, cuius natalicia tanta celebratione frequentabatis, cui pacis osculum inter sacramenta copulabatis, in cuius manibus eucharistiam [*](15 qui recentibm temporibus seqq.] cf. cap. 35, 82 ) [*]( 1 patiamini] patimini v 4 cum pro—moreris om. PQ 5 quomodo] add. ergo PQ 6 dicitis 0 11 occido scripsi occidi codd. v, cf. p. 50, 23 13 sibi scripsi siue 0, om. PQv 15 ammiserit 0 16 intollerabili Pml potentu Q 21 dicere ista P 27 uc Oml 30 eucaristiam Oml ) [*](4* )
52
ponebatis, cui uicissim danti manus porrigebatis, cuius aures inter tantos Africae gemitus surdas libera uoce offendere timebatis; quem nescio quis uestrum quia uel ex obliquo urbanissime tetigit, ut ei diceret quod comitem haberet deum, ingenti laude ferebatur. tu autem illos nobis obicis cum quibus non uiximus, quorum faciem non uidimus, quorum aetate uel pueri uel fortasse nondum nati eramus. quae est ista tanta iniquitas atque peruersitas uelle nobis imponere sarcinas ignotorum, cum uos portare nolitis amicorum? clamat scriptura diuina: uidebas furem et concurrebas cum eo. si te non contaminauit quem uidisti, cur mihi obicis quem uidere non potui? an dicis: \'non cum eo concurri, quia facta eius displicebant mihi\'? sed nempe ad altare accedebas cum eo. age iam, ut te defendas, discerne ista et dic aliud esse concurrere in peccatum, sicut concurrerunt duo seniores castitati Susannae insidiantes, aliud cum fure accipere domini sacramentum, sicut apostoli cum Iuda etiam primam illam cenam acceperunt. faueo defensioni: sed cur non attendis quanto facilius in hac tua defensione absolueris gentes et terminos terrae qua hereditas Christi diffunditur? si enim potuistis furem uidere et cum fure uiso sacramenta communicare (et) tamen peccatum non communicare, quanto minus potuerunt remotissimae nationes cum Afris traditoribus uel persecutoribus, etiamsi uera diceretis et ostenderetis, mala facta habere communia, quamuis cum eis tenerent sacramenta communia! an dicis: \'ego illum episcopum uidi, furem uero illum non uidi\'? dic quod uis: etiam huic faueo defensioni, et in hac absolutus est a uestris criminationibus orbis terrarum. si enim uobis licuit cogniti hominis ignorare uitam, cur totus mundus ignotos ignorare non sinitur? nisi forte Donatistis licet nescire quod scire nolunt, gentibus non licet nescire quod scire non possunt.
An dicis: \'aliud est furtum, aliud traditio uel [*](3 cf. p. 10, 13 10 Ps. 49, 18 15 cf. Dan, 13, 10 ) [*](5 obicis] ibicis Q 11 car] cui Pml ,17 cgnam Q 18 de.fensioni P 19 defessione P 21 et addidi 24 malefacta v 27 faueto Pml )
53
persecutio\'? concedo aliud esse, nec modo laborandum est quid intersit ostendere. adtende compendium. si te ille non fecit furem, quia tibi non placet furtum, quis potest facere traditores aut homicidas eos quibus displicet siue traditio siue homicidium? prius igitur confitere te esse quidquid mali fuit Optatus quem noueras, et uel sic mihi obice quidquid mali fuerunt quos ego non noueram. nolo mihi dicas: (sed illa magna sunt, ista parua\'. prius enim oportet fatearis ipsa parua de te, non ut ego quoque fatear, sed ut uel sinam te dicere nescio quae magna de me. Optatus quem noueras fecit te furem, quia collega tuus fuit, an non fecit? responde unum de duobus. si dicis: \'non fecit\', quaero (quare) non fecerit: quia nec ipse fuit, an quia nescis, an quia tibi displicuit? si quia nec ipse fuit, multo magis illos de quibus nos arguitis tales fuisse quales dicis credere non debemus. si enim de Optato non est credendum quod et christiani et pagani et Iudaei, postremo et nostri et uestri dicunt, quanto minus credendum est quod uos de aliquo dicitis! si quia nescis, respondent tibi omnes gentes: \'multo magis nos nescimus quidquid de illis obicis nobis\'. si quia tibi displicuit, eadem tibi uoce respondent: quamuia numquam probaueris, talia tamen displicent nobis\'. si autem dicis: \'ecce me furem fecit Optatus ille quem noueram. quia collega meus fuit et cum illo ad altare accedere solebam cum ista committeret, sed non curo, quia leue est peccatum, te autem illi traditorem homicidamque fecerunt\', respondeo non me concedere, ut ego quoque traditor et homicida factus sim peccatis alienis, quia tu te alieno peccato furem factum esse confessus es; neque enim iudicio nostro, sed ore tuo fur factus es. nos enim dicimus unumquemque sarcinam suam portare, sicut apostolus testis est; tu uero non quia furtum fecisti uel (in) furtum consensisti, sed quia id quod alius fecit ad te pertinere
[*](29 cf. Gal. 6, 5 ) [*]( 7 maga Oml 12 quare addidi, om. 0 cnr mpplcuerunt PQv fece- rit] fecit v ipse fur fnit v 14 arguitis scripst argnistis vodd. v 26 sum Pml 30 in addidi furto Pm2v, cf. index \'conaentio\' ) 54
existimasti, sub sarcina Optati ultro tuos humeros subdidisti. nam sicut apostolus ait, cum de cibis loqueretur: scio et confido in domino Iesu quia nihil commune per ipsum; sed ei qui existimat aliquid commune esse, illi commune est, eadem regula dici potest aliena peccata non pertinere ad eos quibus displicent, sed si quis existimat ad se pertinere, pertinent ad eum. quapropter tu nos non tenes traditores nec homicidas, etiamsi aliquid tale probes de his qui nobiscum sacramenta communicant; te autem, etiamsi tibi displiceat quidquid fecit Optatus, furem tamen tenemus non per calumniam nostram, sed per sententiam tuam. et ne putes hoc leue esse, apostolum lege dicentem: neque fures regnum dei possidebunt. qui autem regnum dei non possidebunt, non erunt utique ad dexteram inter illos quibus dicetur: uenite benedicti patris mei, percipite regnum quod uobis paratum est ab origine mundi. si ibi non erunt, ubi erunt nisi ad sinistram, inter illos ergo quibus dicetur: ite in ignem aeternum qui paratus est diabolo et angelis eius? frustra ergo te securum facis leue putando peccatum, quod a regno dei separat et in ignem mittit aeternum. quanto melius ad ueram confessionem confugies et dices: \'unusquisque nostrum proprium onus portabit et a tritico paleam uentilabrum ultimum separabit!\'
Sed uidelicet times ne statim tibi dicatur: (cur ergo, dum aliis aliena onera conamini imponere, ausi uos estis ante ultimum uentilabrum a totius mundi dominica segete separare?\' itaque uos, quibus displicent facta uestrorum, dum cauetis ne uobis obiciatur schisma quod omnes fecistis, etiam peccatis uos implicatis quae uos non fecistis, et dum timet uir disertus Petilianus, ne mihi liceat dicere non me esse talem qualem fuisse [*](2 Rom. 14, 14 12 I Cor. 6, 10 15 Matth. 25, 34 18 Matth. 25, 41 22 cf. Gal. 6, 5 cf. Matth. 3, 12 ) [*](1 sarcino Qml 6 ad eoe non pertinere v quia] quid Dinl 8 omicidas Oml iis v 9 etiamsi tibi] etiam sibi 0 14 dicitur Pm2 23 palea 0 29 timet uir scripsi timetur codd. timet v, cf. uir diserte cap. 98, 226 et Cresc. III 55, 61. 71, 83. IIII 11, 13 )
55
putat Caecilianum, ipse cogitur dicere esse se talem qualem fuisse nouit Optatum. an tu non es talis qualem ilium fuisse Africa tota conclamat? nec nos ergo tales sumus, quales illos quos nobis obicitis uel error uester suspicatur uel furor infamat uel ueritas probat; multo minus talia sunt per omnes gentes frumenta dominica, quae istorum nec nomen audierunt. nulla igitur causa est, cur tanto scelere separationis et sacrilegio schismatis pereatis. et tamen si quid pro hac tanta impietate diuino iudicio patiamini, etiam baptizari uos uestro sanguine dicitis, ut parum sit quod diuisi non compungimini, nisi etiam puniti gloriemini.
Petilianus dixit: At enim in eodem perduratis: (qui semel lotus est non habet causam nisi pedes lauandi.* semel est quod habet auctorem, semel est quod ueritas firmat.
Augustinus respondit: Baptismus in nomine patris et filii et spiritus sancti Christum habet auctorem, non quemlibet hominem, et Christus est ueritas, non quilibet homo.
Petilianus dixit: Nam cum reus falsa committas, bis baptisma ego non facio quod semel ipse non facis.
Augustinus respondit: Nec reos nos probas et, si reus baptismo falso baptizat, non habent uerum baptismum quotquot ab eis baptizantur, qui apud uos non solum manifesti, sed etiam occulti iam rei sunt. si enim rem dei dat qui baptismum dat, cum iam deo reus est quomodo rem dei dat, si reus uerum baptismum non dat? sic enim expectatis, ut et nobis reus sit, quasi quod daturus est uestrum sit.
Petilianus dixit: Nam si ueris falsa permisceas, isdem saepe uestigiis uerum falsitas imitatur. sic sic hominem simulat naturae pictura uerumque coloribus exprimit falsa facies ueritatis. sic sic speculi nitor uultum rapit, ut reuocet [*]( 13 lob, 13, 10 16 cf. Matth. 28, 19 18 cf. I Ioh. 5. 6 ) [*]( - 26 sic] sed v 27 reus nobis PQ 29 hisdem Om2PQ iisdem v 30 uerunque Oml uerum, quae PQv falsas PQv )
56
oeulis imitatur; sic sic offert proprios uenientibus uuUus, ut ipsa sibimet inuicem facies uenientis occurrat, tantumque 1/alet munda fallacia, ut ipsi se qui peruident oculi quasi in altero sese cognoscant. ipsa quoque umbrae cum steterit imago, res geminat magna ex parte, mendacio diuidens unitatem. numquid adeo uerum est, quia figura mentitur? sed alwd est hominem pingere, aliud generare. nam quis patri filios exoptanti falsos fingit infantes, aut quis picturae mendacio ueros heredes expectet? profecto dementiadementis est animi dimisso eo quod uerum est amare picturam.