Petilianus dixit: At enim constanter opponitis: dixit apostolis Christus: qui semel lotus est non habet. causam nis\'i pedes lauandi, sed est mundus totus! si uerba ista plene discutias, subsequentibus obtineris. sic namque locutus est dicens: qui semel lotus est non habet causam nisi pedes lauandi, sed est mundus totus; et uos mundi estis, sed non omnes. hoc autem dixit propter Iudam qui eum fuerat traditurus. quisquis ergo traditor factus es, baptismum perdidisti. denique postquam ipse damnatus est traditor Christi apostolus, undecim sic plenius confirmauit: iam uos mundi estis propter sermonem quem locutus sum uobis; manete in me, et ego in uobis. et iterum his undecim dixit: pacem meam do uobis, pacem meam dimitto uobis. cum haec ergo damnato ut diximus traditore apostolis undecim dicta sint, uos quoque traditores similiter pacem et baptismum non habetis.
Augustinus respondit: Si ergo perdidit baptismum traditor, quisquis a uobis baptizatus postea traditor factus fuerit, si redire ad uos uoluerit, denuo baptizetur. quod si non facitis, [*](6 p. 47, 18 8 cf, Act, 8, 9-19 13. 16 Ioh. 13, 10 22 Ioh. 15, 3-4 24 Ioh. 14, 27 ) [*]( 2 tali numquam PQ 8 non-Simoni om. PQ 9 a 8.1. 0 persecuntur Q 10 quos om. Oml 21 Christi, apostolos v 31 ad UOB redire v )
49
satis nos ipsi indicatis falsum esse quod dictum est: si quia ergo traditor factus es, baptismum perdidisti. si enim perdidit, redeat et recipiat; si autem redit et non recipit, non perdiderat deinde, si propterea dictum est apostolis: iam uos mundi estis et: pacem meam do uobis, quia iam inde discesserat traditor, non erat ergo munda et pacifica cena illa tanti sacramenti, quam priusquam ille exiret omnibus dedit. quod si clausis oculis dicere audetis, quid faciamus nisi potius nos exclamemus: \'o ultrix furoris caecitas eorum qui uolunt esse legis doctores, sicut dicit apostolus, non intellegentes neque quae locuntur neque de quibus affirment\'? nisi tamen pertinaciae caecitas impediret, non erat difficilis intellectus, ut uideres non dixisse dominum praesente Iuda: \'nondum mundi estis\', sed: iam uos mundi estis. addidit autem (non omnes\\ quia ibi erat qui mundus non erat. qui tamen si praesentia sua ceteros pollueret, non eis diceretur: iam uos mundi estis, sed diceretur, ut dixi: \'nondum mundi estis\'. postquam uero ille discessit, dixit eis: iam uos mundi estis nec addidit: \'sed non omnes,\' quia iam discesserat quo etiam praesente, sicut eis dictum est, mundi erant, sed non omnes, quia erat illic unus immundus. quapropter his uerbis magis dominus declarauit in uno coetu hominum eadem sacramenta sumentium aliquorum immunditiam mundis obesse non posse. certe si putatis esse apud nos similes Iudae, haec uerba nobis dicite: (mundi estis, sed non caecitas). non autem hoc dicitis, sed dicitis propter quosdam immundos: \'immundi estis omnes). hoc discipulis dominus Iuda praesente non dixit, et ideo qui hoc dicit non didicit a bono magistro quod dicit.
Petilianus dixit: Quodsi nos bis baptismum facere dicitis, immo uos facitis qui occiditis baptixatos. non, quia baptixatis, hoc dicimus, sed quia unumquemque, dum [*](lp.48,19 4 Ioh. 15,3 5Ioh. 14,27 9ITim. 1,7 28 cf. Luc. 18,18 ) [*](1 indicatis scripsi iudicatis codd. v 6 cena Q 11 loquuntur v affirmaat v 22 cftu Q 24 apad noe esse v 80 baptismom 0 ) [*]( LII. Aaguat c. Don. II. ) [*]( 4 )
50
occiditis, sanguine suo facitis baptizari. etenim baptismum aquae uel spiritus extorto sanguine martyris quasi factum est geminum. sic [autem] ipse namque saluator baptizatus primitus a Iohanne baptixandum sese professus est iterum non iam aqua nec spiritu, sed sanguinis baptismo cruce pas- sionis, sicut scriptum est: accesserunt ad eum duo discipuli filii Zebedaei dicentes: domine, cum ueneris in regnum tuum, fac nos sedere unum ad dexteram tuam et alterum ad sinistram. respondit eis Iesus: difficilem rem petitis. numquid calicem quem ego bibiturus sum potestis bibere et baptismum quod ego baptizor baptizor? dixerunt illi: possumus. et ait illis: calicem quidem quem ego bibiturus sum bibere potestis et baptismum quod ego baptizor baptizabimini, et cetera. si haec duo sunt baptismata, uestra nos laudatis inuidia, profitemur. cum enim nostra corpora occiditis, non m\'s baptismum facimus, sed baptismo nostro et sanguine baptixamur ut Christus. erubescite erubescite, persecutores: similes Christo martyres facitis quos post aquam ueri baptismatis sanguis baptista perfundit.