Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Augustinus respondit: Defendite uos ipsos a persecutione, quam passi sunt a uestris qui cum Maximiano se a uobis separauerunt, et illic inuenietis defensionem nostram. si enim dicitis non uos fecisse, gesta proconsularia et municipalia recitamus. si dicitis recte uos illis fecisse, cur ipsi talia pati non uultis? si dicitis: sed nos schisma non fecimus\', hoc ergo quaeratur et, antequam constet an ita sit, nemo persecutores accuset. si dicitis etiam schismaticos persecutionem pati non debaisse, quaero utrum et de basilicis, in quibus insidiantur ad seducendos infirmos, expelli per ordinatas potestates non debeant. si dicitis nec hoc debere, reddite prius Maximianistis basilicas et sic nobiscum agite. si dicitis debere, quaerite iam quid pati debeant a potestatibus ordinatis, qui eis resistendo dei ordinationi resistunt. unde aperte apostolus dicit: non enim sine causa gladium portat; uindex est enim in iram ei qui male agit. quodsi omnino diligenter ueritate tractata hoc inuentum fuerit, ut nec per iudicia publica [*]( 4 Sap. 11, 21 7 Act. 9, 4-5 11 Ps. 104, 15 27 cf. Rom. 13, 2 23 Rora. 13, 4 ) [*]( 3 flagellaraini Pml 12 tot computate Pml 18 uos non PQ 26 queri etiam 0 )

46
schismatici aliquid pati debeant nec de locis insidiarum et fallaciarum suarum pellantur, et dixeritis uobis displicere, quod Maximianistas a quibusdam uestris ista perpessi sunt, cur non liberius de toto agro domini, id est de toto mundo, clamant frumenta dominica: (nec ad nos pertinet quod zizania uel quod palea nostra committit, quia displicet nobis\'? si uobis sufficere ad purgationem fatemini, quoniam quidquid mali fit a uestris displicet uobis, quare uos ergo separastis? hinc enim uos accusat ipsa uestra defensio. si enim propterea uos ab iniquis partis Donati non separatis, quia unusquisque sarcinam suam portat, cur ab iniquis orbis terrarum quos putatis aut fingitis uos separastis? an ut sarcinam schismatis omnes pariter portaretis?

Et tamen quaerimus a uobis, quos uestrum a nostris probetis occisos. nullam quidem legem ab imperatoribus datam ut occideremini recolo. illi autem, de quibus maximam inuidiam facere soletis, Marculus et Donatus, ut moderatius dixerim, incertum est utrum se ipsi praecipitauerint, sicut uestra doctrina non cessat cotidianis exemplis, an uero alicuius potestatis iussu praecipitati sint. si enim incredibile est magistros circumcellionum solitas mortes sibimet intulisse, quanto incredibilius potestates Romanas insolita supplicia iubere potuisse! itaque de hac re, quam nimis inuidiosam putatis, si uerum est quod dicitis, quid hoc pertinet ad dominicum triticum? palea quae foras uolauit paleam quae intus remansit accuset; non enim tota poterit nisi uentilabro ultimo separari. si autem est falsum, quid mirum si palea tamquam leui flatu dissensionis ablata etiam dominicum triticum falsis criminationibus insectatur? quapropter de omnibus talibus inuidiosis criminibus hoc uobis frumentum Christi, quod per agrum, id est per [*]( 10 cf. Gal. 6, 5 17 cf. Cresc. III 49, 54. Optat. III 6 ) [*]( 2 pellantar] pelli PQv 4 uberius codd. 12 fingatis Qml eeparatie P 14 tamen] cum v 20 sunt Oml post incredibile est in P deleta sunt: maluisse quanto incredibilius 21 cercicellionum 0 circellionum (circe in longiore ras.) Q 27 est otn, PQ falsum est v )

47
totum mundum, cum zizaniis crescere iussum est, libera et secura uoce respondet: (si non probatis quod dicitis, ad neminem pertinet, si autem probatis, ad me non pertinet\'. ex quo fit ut, quicumque se ab ista unitate frumenti propter zizaniorum uel paleae crimina separauit, propter ipsum dissensionis et schismatis malum nec ab ipso crimine homicidii se possit defendere, dicente scriptura: qui odit fratrem suum homicida est.

Petilianus dixit: Ergo, ut diximus, dominus Christus clamauit ad Paulum: Saule Saule, quid me persequeris¥ durum est tibi aduersus stimulum calcitrare, dixit autem Paulus: quis es, domine? eique responsum est: ego Christus Naxarenus, quem tu persequeris. et ille tremens ac stupens dixit: domine, quid me uis facere? et dominus ad illum: surge et intra in ciuitatem, et dicetur tibi quid te oporteat facere. et interpositis: surrexit autem Saulus a terra apertisque oculis suis nihil uidebat — o ultrix furoris caecitas oculorum, persequentis lumen obnubilas, solo baptismo recessura! — uideamus ergo in ciuitate quid gessit. introiit, inquit, Ananias ad Saulum, et cum imposuisset ci manus, ait: Saule frater, dominus misit me, Iesus qui uisus est tibi in uia qua ueniebas, ut uideas et implearis spiritu sancto. confestim ceciderunt ab oculis eius tamquam squamae, et uisum recepit et surgens baptis atus est est. cum igitur Paulus a crimine persequendi baptismo liberatus oculos sumpserit innocentes, cur non uis, persecutor et traditor caecus falso baptismate, ab his quos insequeris bapti\\ari?

Augustinus respondit: Nec persecutorem nec traditorem probas quem uis denuo baptizare. et si probas aliquem, non est tamen denuo baptizandus persecutor et traditor, si iam [*]( 7 I Ioh. 3, 15 10 sqq.] Act. 9, 4-6. 8. 17-18 ) [*]( 16 in om. Q 17 a] de PQv 18 interpunctionem correxi 20 batisino Pml 25 scamf Q 28 peccator persecutor Pml 29 iis v )

48
Christi baptismo baptizatus est. Paulum quippe propterea baptizari oportuit, quia numquam tali baptismo tinctus fuit. itaque nihil habet simile ad causam, quam nobiscum agitis, quod de Paulo interponere uoluisti. sed si hoc non interposuisses, puerili declamationi locum non inuenisses ubi diceres: o ultrix furoris caecitas, solo baptismo recessura! quanto enim fortius in uos exclamandum est: (o ultrix furoris caecitas, quae non Paulo comparata, sed Simoni, nec accepto baptismo recedit a uobis!\' nam si persecutores ab eis quos persequuntur baptizandi sunt, Primianus a Maximianistis baptizetur, quos instantissime persecutus est.

Petilianus dixit: At enim constanter opponitis: dixit apostolis Christus: qui semel lotus est non habet. causam nis\'i pedes lauandi, sed est mundus totus! si uerba ista plene discutias, subsequentibus obtineris. sic namque locutus est dicens: qui semel lotus est non habet causam nisi pedes lauandi, sed est mundus totus; et uos mundi estis, sed non omnes. hoc autem dixit propter Iudam qui eum fuerat traditurus. quisquis ergo traditor factus es, baptismum perdidisti. denique postquam ipse damnatus est traditor Christi apostolus, undecim sic plenius confirmauit: iam uos mundi estis propter sermonem quem locutus sum uobis; manete in me, et ego in uobis. et iterum his undecim dixit: pacem meam do uobis, pacem meam dimitto uobis. cum haec ergo damnato ut diximus traditore apostolis undecim dicta sint, uos quoque traditores similiter pacem et baptismum non habetis.

Augustinus respondit: Si ergo perdidit baptismum traditor, quisquis a uobis baptizatus postea traditor factus fuerit, si redire ad uos uoluerit, denuo baptizetur. quod si non facitis, [*](6 p. 47, 18 8 cf, Act, 8, 9-19 13. 16 Ioh. 13, 10 22 Ioh. 15, 3-4 24 Ioh. 14, 27 ) [*]( 2 tali numquam PQ 8 non-Simoni om. PQ 9 a 8.1. 0 persecuntur Q 10 quos om. Oml 21 Christi, apostolos v 31 ad UOB redire v )

49
satis nos ipsi indicatis falsum esse quod dictum est: si quia ergo traditor factus es, baptismum perdidisti. si enim perdidit, redeat et recipiat; si autem redit et non recipit, non perdiderat deinde, si propterea dictum est apostolis: iam uos mundi estis et: pacem meam do uobis, quia iam inde discesserat traditor, non erat ergo munda et pacifica cena illa tanti sacramenti, quam priusquam ille exiret omnibus dedit. quod si clausis oculis dicere audetis, quid faciamus nisi potius nos exclamemus: \'o ultrix furoris caecitas eorum qui uolunt esse legis doctores, sicut dicit apostolus, non intellegentes neque quae locuntur neque de quibus affirment\'? nisi tamen pertinaciae caecitas impediret, non erat difficilis intellectus, ut uideres non dixisse dominum praesente Iuda: \'nondum mundi estis\', sed: iam uos mundi estis. addidit autem (non omnes\\ quia ibi erat qui mundus non erat. qui tamen si praesentia sua ceteros pollueret, non eis diceretur: iam uos mundi estis, sed diceretur, ut dixi: \'nondum mundi estis\'. postquam uero ille discessit, dixit eis: iam uos mundi estis nec addidit: \'sed non omnes,\' quia iam discesserat quo etiam praesente, sicut eis dictum est, mundi erant, sed non omnes, quia erat illic unus immundus. quapropter his uerbis magis dominus declarauit in uno coetu hominum eadem sacramenta sumentium aliquorum immunditiam mundis obesse non posse. certe si putatis esse apud nos similes Iudae, haec uerba nobis dicite: (mundi estis, sed non caecitas). non autem hoc dicitis, sed dicitis propter quosdam immundos: \'immundi estis omnes). hoc discipulis dominus Iuda praesente non dixit, et ideo qui hoc dicit non didicit a bono magistro quod dicit.

Petilianus dixit: Quodsi nos bis baptismum facere dicitis, immo uos facitis qui occiditis baptixatos. non, quia baptixatis, hoc dicimus, sed quia unumquemque, dum [*](lp.48,19 4 Ioh. 15,3 5Ioh. 14,27 9ITim. 1,7 28 cf. Luc. 18,18 ) [*](1 indicatis scripsi iudicatis codd. v 6 cena Q 11 loquuntur v affirmaat v 22 cftu Q 24 apad noe esse v 80 baptismom 0 ) [*]( LII. Aaguat c. Don. II. ) [*]( 4 )

50
occiditis, sanguine suo facitis baptizari. etenim baptismum aquae uel spiritus extorto sanguine martyris quasi factum est geminum. sic [autem] ipse namque saluator baptizatus primitus a Iohanne baptixandum sese professus est iterum non iam aqua nec spiritu, sed sanguinis baptismo cruce pas- sionis, sicut scriptum est: accesserunt ad eum duo discipuli filii Zebedaei dicentes: domine, cum ueneris in regnum tuum, fac nos sedere unum ad dexteram tuam et alterum ad sinistram. respondit eis Iesus: difficilem rem petitis. numquid calicem quem ego bibiturus sum potestis bibere et baptismum quod ego baptizor baptizor? dixerunt illi: possumus. et ait illis: calicem quidem quem ego bibiturus sum bibere potestis et baptismum quod ego baptizor baptizabimini, et cetera. si haec duo sunt baptismata, uestra nos laudatis inuidia, profitemur. cum enim nostra corpora occiditis, non m\'s baptismum facimus, sed baptismo nostro et sanguine baptixamur ut Christus. erubescite erubescite, persecutores: similes Christo martyres facitis quos post aquam ueri baptismatis sanguis baptista perfundit.