Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Petilianus dixit: Iubet nobis dominus Christus: cum nos persecuti fuerint homines in ciuitate ista, fugite in alteram; quodsi in ea uos persequentur, fugite in aliam. amen enim dico nobis, non consummabitis ciuitates Israhel, donec ueniat filius hominis. si de Judaeis et pagauis nobis praemonet, tu qui christianum te memoras dira farta gentilium non debes imitari, an sic deo seruitis, ut uestris manibus occidamur erratis erratis, si hoc creditis miseri; nam non habet deus carnifices sacerdotes.

Augustinus respondit: Fugere de ciuitate in ciuitatem a facie persecutionis non haereticis uel schismaticis praeceptum siue permissum est, quod estis uos, sed praedicatoribus euangelii, cui resistitis uos. quod ut facile probemus, nunc certe in ciuitatibus uestris estis et nemo uos persequitur. prodeundum ergo uobis est et reddenda ratio separationis uestrae. [*]( 3 cf. II Cor. 11, 26 15 iubet-18 aliam] huc usque pertinebat epistalae Petiliani pars prima, cai Aagustinas libro primo respondit; cf. III 50, 61 16 Matth. 10, 23 ) [*]( 2 falsos esse P 4 utriusque Oml possunt Qml 8 orbe terrarum v 18 enim (fdp) scripsi amen Oml, del. Om2, om. PQv, cf. Gaud. 118, 19 nobis om. Q 19 israel codd. v 20 paganis et iudeis PQ 26 hereticos Oml )

44
neque enim sicut excusatur infirmitas carnis, quando cedit uiolentiae persecutionis, sic debet et ueritas cedere falsitati. proinde si persecutionem patimini, quare non dimittitis ciuitates in quibus estis, ut impleatis quod ex euangelio commemoratis? si autem non patimini persecutionem, quare nobis respondere non uultis? ant si timetis forte, ne cum responderitis persecutionem patiamini, quomodo ergo imitamini eos praedicatores quibus dictum est: ecce mitto uos sicut oues in medio luporum, quibus item dictum est: nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere? et quomodo non facitis contra praeceptum Petri apostoli qui ait: parati semper ad responsionem omni poscenti uos rationem de fide et spe uestra? postremo quare per uiolentissimas turbas etiam ultro improbi estis ecclesiis catholicis ubi potueritis, quod innumerabilibus exemplis res ipsa indicat? sed dicitis uos loca uestra defendere et resistitis fustibus et caedibus quibuscumque potueritis. quare ibi non audistis uocem domini dicentis: ego autem dico uobis non resistere malo? aut si fieri potest, ut aliquando recte per uim corporalem resistatur uiolentis nec ideo praeceptum uioletur quod audimus a domino: ego autem dico uobis non resistere malo, cur non etiam hoc fieri potest, ut per ordinatas et legitimas potestates de sedibus, quae inlicite usurpantur uel ad iniuriam dei retinentur, pius expellat impium et iustus iniustum? neque enim eo modo persecutionem passi sunt pseudoprophetae ab Helia quomodo ipse Helias a rege iniquissimo, aut quia flagellatus est dominus a persecutoribus, propterea passionibus eius comparandi sunt quos ipse de templo flagellatos eiecit. restat ergo ut nihil aliud requirendum esse fateamini nisi utrum iuste an [*]( 8 Mattb. 10, 16 9 Matth. 10, 28 12 I Petr. 3, 15 18. 21 Matth. 5, 39 26 cf. III Reg. 18 ) [*]( 6 ne om. 0 7 patimini 0 8 ecce om. 13 rationem (Xoyov) om. Ov 19 aut] au Oml aut si aliquando fieri potest ut recte P 27 helyas Q nequissimo Pv )
45
impie uos separaueritis a communione orbis terrarum. nam si hoc inuentum fuerit quod impie feceritis, non miremini si non desunt ministri deo per quos flagellemini, quia persecutionem patimini non a nobis, sed sicut scriptum est ab ipsis factis uestris.

Petilianus dixit: Clamat rursus de caelo dominus Christus ad Paulum: Saule saule. quid me pe rseq ueris? durum est tibi contra stimulum calcitrare. Saulus tunc dictus est, ut ei postmodum baptisma componeret nomen. uobis ergo non durum est Christum totiens persequi in sacerdotibus suis, domino ipso clamante: nc tetigeritis christos meos. sanctorum computate tot funera, et uiuarem* cem Christum totiens occidistis. postremo si sacrilegus non, sis, sanctus esse non potes homicida.

Augustinus respondit: Defendite uos ipsos a persecutione, quam passi sunt a uestris qui cum Maximiano se a uobis separauerunt, et illic inuenietis defensionem nostram. si enim dicitis non uos fecisse, gesta proconsularia et municipalia recitamus. si dicitis recte uos illis fecisse, cur ipsi talia pati non uultis? si dicitis: sed nos schisma non fecimus\', hoc ergo quaeratur et, antequam constet an ita sit, nemo persecutores accuset. si dicitis etiam schismaticos persecutionem pati non debaisse, quaero utrum et de basilicis, in quibus insidiantur ad seducendos infirmos, expelli per ordinatas potestates non debeant. si dicitis nec hoc debere, reddite prius Maximianistis basilicas et sic nobiscum agite. si dicitis debere, quaerite iam quid pati debeant a potestatibus ordinatis, qui eis resistendo dei ordinationi resistunt. unde aperte apostolus dicit: non enim sine causa gladium portat; uindex est enim in iram ei qui male agit. quodsi omnino diligenter ueritate tractata hoc inuentum fuerit, ut nec per iudicia publica [*]( 4 Sap. 11, 21 7 Act. 9, 4-5 11 Ps. 104, 15 27 cf. Rom. 13, 2 23 Rora. 13, 4 ) [*]( 3 flagellaraini Pml 12 tot computate Pml 18 uos non PQ 26 queri etiam 0 )

46
schismatici aliquid pati debeant nec de locis insidiarum et fallaciarum suarum pellantur, et dixeritis uobis displicere, quod Maximianistas a quibusdam uestris ista perpessi sunt, cur non liberius de toto agro domini, id est de toto mundo, clamant frumenta dominica: (nec ad nos pertinet quod zizania uel quod palea nostra committit, quia displicet nobis\'? si uobis sufficere ad purgationem fatemini, quoniam quidquid mali fit a uestris displicet uobis, quare uos ergo separastis? hinc enim uos accusat ipsa uestra defensio. si enim propterea uos ab iniquis partis Donati non separatis, quia unusquisque sarcinam suam portat, cur ab iniquis orbis terrarum quos putatis aut fingitis uos separastis? an ut sarcinam schismatis omnes pariter portaretis?