Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Augustinus respondit: Agnosco apostolicam salutationem. uideris quid dicas; unde tamen didiceris quod dicis aduerte. sic salutat Paulus Romanos, sic Corinthios, sic Galatas, sic Ephesios Colossenses Philippenses Thessalonicenses. quae igitur. dementia est cum his ecclesiis nolle communicare pacis salutem, in quarum epistulis didicisti pacificam salutationem?
Petilianus dixit: Bis baptisma nobis obiciunt hi qui sub nomine baptismi animas suas reo lauacro polluerunt, quibus equidem obscenis sordes cunctae mundiores sunt, quos peruersa munditia aqua sua contigit inquinari.
Augustinus respondit: Nec aqua nostra inquinamur nec uestra mundamur, sed aqua baptismi, in nomine patris et filii et spiritus sancti cum datur alicui, nec nostra nec uestra est, [*](3 moram Pml 10 iidem v 11 effugient 0 12 facie ad faciem PQ" 15 cum presbyteris per comp. PQ 16 dioecesim v 19 respondit] R P 21 galathas PQ 22 colosenses PQ 23 his ex iis Om2 24 didioiatis Q 25 ii v 29 A VG. s Q (passim) 31 spiritu Oml )
Petilianus dixit: Conscientia namque dantis Conscientia quae abluat accipientis.
Augustinus respondit: De conscientia Christi ergo securi sumus. nam si quemlibet hominem ponas, incerta erit accipientis mundatio, quia incerta conscientia est abluentis.
Petilianus dixit: Na-m qui fidem a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum.
Augustinus respondit: Non est perfidus Christus, a quo fidelis homo fidem percipit, non reatum. credit quippe in eum qui iustificat impium, ut deputetur fides eius ad iustitiam.