Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Petilianus dixit: At enim aliqui dicent: filii non sumus traditoris. eius est aliquis filius cuius facta sectatur. hi enim certissimi filii sunt idemque parentibus similes, quos non ista caro nec sanguis, sed mores et facta parentibus consimiles genuerunt.

Augustinus respondit: Paulo ante nihil contra nos dicebas, nunc iam coepisti dicere aliquid et pro nobis. haec enim propositio tua in eo te tenet, ut, si nos hodie cum quibus agis non conuiceris traditores et homicidas et si quid aliud criminaris, quidquid tale ostenderis in eis qui nos tempore praecesserunt, omnino nobis obesse non possit quorum enim dissimilia facta habemus, eorum filii esse non possumus. et uide quo te commiseris. si aliquem forte etiam nostrae aetatis hominem et nobiscum uiuentem de aliquo tali reatu forte conuiceris, nullo modo praeiudicat omnibus gentibus quae in semine Abrahae benedicuntur, a quibus tu te separando sacrilegus inueniris. ita, quod fieri non potest, nisi omnes qui ubique sunt noueris omniumque mores et facta non solum didiceris, sed etiam demonstraueris tam mala esse quam dicis, [*](1 Ioh. 2, 17 27 cf. Gen. 22, 18 ) [*](7 a] ad Pml 13 filii traditoris eius non sumas. est aliquis filius PQ 19 iam] etiain v 26 conainceris Oml 28 sacrilegas om. PQ )

35
non habes cur obicias orbi terrarum, qui est in sanctis, nescio quos parentes, quibus eos probes esse consimiles. nec te aliquid adiuuabit, si etiam demonstrare potueris eos qui tales non sunt cum eis qui tales sunt sumere sacramenta communia, primo quia uos ipsos respicere debetis, cum quibus ea celebretis, quibus detis, a quibus sumatis et uobis eos obici nolitis. deinde, si filii sunt Iudae, qui diabolus inter apostolos fuit, quicumque facta eius imitantur, cur non filios apostolorum dicamus qui non facta sua cum talibus, sed domini sacramenta communicant, sicut apostoli dominicam cenam cum illo traditore sumpserunt, ideo uobis longe dissimiles, quod hominibus unitatem seruantibus hoc obicitis quod conscissa unitate uos facitis?

Petilianus dixit: De se ipso Iudaeis dicit (Dominus christus: si non facio facta patris mei. nolite milii credere.

Augustinus respondit: lam supra respondi; hoc et uerum est et pro nobis contra uos est.

Petilianus dixit: Falsidicos et mendaces sic identidem obiurgat: filii diaboli estis; et ab initio enim ille accusator fuit et in ueritate lion stetit.

Augustinus respondit: Non solemus legere: ille accusator fuit, sed: ille homicida fuit. quaerimus autem unde fuerit diabolus homicida ab initio et inuenimus, quod primum hominem occiderit non gladium stringendo aut aliquam uim corporaliter inferendo, sed persuadendo peccatum et a paradisi felicitate deiciendo. quod tunc paradisus, hoc nunc ecclesia. diaboli ergo filii sunt qui homines ab ecclesia seducendo inter- Sciunt. sicut autem per uerba dei nouimus ubi sit plantatus paradisus, sic per uerba Christi ubi sit ecclesia didicimus: per omnes, inquit, gentes, incipiens ab Hierusalem. ab isto uniuerso ad partem quamlibet quisquis separat [*](15 Ioh. 10, 37 20 Iob. 8, 44 31 Luc. 24, 47 ) [*]( 1 orbi om. Oml 2 probes scripsi probus codd. v cumsimiles Oml 24 diabolns faerit Q ) [*](3* )

36
hominem, ille diaboli filius et homicida conuincitur. sed et uerbum quod ipse posuisti, ut de diabolo diceres: ille accusator fuit e t in ueritate non stetit, uide in quos conueniat. accusatis enim orbem terrarum criminibus aliorum, quos etiam ipsos acousare potius quam conuincere potuistis et in ueritate Christi non stetistis. ille enim dicit ecclesiam per omnes gentes incipientem ab Hierusalem, uos autem in parte Donati.

Petilianus dixit: Tertio quoque similiter persecntorum. dementiam hoc nomine appellat: progenies uiperaram, quomodo fugietis iudicium gehennae? ideoque mitto ad uos prophetas et sapientes et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis et flagellabitis synagogis uestris, donec ueniat super nos omnis sanguis iustus, quem effudistis in terra a sanguine Abel iusti usque ad sanguinem Zachariae filii Barachiae, quem occidistis inter teniplum et altare. numquid uere carnaliter filii sunt uiperarum ac non magis mente serpentes et trilingui malitia tactuque mortifero et spiritu ueneni flagellantes? uere uiperae facti sunt qui insontibus populis mortes morsibus uomuerunt.

Augustinus respondit: Haec si dicam de talibus esse dicta quales uos estis, respondebitis: \'proba.\' quid enim? tu probasti? aut si eo putas probari quia dicuntur, non opus est eadem repetere. recita illa ipsa tibi et a nobis in uos: ecce et ego probaui, si hoc est probare. et tamen disce quid sit probare. neque enim extrinsecus quaero documenta, ut uos uiperas probem. ecce id ipsum uipereum est non habere in ore firmamentum ueritatis, sed uenenum maledictionis, sicut scriptum est: uenenum aspidum sub labiis eorum. et quia hoc passim a quolibet in quemlibet dici potest, quasi quaereretur quorum, continuo subiecit: quorum os maledictione et amaritudine plenum est. cum ergo talia dicitis [*]( 2 p. 35, 21 9 Mattb. 23, 33-35 29. 31 Ps. 13, 3 ) [*]( 1 terram v (gr, Į1tl zffi ji;ç) 17 sunt filii v 19 flagrantes PQx uerç PQ 23 quia] quo v 27 est om. PQ 31 subicit PQ )

37
in homines per totum mundum dispersos quos omnino ignoratis, quorum etiam multi nec Caeciliani nec Donati nomen audierunt, nec auditis in silentio respondentes: \'non ad nos pertinet quidquid dicitis, non uidimus, non fecimus, quid loquamini penitus ignoramus: uos qui nihil aliud uultis quam dicere quod probare omnino non potestis, quid aliud quam os uestrum maledictione et amaritudine plenum est? iam uide utrum uos possitis ostendere non esse uiperas, nisi ostenderitis omnes christianos omnium gentium traditores esse et homicidas et non esse christianos. immo uero etiamsi potestis singulorum hominum per totum orbem diffusorum uitas et facta nosse et ostendere, tamen antequam id faciatis, cum temere ista iactatis, os uestrum uipereum est, os uestrum maledictione et amaritudine plenum est. ostendite iam, si potestis, quem prophetam, quem sapientem, quem scribam occiderimus et crucifixerimus et flagellauerimus in synagogis nostris. attendite, quanto labore impenso nullo modo probaturi sitis, quod Donatus et Marculus prophetae fuerint aut sapientes aut scribae, quia non fuerunt. quod etsi possetis, quid faciatis, ut ostendatis a nobis occisos quos nec nos ipsi nouimus, quanto minus orbis terrarum cui uenenoso ore maledicitis? aut unde potestis ostendere animum nos habere consimilem interfectoribus eorum, quos nec saltem ab aliquibus interfectos potestis ostendere? attendite haec omnia, uidete utrum aliquid horum uel de orbe terrarum uel orbi terrarum probare possitis, cui tamen quia maledicere non quiescitis, in uobis uera ostenditis quae de illo falsa iactatis.

Porro si nos uelimus probare uos esse interfectores prophetarum, non imus longius, ut per loca singula colligamus, quas furiosi uestri principes circumcellionum et ipsae cateruae uinulentorum atque insanorum non tantum ediderint ab initio [*]( 18 sqq.] cf. p. 46, 16 sqq. ) [*]( 1 quos] et quos v 5 qui] que Oml 7 uestram Pml uidete v 8 nonI nos Morelius 17 probatari sitis] probastis v 18 fuerit Oml 19 aut om. 0 29 non imus (unus Q) longius] nimis longum sit v 30 cercicelionum 0 cercicellionum P circellionum Q 31 uinolentorurn OmSPQr. )

38
schismatis uestri, sed omnino edere non desinant strages. de proximo ago. proferantur eloquia diuina quae uersantur in manibus et nostris et uestris: eos teneamus interfectores prophetarum quos contradictores inuenerimus linguis prophetarum. quid ocius dici potest, quid citius ostendi potest? mitius ageretis traiciendo ferrum per uiscera prophetarum quam quod lingua interficere conamini uerba prophetarum. dicit propheta: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae. ecce agitur, ecce impletur; uos autem non solum contra id quod dicitur aures incredulas clauditis, sed etiam contra id quod iam geritur linguas furiosas exeritis. audiuit Abraham dictum: in semine tuo benedicentur omnes gentes et credidit et deputatum est illi ad iustitiam. uos uidetis factum et reclamatis et non uultis deputari uobis ad iniustitiam quod recte deputaretur, etiamsi nondum factum, sed tantummodo dictum non crederetis. immo non solum non uultis uobis deputari ad iniustitiam, sed etiam si quid pro hac impietate patimini, deputari uobis uultis ad iustitiam. aut si non sunt istae persecutiones prophetarum, quia non fiunt ferro sed uerbo, quae fuit causa ut diuinitus diceretur: filii hominum, dentes eorum arma et sagittae et lingua eorum gladius acutus? sed quando colligam ex prophetis omnibus omnia testimonia ecclesiae toto orbe diffusae, quae omnia contradicendo interficere et extinguere conamini? sed ligati estis, quia in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae uerba eorum. uerumtamen unum illud commemorabo ex ore domini qui testis est testium: oportebat, inquit, impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. quae sunt haec, ipse [*]( 8 Ps. 21, 28 12 Gen. 22, 18 13 Gen. 15, 6. Rom. 4, 3 21 Ps. 56, 5 25 Ps. 18, 5 28 Luc. 24, 44 ) [*]( 1 sed] add. et v desistant Pv 2 elequia 0 5 otius Q doctius v 13 illi] ei PQ 15 nobis deputari PQ iniustitiamj iustitiam 0 30 sint Po )
39
indicet. tunc aperuit illis sensum, inquit, ut intellegerent scripturas, et dixit eis: quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, ecce quod scriptum est in lege et prophetis et psalmis de domino; ecce quod de se et de ecclesia ipse dominus aperuit se ostendens, illam promittens. uos autem his tam manifestis testimoniis resistentes et ea, quia delere non potestis, deprauare conantes quid faceretis, si inueniretis membra prophetarum, qui sic saeuitis in eloquia prophetarum, ut nec dominum audiatis impletorem manifestatorem expositorem prophetarum? nam quantum potestis, etiam ipsum caeditis, quando et ipsi non ceditis.

Petilianus dixit: De uobis quoque Dauid (in) persecutores haec dicit: sepulchrum patens est guttur eorum; linguis suis dolose agebant; uenenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est; ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem; contritio et infelicitas in uiis eorum, et uiam pacis non cognouerunt; non est timor dei ante oculos eorum. nonne cognoscent omnes, qui operantur iniquitatem, qui deuorant plebem meam sicut cibum panis?

Augustinus respondit: Sepulchrum patens est guttur eorum, unde mendaciorum mortes exhalant; os enim quod mentitur occidit animam. si autem nihil est uerius quam id quod dixit Christus, ecclesiam suam per omnes gentes incipientem ab Hierusalem, nihil est mendacius quam id quod dicitis \'in parte Donati\'. linguae autem dolosae sunt eorum, qui cum facta sua nouerint non solum se dicunt iustos esse homines [*]( 1 Luc. 24, 45-47 16 Ps. 13, 3-4 26 Sap. 1, 11 28 cf. Lnc. 24, 47 . ) [*]( 6 est in mg. 0 9 hie tam] istam Oml 15 in addidi, cf. p. 29, 18 persecutoribua Pm2v 26 exalant codd. 27 animum P 31 nouerunt PQ )

40
sed etiam iustificatores hominum, quod de uno dictum est qui iustificat impium et quod sit iustus et iustificans. iam de ueneno aspidum et ore maledictione et amaritudine pleno satis diximus. ueloces pedes autem ad effundendum sanguinem etiam Maximianistas habere dixistis; testis est plenarii uestri concilii sententia totiens gestis proconsularibus et municipalibus allegata. illi autem neminem, quantum audimus, corporaliter occiderunt. intellexistis ergo etiam spiritali caede animarum sanguinem fundi gladio schismatis, quod in Maximiano damnastis. uidete ergo si non sunt pedes uestri ueloces ad effundendum sanguinem, cum praeciditis homines ab unitate orbis terrarum, si hoc in Maximianistis recte dixistis, quia praeciderunt aliquos a parte Donati. itane nos uiam pacis non cognouimus, qui studemus seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, et uos eam nostis, qui sermoni Christi quem habuit post resurrectionem cum discipulis suis tam pacifico, ut inde inciperet dicens: pax uobiscum, ita resistitis, ut nihil aliud quam hoc ei dicere conuincamini: \'tu quod dixisti de unitate omnium gentium falsum est, nos quod dicimus de crimine omnium gentium uerum est\'? qui dicerent ista, si esset timor dei ante oculos eorum? uidete itaque, si non ista cotidie dicendo plebem dei diffusam toto orbe terrarum tamquam cibum panis dentibus finire conamini.