Petilianus dixit: Imitamini saltem prophetas, qui suas animas sacras falso baptismate decipi timue-runt. dixit namque primitus Hieremias apud impios homines aquam esse mendacem: aqua, inquit, mendax non habet fidem. [*]( 1 cf. pag. 128,18 sqq. .10 pag. 147,8 18 pag.:141, 16. Ps. 117,8—9 26 Pa. 117, 8 28 Hier. 17, 5 82 Hicr. 15, 18 ) [*](del. 0) [*]( 2 nonne] non v 10 ibi Pm2 26 contra nos v 81 iheremias PQ (pamm) )
149
Augustinus respondit: Qui scripturarum ignarus haec audit nec te credit aut sic errantem, ut nescias quid loquaris, aut sic fallentem, ut quem fefelleris nesciat quid loquatur, putat Hieremiam prophetam, cum baptizari uellet, praecauisse, ne ab hominibus impiis baptizaretur, et sic ista dixisse. quo enim pertinet quod, antequam hoc testimonium poneres, dixisti: imitamini saltem prophetas, qui suas animas sacras falso baptismate decipi timuerunt? quasi Hieremiae temporibus quisquam sacramento baptismi ablueretur, nisi quod se ipsos illis lauacris, quae dominus redarguit, Pharisaei paene per omnia momenta tinguebant et lectos et calices et parapsides, sicut in euangelio legitur. quomodo ergo potuit Hieremias tamquam baptismum desiderans et ab impiis baptizari deuitans ista dixisse? hoc ergo dixit, cum de populo infideli quereretur, cuius pessimis moribus tribulabatur, non se commiscens factis eorum; qui tamen corporaliter non se ab illo populo segregauit nec alia sacramenta quaesiuit quam ille populus secundum legis ordinem illi tempori congrua sumebat. hunc ergo populum male uiuentem dixit plagam, qua cor iusti grauiter caedebatur, siue hoc de se ipso diceret siue in se ipso figuraret quae futura cernebat. sic enim ait: domine, memor esto mei et uisita me et innocentem me fac ab insectantibus me non in longanimitate; scito quomodo ac ceperim de te improperium ab his qui spernunt sermones tuos. consumma illos, et erit uerbum tuum mihi in iucunditatem et gaudium cordis mei, quoniam uocatum est nomen tuum in me, domine omnipotens. nonsedi in concilio eorum ludentium, sed timebam a facie manus tuae; singulariter sedebam, quoniam amaritudine repletus sum. ut quid qui me contristant praeualent in me? plaga mea [*]( 11 cf. Mare. 7, 4 21 Hier. 15, 15-18 ) [*]( 10 lattachris PQ 11 tingebant v paropaides v 26 iocondi- )[*](def. 0) [*](tatem PQ 28 in] cum P ludentium (παιζόντων) Engelbrecht laudantium codd. v )
150
ualida est: unde sanabor? facta est mihi ut aqua mendax quae non habet fidem. in his omnibus uidetur quid propheta intellegi uoluerit, sed uidetur ab eis, qui non ad causam suam peruersam uolunt peruertere quod legunt. plagam enim suam dixit Hieremias factam sibi aquam mendacem quae non habet fidem, eos autem uoluit intellegi plagam suam, qui eum contristabant male uiuendo. unde dicit et apostolus: foris pugnae, intus timores, et iterum: quis infirmatur, et ego non infirmor? et quis scandalizatur, et ego non uror? Et quia desperabat eos posse corrigi, propterea dixit: unde sanabor, tamquam semper habiturus dolorem, quamdiu illi tales essent inter quos uiuere cogeretur. populum autem nomine aquae solere significari in Apocalypsi manifestatur, ubi aquas multas populos multos non coniectura nostra, sed illic enodata interpretatione cognoscimus. noli ergo per prauum intellectum uel potius errorem blasphemare sacramentum baptismi, etiamsi in homine perditissimo fuerit, quia nec in Simone mendace aqua mendax erat baptisma quod acceperat nec tot mendaces uestri aquam mendacem dant, cum baptizant in nomine trinitatis. nec enim tunc incipiunt esse mendaces, quando proditi atque conuicti sua facinora confitentur, sed potius tunc erant mendaces, quando, cum essent adulteri et scelerati, castos et innocentes se esse fingebant.
Petilianus dixit: dixit quoque Dauid: oleum peccatoris non unget caput meum. quem igitur asserit peccatorem? me qui tua scelera patior, an te qui persequeris innocentem?
Augustinus respondit: Ex persona corporis Christi, quae est ecclesia dei uiui columna et firmamentum ueritatis, toto terrarum orbe diffusa propter euangelium, quod praedicatur, sicut dicit apostolus: in omni creatura quae sub caelo [*]( 8 II Cor. 7, 5. 11, 29 14 cf. Apoc. 17, 15 18 cf. Act. 8, 13 24 Ps. 140, 5 28 I Tim. 8, 15 81 Col. 1, 23 ) [*](def. 0) [*]( 13 apocalipsi P 25 unguet Po 27 innocentes PQ )
151
est, ex persona orbis terrae, de quo idem Dauid cuius uerba non intellegis dicit: confirmauit orbem terrae qui non commouebitur, quem tu peccatis alienis non commotum esse sed omnino perisse contendis, ex illius ergo persona respondeo: \'ego non persequor innocentem\'. Dauid autem \'oleum peccatoris\' dixit; non dixit \'traditoris\', non (turificatoris s), non persecutoris), sed \'peccatoris*. quid ergo facturus es secundum intellectum tuum? uide primum, utrum non sis ipse peccator. nolo mihi dicas: non sum traditor, non sum turificator, non sum persecutor\'. nec ego quidem, si domino placet, aliquid horum sum, nec orbis terrae qui non commouebitur. sed dic, si audes: \'non sum peccator\'. ille quippe ait: oleum peccatoris. quidquid enim in te uel leuis peccati fuerit inuentum. unde ostendis non pertinere ad id quod dictum est: oleum peccatoris? quaero enim utrum ores oratione dominica; si enim non oras ea oratione qua dominus orare discipulos docuit, unde aliam didicisti pro maioribus meritis tuis excedentem merita apostolorum? si autem sic oras, ut ille magister docere dignatus est, quomodo dicis: dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris? neque enim de illis peccatis hoc petimus, quae nobis in baptismo dimissa sunt. ergo ista uerba orationis aut non te permittunt esse dei deprecatorem aut aperiunt peccatorem. eant nunc et osculentur tibi caput qui abs te baptizati sunt, quorum capita oleo tuo perierunt. sed tu uide quid sis uel quid de te sentias. itane uero Optatus, quem pagani Iudaei christiani nostri uestri per Afr icam totam furem raptorem proditorem oppressorem separatorem et illius, quem quidam uestrum eius dixit comitem deum, non amicum, non clientem, sed satellitem clamant, non fuit uel qualiscumque peccator? quid ergo facient, quibus unxit capita reus criminis capitalis? nonne et ipsi uobis capita osculantur, de quorum capitibus per uestrum intellectum tam male
[*]( 2 Ps. 92,1 19 Matth.6,12 27 cf. ad pag. 68, 28 28 cf, ad pag. 66, 22 ) [*]( 4 esse om. PQ 6 tharifioatoris PQfI (pllUim per h) 23 e.ant P )[*](def. 0) [*]( 32 aestram scripsi eorum PQ hunc v ) 152
iudicatis? saltem prodite illos et admonete ut sanentur. an uobis potius caput sanandum est ita delirantibus? \'quid ergo\', inquies, \'dixit Dauid?\' quid me interrogas? ipsum interroga; superiore uersu tibi respondebit: emendabit, inquit, me iustus in misericordia et arguet me; oleum autem peccatoris non impinguabit caput meum. quid planius, quid apertius? malo me, inquit, misericordi obiurgatione sanari quam blanda adulatione, tamquam mihi caput ungatur, decipi atque peruerti. sub aliis uerbis ipsa sententia est alibi scripturarum: meliora sunt uulnera amici quam uoluntaria oscula inimici.
Petilianus dixit: Unguentum uero concordiae sic in fratribus laudat: ecce quam bonum et quam iucundum habitare fratres in unum. tamquam unguentum in capite, quod descendit in barbam, barbam Aaron, quod descendit in oram uestimenti eius; sicut ros Hermon, quod descendit super montes Sion. quoniam ibi mandauit dominus benedictionem et uitam usque in saeculum. sic, inquit, ungitur unitas, sicut uncti sunt sacerdotes.
Augustinus respondit: Uerum dicis. nam illud sacerdotium in figura corporis Christi habebat unctionem, quod unitatis compage fit saluum. nam et ipse Christus a chrismate appellatur, id est ab unctione. hunc Hebraei dicunt Messiam, quod uerbum Punicae linguae consonum est, sicut alia Hebraea permulta et paene omnia. quid est ergo in illo sacerdotio caput, quid barba, quid ora uestimenti? quantum donat dominus ut intellegam, caput est ipse saluator corporis, de quo apostolus dicit: et ipse est caput corporis ecclesiae. per [*]( 4 Ps., 140, 5 10 Prone 27, 6 18 Ps. 182, 1-3 24 cf. in enang. Ioh. tractat. 15, 27 29 Col. 1, 18. ) [*](def. 0) [*]( 1 illis P 4 me inquit P 6 piDgllabit Q 7 malim, inquit, me v 8 unguatur PQ 18 iocundum PQ 15 barbam aemel PQ 16 horam Q 17 quod] qui Pv, cf. Roensch, It.5 p. 271 super] in Po \' montes scripgi montem PQc, qf. p. 155, 9 eyon PQ 23 crismate PQ 24 messyam PQ )
153
barbam non incongrue fortitudo intellegitur. ergo ad eos qui sunt fortes in ecclesia eius et adhaerent ori eius, ut sine timore praedicent ueritatem, ab ipso Christo tamquam a capite sanctum descendit unguentum, id est sanctificatio spiritalis. ora uestimenti haec datur intellegi quae in capite uestimenti est, qua uestientis caput ingreditur. per hanc significantur perfecti fideles in ecclesia; in ora namque perfectio est. et utique meministi dictum esse cuidam diuiti: si uis esse perfectus, uade uende omnia quae possides et da pauperibus, et habebis thesaurum in caelis, et ueni sequere me. tristis quidem ille discessit neglector perfectionis, elector defectionis. sed numquid ideo defuerunt, in quos unitatis unguentum tali rerum terrenarum dimissione perfectos tamquam in oram uestimenti a capite descenderet? nam exceptis apostolis et qui cum eis erant praepositis atque doctoribus, quos eminentiores et fortiores in barba intellegimus, lege in Actibus apostolorum et uide, qui rerum suarum uenditarum pretia ad pedes apostolorum ponebant, et nemo dicebat aliquid proprium, sed erant eis omnia communia, et distribuebatur unicuique sicut cuique opus erat, et erat illis anima una et cor unum in deum. nempe ita scriptum esse cognoscis. agnosce ergo bonum et iucundum fratres habitantes in unum, agnosce barbam Aaron, agnosce oram uestimenti spiritalis. interroga ipsam scripturam, ubi coeperint ista fieri; inuenies in Hierusalem. de hac ora uestis per omnes gentes unitas tota contexitur. hac intrauit caput in uestem, ut indueretur Christus uarietate orbis terrarum, quia in hac ora uestimenti apparuit uarietas ipsa linguarum. cur ergo ipsi capiti, unde illud unitatis descendit unguentum, id est amoris fragrantia spiritalis, cur, inquam, ipsi capiti resistitis testanti et dicenti: praedicabitur in nomine eius paenitentia et remissio
[*]( 8 Mattb. 19, 21-22 17 Act. 4, 34. 35 18 ibid. 32 19 ibid. 35 20 ibid. 32 30 Luc. 24, 47 ) [*]( 6 qua] quia Pml 19 illis P et Uulgata 22 iocundum PQ ) [*](def. O) [*]( 25 iherfm PQ 29 fraglantia PQ 30 resistis PQ ) 154
peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, et in hoc unguento sacramentum chrismatis uultis interpretari, quod quidem in genere uisibilium signaculorum sacrosanctum est sicut ipse baptismus, sed potest esse et in hominibus pessimis in operibus carnis uitam consumentibus et regnum caelorum non possessuris et ideo nec ad barbam Aaron nec ad oram uestimenti eius nec ad ullam contextionem uestis sacerdotalis pertinentibus? ubi enim positurus es quae apostolus enumerat manifesta opera carnis: quae sunt, inquit, fornicationes, immunditiae, luxuriae, idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, con- tentiones, aemulationes, animositates, dissensiones, haereses, inuidiae, ebrietates, comesationes et his similia; quae praedico uobis sicut praedixi, quoniam qui talia agunt regnum dei non possidebunt? sequestro fornicationes, quae latenter admittuntur; immunditias interpretare ut uolueris, sequestro et ipsas; illic ponamus et ueneficia, quia nemo est palam confector datorque uenenorum; sequestro et haereses, quia hoc uultis; idolorum seruitutem nescio utrum debeam sequestrare, quandoquidem apostolus ibi ponit auaritiam quae publice insanit. his ergo sequestratis nulline apud uos luxuriosi, nulli auari, nulli pertinaciter inimicitias exercentes, nulli contentiosi, aemuli, animosi, dissensionibus studentes, inuidi, ebriosi, comesationibus uacantes? nulline apud uos tales unguntur et in his uitiis noti manifestique moriuntur? si nullos dicis, quoniam studio contentionis aperte mentiris, uide ne de talibus ipse sis. si autem ab huiusmodi remotus es non corporis separatione, sed uitae dissimilitudine, et tales turbas circum altaria uestra gemens conspicis, quid dicemus, quia oleo sancto uncti sunt 30 et, sicut apostolus liquida ueritate confirmat, regnum dei non
[*]( 10 Gal. 5, 19-21 21 cf. Col. 3, 5 81 cf. Gal. 5, 21 ) [*]( 2 ierim P iherim Q 3 uult PQ 9 es quae apostolua] pergit 0 13 commessationes PQ 16 ammittuntur 0 19 hoc] et hoc P 24 commessationibus PQ 25 uitiis] intus (i. e. apud uos) PQv 28 es] cst Pml ) 155
possidebunt? numquid barbae Aaron et orae uestimenti eius sacrilega iniuria facienda est, ut ibi eos ponendos arbitremur? absit. discerne ergo uisibile sanctum sacramentum, quod esse et in bonis et in malis potest, illis ad praemium illis ad iudicium, ab inuisibili unctione caritatis, quae propria bonorum est. discerne ista, discerne; discernat te deus a parte Donati et in catholicam reuocet, unde te illi catechumenum abreptum mortiferi honoris uinculo ligauerunt. iam ros Hermon super montes Sion quomodolibet abs te accipiatur, non estis in montibus Sion, quia non estis in ciuitate super montem constituta, quae certum signum hoc habet quod abscondi non potest. nota est ergo omnibus gentibus; pars autem Donati ignota est pluribus gentibus, non est ergo ipsa.
Petilianus dixit: Uae igitur uobis, qui uiolando quod sanctum est rescinditis unitatem, propheta dicente: si peccauerit populus, orabit pro illo sacerdos; si au tem sacerdos peccauerit, quis orabit pro eo?
Augustinus respondit: Et uidebar paulo ante, cum de oleo peccatoris disputaremus, ungere tibi frontem, ut diceres, si auderes, utrum ipse peccator non esses. ecce dixisti illud. o scelus, o monstrum! quia enim te sacerdotem asseris, quid aliud per hoc propheticum testimonium nisi te omnino sine peccato esse dixisti? nam si habes peccatum, quis pro te orabit secundum intellectum tuum? ita enim uos miseris plebibus uenditatis, commemorantes ex propheta: si peccauerit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccauerit, quis orabit pro eo?, ut uos sine peccato esse credant et peccata sua uestris orationibus purganda committant. magni homines uos, excelsi, caelestes, diuini nec iam homines sed angeli, qui pro plebibus oratis et pro uobis [*](10 cf. Matth. 5, 14 15 cf. I Reg. 2, 25 18 cf. pag. 151, 8 ) [*]( 7 caticnminum 0 cathecnminum PQ 9 syon montes Qml syon P 10 syon PQ montem om. 0 11 signo Pml 16 illo] eo v 17 peecauerit sacerdos r 18 et delendum? 19 nnguere P 29 comittunt 0 )
156
plebes orare non uultis! tune iustior Paulo, tu perfectior tanto apostolo, qui eorum quos docebat orationibus se commendabat? orationi, inquit, instate, uigilantes in illa in gratiarum actione, orantessimul etpro nobisut deus aperiat nobis ostium uerbi ad loquendum mysterium Christi, pro pter quod et uinctus sum, utmanifestem illud ita ut oportet me loqui. ecce oratur pro apostolo, quod fieri non uis pro episcopo. uidesne quam sit ista diabolica superbia? oratur pro apostolo, ut manifestet mysterium Christi sicut oportet loqui. proinde si pias plebes haberetis, hortari debuisti ut pro te orarent, ne loquereris sicut non oportet. tu iustior Iohanne euangelista qui ait: si dixerimus quia peccatum non habemus, nos ipsos decipimus et ueritas in nobis non est? tu postremo iustior Danihele, quem tu ipse in hac ipsa epistula ita commemorasti, ut diceres: rex iustissimum Danihelem ferinis morsibus, ut putabat, obiecit? quod ille non putauerat, quandoquidem amicissimo animo, sicut lectionis circumstantia probat, dixit ipsi Daniheli: deus tuus, cui deseruis assidue, ipse eripiet te. sed hinc iam multa diximus. nunc quod agitur, nempe iustissimus erat Danihel non testimonio tuo, quamquam hoc mihi ad causam quam tecum ago sufficiat, sed testimonio spiritus dei loquentis etiam per Ezechielem, ubi tres eminentissimae iustitiae nominauit Noe, Danihelem et Iob, quos dixit solos a quadam uehementissima ira dei, quae ceteris impenderet, posse liberari. uir ergo iustissimus unus ex tribus memorabilibus orat et dicit: cum orarem et confiterer peccata mea et peccata populi mei in conspectu domini dei mei. et tu te dicis esse sine peccato, quia uidelicet sacerdos es, et si peccauerit populus, oras pro eo, si autem tu peccaueris, quis pro te orabit? uere, quia impietate tantae arrogantiae
[*](3 Col. 4, 2-4 12 I Ioh. 1, 8 16 pag. 123, 8 19 Dan. 6, 16 23 cf. Ezecb. 14, 14 27 Dan. 9, 20 ) [*](14 daniele OP 15 ut] u Onxl 16 danielum Ornl (passim sine h) 23 per] per et O 30 peccaueris] peccas v ) 157
indignum te praebes pro quo sacerdos ille inter pellet. quem propheta his uerbis quae non intellegis uoluit intellegi. iam enim, ne quis inquirat cur hoc dictum sit, quantum dominus donat expediam. praeparabat deus animos hominum per prophetam, ut talem desiderarent sacerdotem pro quo nullus posset orare. ipse figurabatur temporibus primi populi et primi templi, ubi omnia figurae nostrae fuerunt. ideo solus summus sacerdos intrabat in sancta sanctorum, ut oraret pro populo, qui cum sacerdote in ipsa interiora sancta non introibat, sicut ille sacerdos intrauit in secreta caelorum, in illa ueriora sancta sanctorum, adhuc nobis hic positis pro quibus interpellat. ideo dixit propheta: si peccauerit populus, orabit pro eo sacerdos; si autem sacerdos peccauerit, quis ora bit pro eo P, id est: \'talem desiderate sacerdotem qui peccare non possit, ne indigeat orari pro se.) et ideo pro apostolis oratur a populis, pro illo autem sacerdote apostolorum magistro et domino non oratur. audi hoc Iohannem fatentem et docentem: fratres, inquit, haec scribo uobis, ut non peccetis. et si quis peccauerit, aduocatum habemus apud patrem Iesum christum iustum; ipse est exoratio pro peccatis nostris. \'habemus\' dixit, \'peccatis nostris\' dixit. disce humilitatem ne cadas, immo ut aliquando surgas; neque enim ista dixisses, nisi cecidisses.
Petilianus dixit: Ac ne se uindicet a delicto qui laicus est, hoc interdicto tenetur: ne communices peccatis alienis.
Augustinus respondit: Erras ut dicitur toto caelo per superbiam, dum non uis communicare orbi terrae per humilitatem. nam neque hoc laico dictum est et nescis quemadmodum dictum sit. ad Timotheum apostolus cum scriberet, hoc monebat eundem ipsum Timotheum, cui alio loco dicit: noli [*]( 8 cf. Len. 16. Hebr. 9, 7. Parm. II 7, 14 12 cf. I Reg. 2, 25 15 cf. Act. 14, 22 18 I Ioh. 2, 1-2 25 I Tim. 5, 22 31 I Tim. 4, 14 ) [*]( 17 dicentem v 30 thimotheum Q )
158
contemnere gratiam quae in te est, quae tibi data est per impositionem manuum presbyterii; et multis aliis documentis ostenditur quod non erat laicus. quod autem. ait: ne communices peccatis alienis, consensu et placito intellegi uoluit. unde statim subiciens quomodo id agat: te ipsum, inquit, castum custodi. neque enim et ipse Paulus communicabat peccatis alienis, quia falsos fratres de quibus gemit in unitate corporali tolerabat, aut communicauerunt furto et sceleri Iudae praecessores eius apostoli, quia cum eo iam domini uenditore et a domino demonstrato sacrosanctam cenam communicauerunt.
Petilianus dixit: Hac itemque sententia ipse apostolus comparat conscientiae malae consortes: et qui faciunt ea, inquit, et qu\'i consentiunt talia facientibus digni sunt morte.