Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Petilianus dixit: Si apostoli persecuti sunt aliquem aut aliquem tradidit Christus?
Augustinus respondit: Possem quidem dicere ipsum satanan omnibus malis hominibus esse peiorem, cui tamen tradidit apostolus hominem in interitum carnis, ut spiritus saluus sit in die domini Iesu, itemque alios de quibus dicit: quos tradidi satanae, ut discant non blasphemare. et dominus Christus flagellatos expulit de templo improbos mercatores, ubi etiam conexum est testimonium scripturae [*]( 3 Luc. 24, 46-47 22 cf. Gen. 22,18 27 I Cor. 5,5 29 I Tim. 1, 20 ) [*]( 7 ierasalem codd. (passim) 8 parcere 0 10 quicquid codd. (passim) 25 aathanan PQ satanam v 29 sathanae P sathane (h s. t ml) Q 31 connexum v ) [*]( Lll. August. o. Don. II. ) [*]( 3 )
Petilianus dixit: At enim aliqui dicent: filii non sumus traditoris. eius est aliquis filius cuius facta sectatur. hi enim certissimi filii sunt idemque parentibus similes, quos non ista caro nec sanguis, sed mores et facta parentibus consimiles genuerunt.
Augustinus respondit: Paulo ante nihil contra nos dicebas, nunc iam coepisti dicere aliquid et pro nobis. haec enim propositio tua in eo te tenet, ut, si nos hodie cum quibus agis non conuiceris traditores et homicidas et si quid aliud criminaris, quidquid tale ostenderis in eis qui nos tempore praecesserunt, omnino nobis obesse non possit quorum enim dissimilia facta habemus, eorum filii esse non possumus. et uide quo te commiseris. si aliquem forte etiam nostrae aetatis hominem et nobiscum uiuentem de aliquo tali reatu forte conuiceris, nullo modo praeiudicat omnibus gentibus quae in semine Abrahae benedicuntur, a quibus tu te separando sacrilegus inueniris. ita, quod fieri non potest, nisi omnes qui ubique sunt noueris omniumque mores et facta non solum didiceris, sed etiam demonstraueris tam mala esse quam dicis, [*](1 Ioh. 2, 17 27 cf. Gen. 22, 18 ) [*](7 a] ad Pml 13 filii traditoris eius non sumas. est aliquis filius PQ 19 iam] etiain v 26 conainceris Oml 28 sacrilegas om. PQ )