Augustinus respondit: Saltem commemoratione zizaniorum simul tibi et triticum ueniret in mentem, quia utraque per agrum iussa sunt crescere usque ad messem. uos autem oculum maliuolentiae in zizaniis acriter figitis et contra sententiam Christi ea sola per orbem terrarum excepta Africa creuisse contenditis.
Petilianus dixit: Ubi est quod dicit dominus Christus: si acceperis alapam, praepara et alteram maxillam? ubi est illud quod sputa in facie passus est, qui sputo suo sanctissimo caeci oculos patefecit? ubi est quod dicit apostolus Paulus: si quis uos in faciem caedit? ubi est quod iterum diciti: in plagis super modum, in m.ortibus frequenter, in carceribus abundantius? quae pertulit memorat, non quae fecit. suffecerat fecit christianae a Iudaeis haec fieri: cur haec miseri perpetratis?
Augustinus respondit: Itane uero uos accepta alapa praebetis alteram maxill] am P non istam uobis famam furiosa uestra agmina per totam Africam cum terribili turpitudine passim uagantia compararunt. utinam uobiscum paciscerentur homines, ut saltem secundum ueterem legem oculum pro [*]( 13 cf. Matth. 13, 30 19 Matth. 5, 39 22 II Cor. 11, 20. 23 31 cf. Dent, 19, 21 ) [*]( 5 ueracissime v 12 saltim codd. 13 ueniet 0 15 maleuolentiae v 17 contempditis (sic) 0 23 supra PQv et Uulg. )
123
oculo, dentem pro dente peteretis, non pro auditis uerbis fustes erigeretis!
Petilianus dixit: Quid autem uolti;s e.\'it cum regibus saeculi, quos numquam christianitas nisi inuidos sensit \' quod ut breuiter doceam, Machabacos fratres re.r persecutus est; rex quoque tres pueros, cum ipse sacrilegus esset, flammis nescius religiosis (addixit; rex quaesiuit animam pueri saluatoris; rex iustissimum Danihelem ferinis morsibus, ut putabat, obiecit, ipsumque dominum Christum iudex nequissimus regis occidit. inde est quod apostolus clamat; sapientiam loquimur inter perfectos, sapientiam non huius saeculi neque principum huius mundi quae euacuatur; sed loquimur dci sapientiam in sacramento, quae fuit abscondita, quam constituit deus ante saecula in gloriam nostram, quam nemo principum huius saeculi cognouit; si enim cognouissent, non utique dominum maiestatis crucifixissent. sed de pristinis regibus paganis is hoc dictum sit. uos autem huius saeculi imperatores, quia christiani esse desiderent, non permittitis esse christianos, cum fuco et nebula uestri mendacii eosdem bona - mente credentes ad iniquitatem uestram prorsus adducitis, ut armis suis contra hostes rei publicae praeparatis in christianos incurrant putentque se suasionibus uestris deo officium facere, si nos quos odistis occidant, dicente domino Christo: ueniet, inquit, tempus, ut qui uos occiderit putet se deo officium facere. nihil igitur interest nobis male docentibus, utrum reges orbis terrarum pagani, quod absit, an christiani esse desiderent, cum eosdem contra Christi familiam non cessatis (armare. nescitis autem aut potius non legistis, quod crimine hominem occidentis maius crimen est suasoris? [*](5 cf. II Mach. 7 6 cf. Dan. 3 7 cf. Matth. 11, 16 8 cf. Dan. 6 9 cf. Matth. 27, 26 10 I Cor. 2, 6-8 25 Ioh. 16, 2 ) [*]( 8 danielam Oml danielem cet. v 24 Christo om. Q 28 eodem Oml 30 criminis homine occidendi 0 )
124
Iexabel in mortem hominis iusti uel pauperis maritum suum excitauerat regem: pari tamen supplicio uir et uxor ambo perierunt. neque enim uos aliter reges impellitis, quam ut saepe subtilis suadella feminea reges impulit in reatum. etenim per filiam uxor Herodis impetrauit ac meruit in disco ad mensam caput Iohannis afferri. Pontium Pilatum Iudaei sic coegerunt, ut Christum dominum cruci subfigeret, cuius sanguinem uindicem super se semper ac suos manere uoluerunt. ita uos igitur sanguine nostro peccantes obruitis. non enim, etsi index percutiat, non uestrae nos potius calumniae ferierunt, dicit enim propheta Dauid ex domini Christi persona: quare fremuerunt gentes et populi meditati sunt inania? adstiterunt reges terrae et principes conuenerunt in unum aduersus dominum et aduersus christum eius. disrumpamus uincula eorum et abiciamus a nobis iugum ipsorum. qui habitat in caelis, irridebit eos, et dominus subsannabit illos. tunc loquetur ad eos in ira sua et in furore suo conturbabit eos. ego autem constitutus sum rex ab eo super Sion montem sanctum eius, praedicans praeceptum eius. dominus dixit ad me: filius mens es tu, ego hodie genui te. pete a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae. reges eos in uirga ferrea et tamquam uas figuli illos comminues. ipsosque idem reges, ite quasi ignari uel nescii persequi cuperent christianos, his praeceptis admonuit, ne pei-irent. quae illos praecepta, quia nesciunt, utinam doceremus, aut certe uos illis sine dubio ostenderetis, si uelletis
[*]( 1 cf. III Reg. 21 5 cf. Matth. 14, 8-9 7 cf. Matth. 27, 24-26 12 Ps. 2, 1-9 ) [*]( 1 morte 0 2 excitanit PQ perierunt ambo Oml 4 suadela ()m2PQo impulit reges Qml 5 per filiam] perfidiam Q in om. Q disco om. P 7 suffigeret PQv 13 astiterunt Qv 15 disropamus 0 dirumpamua P 17 dominus om. Q 19 syon codd. 25 id est v (idem hic et p. 126, 25 defendit Engelbrecht) 28 illos 0 ) 125
111 uiuerent, uel ccrte, quod tertium est, ipsos sibimet legere uestra malitia permisisset! primus dauiticus psalmus illis omnino suaderet, ut christiani maerent et regnarent. quos quidem male decepistis, dum uobis sese committunt; uos namque illis quae mala sunt fingitis et quae bona sunt occultatis. hoc tandem legant uel serius, quod olim legere debuerunt. quid enim dicit? et nunc, reges, intellegite, erudimini qui indicatis terram, seruite domino in timore et exultate ei cum tremore, apprehenditc disciplinam, ne quando irascatur dominus et pereatis de uia iusta. cum exarserit quam cito ira ipsius super uos, beati omnes qui con fid un fin eo. imperatores, inquam, suasionibus premitis, III Pilatum, quem diximus, Iudaei presserunt, licet ipse clamauerit lauans publice manus: liber sum a sanguine ine hu ius iusti. tamen quomodo potest a crimine mundus esse qui fecit sed ut uetera taceam, in uestris exemplis aduertite imperatores quam plures ac iudices uestros persecutionem nobis faciendo j)erisse. ut relinquam Neronem, qui primus persecutus est christianos, Domitianum similiter Neronis maximam partem, Traianum Getam Decium Ualerianum Diocletianum, perit etiam Maximianus. qui cum tura praedicerent, incensis codicibus dominicis primus Marcellinus, episcopus Romanorum qui fuit, sed et Carthaginis Meusurius et Caecilianus ex ipsis sacrilcgis flammis 111 fauillae uel cineres remanserunt. turis enim conscientia implicuit, qui Mensitrio consensistis. perit Macarius, perit Ursatius cunctique comites uestri dei pariter uindicta perierunt. Ursatium namque barbarica pugna prostratum sacuis unguibus
[*]( 7 Ps. 2, 10-13 14 Matth. 27, 24 ) [*]( 2 dauitichus Q DauUicus v 6 seruis Pml 9 cum] in codd., cf. # 210. 21.1 11 e:x.ars.crit fpr. r a. a) P 13 praemittis Oml qucmj add. nt v 18 periisse v 19 perseutus Oml est persecutus v 21 periit Om2PQv, item lin. 26 bis thura priv 22 praedicarent PQv 23 cartaginis 0 24 ceciiicianus O 25 remanserint P tharis PQv 26 Ursacius et 27 Ursacium Ov ) 126
alites canumque alites dente.-; morsibus discerpserunt. nonne idem uestro impulsu percussor est, qui ut rex Achab, quem diximus a muliere percussor, iustum pauperem occidit? ita uos quoque iustos et pauperes — circa opem dixerim mundanam; narra gratia dei in nobis non est pauper — non desinitis iugulare. non enim, si tamen manu non facitis, non lingua. carnifice hominem iugulatis. scriptum est enim: mors et uita in manibus linguae. om?ies ergo qui occisi sunt tu qui suasor es occidisti, neque enim manus carnificis nisi lingua tua feruescit et ille durus pectoris calor in alienum sanguinem uerbis tuis accenditur, sanguinem uerbis sui uindicem diffusorum,
A.ugustinus respondit: Huic loco tam copiose a te exaggerato atque digesto, ubi de regibus saeculi aduersus nos inuidiose loquimini, si debite digneque respondeam, uereor ne me quoque crimineris regum iracundiam in uos concitare uoluisse. quamquam cum more uestro uniuersaliter in omnes catholicos huius inuectionis impetu ferens, nec me utique praetermittis. curabo tamen ostendere, si potuero, te hoc potius fecisse talia dicendo quam me talibus respondendo. ac primum uide quemadmodum tibi tu ipse aduerseris. certe istum locum sic exorsus es: quid autem uobis est cum regibus saeculi, quos numquam christianitas nisi inuidos sensit? his uerbis prohibes utique nos ad reges saeculi accedere. et paulo post dicis: ipsosque idem reges, ne quasi ignari uel nescii persequi cuperent christianos, his praeceptis admonuit, ne perirent. quae illos praecepta, quia nesciunt, utinam dace-remus, aut certe uos illis sine dubio ostcnderetis, si uelletis ut uiuerent! quomodo igitur nos regum uis esse doctores? et nostri quidem, si qua eis amicitia est cum regibus christianis, [*]( 7 Proo. 18, 21 22 pag. 123, 3. 25 pag. 124, 25 ) [*]( 1 discerserunt O 4 mundaneam 0 10 dirus v (duras = crudelis) 12 difFasoria v (iunge: uindicem diffusorum sui, prOne reflex.) 20 alia O 22 exosus Q 25 id est v 28 ostendetis 0 30 nostrij nos 0 )
127
si ea bene utuntur, nihil peccant; si qui uero inde extolluntur, multo leuius quam uos peccant. uobis enim, qui sic nos arguitis, quid fuit cum rege pagano et quod grauius est apostata et christiani nominis hoste Iuliano, a quo uobis basilicas quasi uestras reddi deprecantes hoc in eius laude posuistis, quod apud eum sola iustitia locum haberet? quibus uerbis — credo enim uos Latine intellegere — et idololatria Iuliani et apostasia iustitia est appellata. tenetur petitio quam uestri maiores dederunt, constitutio quam impetrauerunt,\' gesta ubi allegauerunt. euigilate et attendite: inimico Christi, apostatae, aduersario chriatianorum, seruo daemoniorum talibus uerbis ille, ille, uester ille Pontius supplicauit. ite nunc et nobis dicite: quid nobis est cum regibus saeculi, ut surdi surdis populis legatis quod cum ipsis audire non uultis: stipulam in oculo fratris tui uides, trabem in oculo tuo non uides.
Quid, inquis, uobis est cum regibus saeculi, quos numquam christianitas nisi inuidos sensit? hoc cum dixisses, enumerare conatus es, quos reges iusti senserint inimicos, nec considerasti quod plures enumerari possint quos habuerint amicos. pater Abraham a rege diuinitus admonito, ne attaminaret eius uxorem, et amicissime habitus est et munus accepit. Isaac filius eius regem similiter amicissimum expertus est. Iacob in Aegyptum a rege honorabiliter exceptus eum etiam benedicit. quid loquar de filio eius loseph, qui post carceris tribulationem, quo uelut igne sicut aurum castitas eius probata est, magnis ab eo sublimatus honoribus iurabat etiam per Pharaonis salutem non tamquam tyfo elatus, sed beniuolentiae non ingratus. regis filia Moysen adoptauit. Dauid [*]( 6 cf. Parm. I 12, 19 14 Matth. 7, 3 21 cf. Gen. 20 23 cf. Gen. 26, 11 24 cf. Gen. 47 25 cf. Gen. 39. 41. 42, 15 29 cf. Ex. 2, 10 cf. I Reg. 27 ) [*]( 4 hosti Oml 7 ydolatria P idolatria Q 8 tetenetnr Oml 10 alliganerunt Oml 15 tni] tu Otnl 17 inqaies 0 20 considerastis Otnl 23 jsaac Q 28 typo 0m2Pml typho Pm2Qv 29 beneuolentiae v )
128
ad alienigenam regis Israhel compulsus iniquitate confugit. Helias ante currum pessimi regis non illius imperio, sed suo cucurrit obsequio. Helisaeus hospitae mulieri, si quid sibi forte a rege per eius intercessionem praestari uellet, etiam ultro offerendum putauit. sed ad ipsa iam tempora ueniam, quando captiuus dei populus habebatur, ubi, ut mitius loquar, mira tibi inrepsit obliuio. uolens enim probare, quod reges numquam christianitas nisi inuidos senserit, commemorasti tres pueros et Danihelem, quae passi sunt a persequentibus regibus, nec rebus, non uicinis sed plane ipsis, admoneri potuisti, qualis ipse rex post innocentium flammarum miraculum siue in deo laudando atque praedicando siue in ipsis pueris honorandis extiterit, qualem rex habuerit Danihelem et non recusantem quibus muneribus exornauerit, cum ille honorem debitum reddens regiae potestati, quod satis in uerbis eius apparet, donum dei quo praeditus erat indicando interpretando eius somnium non subtraxit. unde cum ab inuidis sancti uiri sacrilega uesania calumniantibus inuitus eum rex in lacum leonum mittere cogeretur, quamquam tristis id fecerit, praesumpsit eum tamen per auxilium domini sui saluum futurum. itaque cum ille refrenata diuinitus leonum rabie uixisset illaesus, sollicita et amica uoce regis ipsius sibi praemissa et ipse cum benedictione de lacu respondit: rex, in saeculum uiue. cur istas regum cum sanctis amicitias, cum sermo tuus ibidem uersaretur, cum istorum famulorum dei in quibus haec acta sunt tu ipse commemorares exempla, uel non uidisti uel uidere noluisti uel, quod nescio quemadmodum excuses, uisas notasque tacuisti? quodsi te sicut causae pessimae defensorem studium falsitatis adstruendae non impediret
[*]( 2 cf. III Reg. 18, 44-46 3 cf. IIII Reg. 4, 13 23 Dan. 6, 21 ) [*]( 1 ad alienigenamJ adienigenam Oml 2 helyas Q 3 helyseus (J mulieris 0 7 inrebsit Oml iuresit (sic) Om2 10 rebus I. 1. Oml 19 idJ hoc Pml 20 praesupsit 0, add. uel praedixit m2 in mg. 0, 8. I. PQ dei PQv 28 uisa notaque Om2PQv 29 astruendae PQfJ ) 129
et te nolentem uel nescientem a luce ueritatis auerteret, profecto reges quosdam bonos, quosdam autem malos et alios sanctorum amicos, alios inimicos sine ulla difficultate recoleres. et miramur quod se circumcelliones uestri sic praecipitant? quis post te currebat, obsecro te? quis Macarius, quis miles insequebatur? nempe in abruptum falsitatis huius nullus nostrum te impulit. cur ergo clausis oculis sic isti praeceps, ut, cum dixisses: quid autem uobis est cum regibus saeculi, non adiungeres: \'quos saepe christianitas inuidos sensit\', sed non dubitares dicere: quos numquam christia:*itas nisi inuidos sensit? itane uero nec ipse cogitasti nec eos qui scripta tua legerent cogitaturos putasti tot regum exempla tibi reclamantia: (nescit quid loquatur?\'
An, quia illi quos commemoraui ueterum temporum fuerunt, ideo tibi eos nihil aduersari arbitraris, quia non dixisti: <quos numquam iustitia nisi inuidos sensit\', sed dixisti: quos numquam christianitas nisi inuidos sensit, ex illo fortasse tempore uolens eos intellegi iustis inuidere, ex quo christiani appellari coeperunt? quid ergo sibi uolunt exempla ueterum temporum, quibus hoc quod imprudenter dixisti imprudentius docere uoluisti? numquid enim Machabaei uel tres pueri uel Danihel non, antequam Christus in terra nasceretur, uel egerunt illa uel pertulerunt? deinde, quem paulo ante commemoraui, cur Iuliano uero christianitatis inuido supplicastis? cur ab eo basilicas petistis? cur apud eum solam iustitiam locum habere dixistis? si christianitatis inuidus haec audit, quid sunt a quibus haec audit? at uero Constantinus, nequaquam christiani nominis inuidus, sed plane christiano nomine gloriosus, memor spei quam gerebat in Christo, pro eius unitate iustissime iudicans acceptari a uobis nec ad se appellantibus meruit. ambo iam christianis temporibus, sed [*](8. 10. 17 pag. 123, 3 25 cf. ad pag. 127, 6 ) [*]( . 1 uolentem codd. 2 autem 8. I. Oml, fort. delendum 4 cercicelionea Oml 5 obsecro? te quis v 7 isti] istic es Om2PQ 17 christianitatis Pml 22 daniel codd. 23 elegerunt 0 quem scripsi cum Oml cum ut Om2PQ cur, ut v 24 cur om. v 25 pr. car] cum Pml ) [*]( LII. Augnst. c. D*n. II. ) [*]( 9 )
130
non fuerunt ambo christiani. quodsi ambo christianitatis inuidi, cur ad unum eorum sic appellastis, alteri eorum sic supplicastis? petentibus enim maioribus uestris episcopale iudicium dederat Constantinus et apud Romam et apud Arelatum, quorum primum apud eum accusastis, ab altero ad eum appellastis. si autem, quod uerum est, unus eorum in Christum crediderat, alter a Christo apostatauerat, cur christianus consulens unitati contemnitur et apostata fauens diuisioni laudatur? Constantinus uobis basilicas iussit auferri, Iulianus restitui: quid horum christianae paci conueniat uultis nosse? illud fecit qui crediderat in Christum, hoc fecit qui dimiserat Christum. o quam uelles dicere: male factum est ut Iuliano ita supplicaretur\'! sed hoc quid ad nos pertinet? quod si diceres, et in his quidem uerbis tuis catholica uinceret, ad cuius sanctos toto orbe diffusos multo minus pertinet quidquid dicitis de quibus uultis, sicut uultis. sed non potes dicere male factum, ut Iuliano ita supplicaretur. oppilat fauces, premit linguam domestica auctoritas: Pontius fecit, Pontius supplicauit, Pontius apostatam iustissimum dixit, Pontius apud apostatam solam iustitiam locum habere praedicauit. his uerbis sibi Pontium supplicasse in eodem rescripto suo nominatim sine ambage ipse Iulianus expressit. extant allegationes uestrae; non haec incerta fama, sed publica monumenta testantur. an forte, quia contra unitatem Christi petitioni uestrae aliquid concessit apostata, uerum putas esse quod dictum est apud eum solam locum habere iustitiam, quia uero imperatores christiani, quod ualere arbitrantur ad Christi unitatem, contra uestram statuunt uoluntatem, christianitatis inuidi appellantur? sic desipiant omnes haeretici et resipiant ut non sint haeretici.