Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Petilianus dixit: Dicit enim dominus Christus: nemo ad me uenit nisi quem pater attraxerit. cur autem uos non liberum arbitrium unicuique sequi permittitis, cum ipse dominus deus liberum arbitrium dederit hominibus, uiam tamen iustitiae ostendens, ne quis forsitan nescius deperiret? dicit enim: posui ante te bonum et malum, posui ante te ignem et aquam: quod uolueris elige. ex quo uos arbitrio, miseri, uobis non aquam, sed ignem potius delegistis. sed tamen, inquit, bonum elige, ut uiuas. qui non uis bonum eligere, uiuere te nolle damnasti .

Augustinus respondit: Si tibi proponam quaestionem, quomodo deus pater attrahat ad filium homines quos in libero dimisit arbitrio, fortassis eam difficile soluturus es. quomodo enim attrahit, si dimittit ut quis quod uoluerit eligat? et tamen utrumque uerum est, sed intellectu hoc penetrare pauci ualent. sicut ergo fieri potest ut, quos in libero dimisit arbitrio, attrahat tamen pater ad filium, sic fieri potest ut ea, quae legum cohercitionibus admonentur, non auferant liberum arbitrium. quidquid enim homo durum et molestum patitur, ammonetur ut cogitet quare patiatur, ut, si pro iustitia se pati perspexerit, id ipsum bonum eligat pro iustitia talia sustinere, si autem uiderit iniquitatem esse pro qua patitur, se infructuosissime laborare atque cruciari considerans mutet [*]( 3 pag. 112, 23 9 Ioh. 6, 44 13 cf. Eccli. 15, 16 (17) 16 cf. Dent. 30, 19 ) [*](2 ipsa Oml si] etsi PQ 4 aliquam Oml 9 uenit ad me v atraierit Oml 12 iustissime 0 13 dixit Qv 16 elegistis v 17 clamasti PQ 26 cohercionibua Pml 28 admonetur PQ ) [*]( 8* )

116
in melius uoluntatem simulque careat et molestia sterili et ipsa iniquitate multo utique grauius et perniciosius nocitura. et uos, cum aliquid aduersus uos reges constituunt, ammoneri uos credite, ut cogitetis quare ista patiamini. si propter iustitiam, re uera illi persecutores uestri sunt, uos autem beati qui persecutionem passi propter iustitiam possidebitis regnum caelorum; si autem propter iniquitatem schismatis uestri, quid illi nisi correctores uestri sunt, uos autem, sicut ceteri diuersorum scelerum rei qui poenas legibus pendunt, profecto infelices et in hoc saeculo et in futuro? nemo ergo uobis aufert liberum arbitrium, sed uos diligenter attendite quid potius eligatis, utrum correcti uiuere in pace an in malitia perseuerantes falsi martyrii nomine uera supplicia sustinere. sic uos autem alloquitur, quasi (indigna pro iustitia patiamini. quasi) uero aliquid dignum uestra iniquitate patiamini, cum tanta indigna faciatis et in tanta impunitate regnetis, ita furiosi, ut per \'dei laudes. amplius quam bucina bellica terreatis, ita calumniosi, ut etiam spontanea uestrorum praecipitia nostris persecutionibus imputetis.

Dicit etiam quasi praeceptor benignissimus: qui non nis bonum eligere, uiuere te nolle damnasti. ita uero, si uestris criminationibus crederemus, bene uiueremus; quia dei promissionibus credimus, uiuere nos nolle damnamus. bene, ut arbitror, meministis quid apostoli dixerint Iudaeis, quando Christum praedicare prohibebantur: hoc ergo et nos dicimus ut respondeatis nobis, utrum deo magis oboediendum sit an hominibus. \'traditores turificatores persecutores\' uerba sunt hominum contra homines. (in sola dilectione Donati remansit Christus\' uerba sunt hominum extollentium gloriam hominis sub nomine Christi, ut gloria minuatur ipsius Christi. scriptum [*]( 5 cf. Matth. 5, 10. I Petr. 2, 20 17 dei laudes] cf. pag. 98, 5 20 pag. 115, 17 24 cf. Act. 5, 29 ) [*]( 2 ipsam iniquitatem 0 3 admoneri PQ 14 alloquor Pv indignaquasi imerui 17 buccina v 18 praecipicias Oml 22 bene] benigne pr,Jv 24 meminiati Om2PQ 27 thurificatores Pfjv )

117
est enim: in lata gente gloria regis, in deminutione autem populi contritio principis. haec ergo uerba sunt hominum. at illa in euangelio: quia oportebat christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem uerba sunt Christi commendantis gloriam quam accepit a patre in latitudine regni sui. utrisque auditis hanc ecclesiae communionem potius eligimus et hominum uerbis Christi uerba praeponimus. rogo: quis est qui nos dicat mala legisse, nisi qui Christum dicit mala docuisse?

Petilianus dixit: Numquid igitur caedem uel schismaticis deus iussit inferri? qui si omnino praeciperet, uos deberetis occidi ab aliquibus Scythis ar barbaris, non tamen a christianis.

Augustinus respondit: Uestri circumcelliones quiescant, et nolo nos de barbaris terreas. utrum autem schismatici nos simus an uos, nec ego nec tu, sed Christus interrogetur, ut indicet ecclesiam suam. lege ergo euangelium, et respondet tibi: in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. quisquis igitur in ecclesia non inuenitur, iam non interrogetur, sed aut correctus conuertatur aut correptus non conqueratur.

Petilianus dixit: Neque enim dominus deus humano sanguine aliquando laetatus est, cum occisorem fratris Cain in uita carnifice uoluerit permanere.

Augustinus respondit: si occisori fratris deus noluit inferri mortem, sed relinqui carnificem uitam, uide ne forte hoc sit quod, cum regis cor in manu dei sit, unde multas ad uos commonendos et corripiendos leges ipse constituit, nulla [*]( 1 Prou. 14, 28 3 tue, 24, 46—47 20 Act, 1,8 29 cf. Prou. 21, 1 ) [*]( 1 diminutione Qv 6 ihertm Q 11 elegisse v 14 scitis P 16 cerciceliones Oml circuncelliones Q 17 nos (del.) scismatici ncs Q 19 respondebit Q 23 correptus] correctus (mc) Q 25 fratrem Oml 26 carnificem Oml 30 commouendos Pml )

118
tamen lex regia uos iussit occidi, fortasse propterea, ut, quicumque uestrum in pertinaci sacrilegi furoris aura persistunt, Cain parricidae supplicio, uita carnifice, crucientur. legimus enim multos a famulo dei Moyse misericorditer interfectos. nam in eo quod pro eorum nefario sacrilegio sic est dominum deprecatus, ut diceret: domine, si dimittis illis peccatum, dimitte; sin autem, dele me de libro tuo, ineffabilis eius caritas et misericordia satis apparet. numquid ergo subito crudelis effectus est, cum de monte descendens tot milia iuberet occidi? considerate itaque, ne forte maiore iracundia dei per tot leges aduersus uos latas a nullo imperatore iussi fueritis occidi. an illi fratricidae non, uos comparandos putatis? audite dominum per prophetam dicentem: ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in nationibus, et in omni loco incensum admouebitur nomini meo et hostia pura. magnum nomen meum in nationibus, dicit dominus omnipotens. huic fraterno sacrificio, super quod respicit deus, inuidere uos per calumnias uestras ostenditis et, si quando audieritis a solis ortu usque ad occasum laudari nomen domini, quod est uiuum sacrificium de quo dictum est: immola deo sacrificium laudis, ita concidet uultus uester ut illius homicidae. sed quia uniuersum orbem interimere non potestis, odio ipso rei tenemini dicente Iohanne: qui odit fratrem suum homicida est. et utinam innocens frater in uestrorum potius circumcellionum tela trucidandus quam in uestram linguam rebaptizandus incurrat!