Petilianus dixit: Si igitur tanta potentia fidei non est aliquibus aduersata, qua tu ratione persequeris, ut cogas homines inquinari?
Augustinus respondit: Nec persequimur uos, nisi quemadmodum persequitur ueritas falsitatem, nec ad nos pertinet, si quis uos aliter persecutus est, sicut nec ad uos quidquid uestri similiter faciunt, nec uos cogimus inquinari, sed suademus sanari.
Petilianus dixit: Quodsi cogi per legem aliquem uel ad bona licuisset, uos ipsi, miseri, a nobis ad fidem purissimam cogi debuistis. sed absit, absit a nostra conscientia, ut ad nostram fidem aliquem compellamus.
Augustinus respondit: Ad fidem quidem nullus est cogendus inuitus; sed per seueritatem, immo et per misericordiam dei tribulationum flagellis solet perfidia castigari. numquid, quia mores optimi libertate uoluntatis eliguntur, ideo mores pessimi non legis integritate puniuntur? sed tamen male uiuendi ultrix disciplina praepostera est, nisi cum praecedens bene uiuendi doctrina contemnitur. si quae igitur aduersus uos leges constitutae sunt, non eis bene facere cogimini, sed male [*]( 2 praedicatione 0 8 eiBuflatis O 10 arbitrares Oml 19 cogimur Q 23 conscientias Oml 26 et om. Pml 27 tri lationum 0 )
113
facere prohibemini. nam bene facere nemo potest nisi legerit, nisi amauerit, quod est in libera uoluntate; timor autem poenarum, etsi nondum habet delectationem bonae conscientiae, saltem intra claustra cogitationis cohercet malam cupiditatem. qui tamen aduersus (uos) leges constituerunt, quibus uestra comprimatur audacia? nonne hi, de quibus dicit apostolus quia non sine causa gladium portant? ministri enim dei sunt, uindices in iram ei qui male agit. tota igitur quaestio est, utrum uos non male agatis, quibus tanti schismatis sacrilegium obicit orbis terrarum; cuius quaestionis discussione neglecta superflua loquimini et, cum uiuatis ut latrones, mori uos iactatis ut martyres. et quia uel ipsas leges uel inuidiam formidatis uel ad resistendum impares estis non dico aduersus tot homines, sed aduersus tot gentes catholicas, etiam de mansuetudine gloriamini, quod ad uestram partem neminem cogitis. isto modo et miluus, cum pullos rapere territus non potuerit, columbum se nominet ubi enim potuistis et non fecistis? unde ostendistis quam plura faceretis, si possetis. quando lulianus uobis Christi inuidens paci basilicas reddidit unitatis, quae strages a uobis factae sint, quando uobiscum apertis templis suis etiam daemones exultabant, quis commemorare sufficiat? bello Firmiano quae a uobis Rogatus Maurus pertulerit, ipsa Mauritania Caesariensis interrogetur. tempore Gildoniano, quia unus collega uester familiarissimus amicus eius fuit, uiderint Maximianistae quae senserint. nam Felicianum ipsum, qui modo uobiscum est, si ad ius iurandum liceret prouocare, utrum ad communionem uestram non inuitum Optatus redire compulerit, mouere labia non auderet, praesertim si eius faciem populus Mustitanus intueretur, quo teste illa tunc facta sunt. sed isti, ut dixi, uiderint quae passi fuerint ab eis, cum quibus Rogato
[*]( 6 cf. Rom. 13, 4 28 collega] Optatus Thamngadensis ) [*]( 1 egerit PQ elegerit v 5 aduersus uos scripsi, cf. p. 94, 1. 5. 112, 31. 116, 3. 118, 11 aduersas codd. v 9 tantis Oml 17 ostenderetis 0 ostenditisx 23 Caesareensis Ov ) [*]( LII. Angust. c. Don. II. ) [*]( 8 ) 114
talia fecerant: ipsa ecclesia catholica solidata principibus catholicis imperantibus terra marique armatis turbis ab Optato atrociter et hostiliter oppugnata est. quae res coegit tunc primo aduersus uos allegari apud uicarium Seranum legem illam de decem libris auri, quas nullus uestrum adhuc pendit, et nos crudelitatis arguitis. quid autem mansuetius sit, quam ut cohercitione damnorum tanta uestra scelera multarentur? quis autem possit enarrare omnia, quae nulla amicitia iudicum aut aliquarum potestatum quisque ubi potuerit in locis uestris propria dominatione committitis? quis nostrum in plebibus nostris non aliquid tale uel a prioribus comperit uel ipse expertus est? nonne apud Hipponem, ubi ego sum, non desunt qui meminerint Faustinum uestrum regni sui tempore praecepisse, quoniam catholicorum ibi paucitas erat, ut nullus eis panem coqueret, ita ut cuiusdam diaconis nostri fornarius inquilinus domnaedii sui panem incoctum abiecerit eique nulla exilii lege damnato communicationem non solum in ciuitate Romana, sed etiam in patria sua, nec solum in patria sua, sed etiam in domo sua negauerit? quid nuper, quod ipse adhuc lugeo? nonne Crispinus uester Calamensis cum emisset possessionem et hoc emphyteuticam, non dubitauit in fundo catholicorum imperatorum, quorum legibus nec in ciuitatibus esse iussi estis, uno terroris impetu octoginta ferme animas miserabili gemitu mussitantes rebaptizando submergere? quibus autem nisi talibus factis etiam ipsas de quibus conquerimini leges longe quidem infra meritum sceleris uestri, sed tamen qualescumque ferri coegistis? an uero uiolentis incursibus circumcellionum uestrorum, qui sub uestro principatu furiosis agminibus militant, non ex agris undique pelleremur,
[*]( 5 cf. Parm. I 12, 19 20 cf. cap. 99, 228 et ep. 66 ) [*]( 1 catholica ecclesia Q saldita Oml 4 uicacarium 0 5 pendit adhuc Qml 6 quam ut om. 0 10 committatia v 12 ipponem codd. 15 diaconi Om2PQv furnarius v 17 communionem PQ 18 nec] non Q 21 amphy(-i- 0)teuticam codd. 22 calicorum Q 24 miserabiliter 0 musitantes PQ 28 cercicelionum Oml circnncellionum Q ) 115
nisi uos obsides in ciuitatibus teneremus, qui quoquo modo ipsam faciem publicam et honestorum reprehensionem si non timore, uel pudore ferre nolitis? noli ergo dicere: absit, absit a nostra conscientia, ut ad nostram fidem aliquem compellamus, facitis enim ubi potestis; ubi autem non facitis non potestis siue legum siue inuidiae timore siue resistentium multitudine.
Petilianus dixit: Dicit enim dominus Christus: nemo ad me uenit nisi quem pater attraxerit. cur autem uos non liberum arbitrium unicuique sequi permittitis, cum ipse dominus deus liberum arbitrium dederit hominibus, uiam tamen iustitiae ostendens, ne quis forsitan nescius deperiret? dicit enim: posui ante te bonum et malum, posui ante te ignem et aquam: quod uolueris elige. ex quo uos arbitrio, miseri, uobis non aquam, sed ignem potius delegistis. sed tamen, inquit, bonum elige, ut uiuas. qui non uis bonum eligere, uiuere te nolle damnasti .
Augustinus respondit: Si tibi proponam quaestionem, quomodo deus pater attrahat ad filium homines quos in libero dimisit arbitrio, fortassis eam difficile soluturus es. quomodo enim attrahit, si dimittit ut quis quod uoluerit eligat? et tamen utrumque uerum est, sed intellectu hoc penetrare pauci ualent. sicut ergo fieri potest ut, quos in libero dimisit arbitrio, attrahat tamen pater ad filium, sic fieri potest ut ea, quae legum cohercitionibus admonentur, non auferant liberum arbitrium. quidquid enim homo durum et molestum patitur, ammonetur ut cogitet quare patiatur, ut, si pro iustitia se pati perspexerit, id ipsum bonum eligat pro iustitia talia sustinere, si autem uiderit iniquitatem esse pro qua patitur, se infructuosissime laborare atque cruciari considerans mutet [*]( 3 pag. 112, 23 9 Ioh. 6, 44 13 cf. Eccli. 15, 16 (17) 16 cf. Dent. 30, 19 ) [*](2 ipsa Oml si] etsi PQ 4 aliquam Oml 9 uenit ad me v atraierit Oml 12 iustissime 0 13 dixit Qv 16 elegistis v 17 clamasti PQ 26 cohercionibua Pml 28 admonetur PQ ) [*]( 8* )
116
in melius uoluntatem simulque careat et molestia sterili et ipsa iniquitate multo utique grauius et perniciosius nocitura. et uos, cum aliquid aduersus uos reges constituunt, ammoneri uos credite, ut cogitetis quare ista patiamini. si propter iustitiam, re uera illi persecutores uestri sunt, uos autem beati qui persecutionem passi propter iustitiam possidebitis regnum caelorum; si autem propter iniquitatem schismatis uestri, quid illi nisi correctores uestri sunt, uos autem, sicut ceteri diuersorum scelerum rei qui poenas legibus pendunt, profecto infelices et in hoc saeculo et in futuro? nemo ergo uobis aufert liberum arbitrium, sed uos diligenter attendite quid potius eligatis, utrum correcti uiuere in pace an in malitia perseuerantes falsi martyrii nomine uera supplicia sustinere. sic uos autem alloquitur, quasi (indigna pro iustitia patiamini. quasi) uero aliquid dignum uestra iniquitate patiamini, cum tanta indigna faciatis et in tanta impunitate regnetis, ita furiosi, ut per \'dei laudes. amplius quam bucina bellica terreatis, ita calumniosi, ut etiam spontanea uestrorum praecipitia nostris persecutionibus imputetis.
Dicit etiam quasi praeceptor benignissimus: qui non nis bonum eligere, uiuere te nolle damnasti. ita uero, si uestris criminationibus crederemus, bene uiueremus; quia dei promissionibus credimus, uiuere nos nolle damnamus. bene, ut arbitror, meministis quid apostoli dixerint Iudaeis, quando Christum praedicare prohibebantur: hoc ergo et nos dicimus ut respondeatis nobis, utrum deo magis oboediendum sit an hominibus. \'traditores turificatores persecutores\' uerba sunt hominum contra homines. (in sola dilectione Donati remansit Christus\' uerba sunt hominum extollentium gloriam hominis sub nomine Christi, ut gloria minuatur ipsius Christi. scriptum [*]( 5 cf. Matth. 5, 10. I Petr. 2, 20 17 dei laudes] cf. pag. 98, 5 20 pag. 115, 17 24 cf. Act. 5, 29 ) [*]( 2 ipsam iniquitatem 0 3 admoneri PQ 14 alloquor Pv indignaquasi imerui 17 buccina v 18 praecipicias Oml 22 bene] benigne pr,Jv 24 meminiati Om2PQ 27 thurificatores Pfjv )
117
est enim: in lata gente gloria regis, in deminutione autem populi contritio principis. haec ergo uerba sunt hominum. at illa in euangelio: quia oportebat christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem uerba sunt Christi commendantis gloriam quam accepit a patre in latitudine regni sui. utrisque auditis hanc ecclesiae communionem potius eligimus et hominum uerbis Christi uerba praeponimus. rogo: quis est qui nos dicat mala legisse, nisi qui Christum dicit mala docuisse?
Petilianus dixit: Numquid igitur caedem uel schismaticis deus iussit inferri? qui si omnino praeciperet, uos deberetis occidi ab aliquibus Scythis ar barbaris, non tamen a christianis.
Augustinus respondit: Uestri circumcelliones quiescant, et nolo nos de barbaris terreas. utrum autem schismatici nos simus an uos, nec ego nec tu, sed Christus interrogetur, ut indicet ecclesiam suam. lege ergo euangelium, et respondet tibi: in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. quisquis igitur in ecclesia non inuenitur, iam non interrogetur, sed aut correctus conuertatur aut correptus non conqueratur.
Petilianus dixit: Neque enim dominus deus humano sanguine aliquando laetatus est, cum occisorem fratris Cain in uita carnifice uoluerit permanere.