Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Petilianus dixit: Postremo quae est ratio persequendi? uos, miseri, interrogo, si putatis forsitan uos aliqua legis auctoritate peccare,
Augustinus respondit: Qui peccat, non peccat legis auctoritate, sed contra legis auctoritatem. quia uero interrogas, quae sit ratio persequendi, uicissim te interrogo, cuius sit uox in psalmo dicentis: detrahentem [secreto] proximo suo occulte, hunc persequebar. quaere itaque persecutionis uel causam uel modum et noli tanta imperitia generaliter malorum persecutores reprehendere.
Petilianus dixit: Ego uero e contra respondco Iesum Christum neminem persecutum, et cum aliquae sectae apostolis eidem suggerentibus displicerent — ita enim fidem uenerat facere, ut non cogeret homines, sed potius inuitaret —, dicunt illi apostoli: multi in nomine tuo manus imponunt et nobiscum non sunt. dixit Iesus: dimittite illos; si contra uos non sunt, pro uobis sunt.
Augustinus respondit: Cur non dicis multa liberius te prolaturum de tuo, quae in scripturis non inueniuntur? si enim de scripturis sanctis uelis testimonia proferre, numquid ea quae non inueneris proferes? uestra autem mendacia quam multa sint in uestra potestate est. ubi enim scriptum est quod posuisti uel quando aut domino illud suggestum est aut a domino illud responsum est? multi in nomine tuo manus imponunt et nobis- [*]( 5 cf. Ioh. 14, 6 7 cf. Gal. 1,8 14 Ps. 100. 5 22 cf. Luc. 9,49-50 ) [*]( 4 saeculi om. PQ 6 cumgaudeat Oml 13 te s. I. 0 14 secreto deleui 15 occulte del. 0m2, om. PQv 18 ego] ecce PQ 19 ihesura Q 23 dimitt.. (ras. 2—3 litt.) 0 25 uerum dicis multo uberius codd. v, emendnui )