Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Petilianus dixit: Nam qualis fides in uobis est quae non habet caritatem, Paulo ipso dicente: si linguis hominum loquar et angelorum scientiam habeam, caritatem autem non habeam, ita sunt tamquam aeramentum tinniens aut cymbalum concrepans. aut si habuero prophetiam et nouerim omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem ita ut . montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil s-um. et si distribuero omnem substantiam meam pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, cari. tatem autem non habeam, nihil mihi prodest?
Augustinus respondit: Hoc est quod paulo ante dixi pelle te ouina contegi uelle, ut, si fieri potest, prius te ouis mordentem sentiat quam praesentiat uenientem. nonne ista [*](6 Phil. 2, 20-21 14 II Cor. 7, 5 19 I Cor. 13, 1—3 29 cap. 73, 164 extr. ) [*]( 2 nostris PQv 21 autem om. Q 24 pr. omen Q 30 te om. 0 31 uenienientem Qml )
Petilianus dixit: Et iterum: caritas magnanima est et benigna, caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt — uos autem quaeritis aliena —, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem ueritati; omnia tolerat, omnia sustinet. caritas numquam excidet. hoc est breuiter dicere: non persequitur caritas, non aduersum ceteras animas imperatores inflammat, non aliena diripit, non etiam homines quos spoliarit occidit. [*]( 21 I Cor. 13, 4—3 ) [*]( 3 niua (8. scr. nostra) PQ 4 iactantur Oml agnoscuntur v 6 apostolicis nos Pml 13 pr. et om. 0 15 uobis Ov 20 per om. Q 21 caritu enim Om2PQv 25 iniquitatem 0 26 cumgandet Oml 27 bereuiter 0 28 caeteros animos imperatoris PQ )
Augustinus respondit: Quotiens tibi dicturus sum: haec si non probatis ad neminem pertinent, si autem probatis ad nos non pertinent, sicut nec ad uos quae uestri cotidie committunt per scelera furiosorum, per luxurias uinolentorum, per caecitatem praecipitatorum, per tyrannidem raptorum? quis non uideat uerum esse quod clamo? sed nunc si esset in te caritas, congauderet ueritati. quam enim eleganter sub pelle ouina dicitur: caritas omnia tolerat, omnia sustinet! ubi autem uentum fuerit ad examen, lupini dentes operiri non possunt. cum enim caritas te propter id quod dictum est: sustinentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, etiamsi qua mala intus nosses, cogeret non eis quidem consentire, sed tamen ea si prohibere non poteras sustinere, ne propter malos uentilabro ultimo separandos nunc a bonorum societate pacis uinculum abrumperes, foras uento leuitatis excussus paleae crimen obicis tritico et, quae fingis de malis, per contagionem ualere et in bonis affirmas et, cum dominus dixerit: ager est hic mundus, messis autem est finis saeculi, cum de frumentis et zizaniis dixisset: sinite utraque crescere usque ad messem, tu laboras uerbis tuis, ut frumenta iam per totum agrum defecisse et ad exiguam particulam uestram remansisse credantur, dum uis ut habeatur Christus mendax, tu autem uerax. et loqueris quidem contra conscientiam tuam. neque enim uere quisquam quoquo modo intuens euangelium audet in animo suo dicere per tot[as] gentes, in quibus paene una uoce respondetur (amen) et cantatur alleluia, non esse christianos. et tamen ne pars Donati, quae orbi terrarum non communicat, errare uideatur, si quae tibi angelus de caelo, qui posset intueri uniuersum orbem, diceret extra communionem uestram nusquam esse innocentes et bonos, [*]( 8 I Cor. 18, 7 11 Eph. 4, 2-3 18 Mutth, 13, 38-39 20 Mattli. 13, 30 27 cf. Tob. 13, 22. ) [*]( 1 dicturuB sum tibi P 7 cumgauderet Oml 10 te 8. 1, 0 13 conseutirea Om1 26 iu anin o suo audet PQ tot scripsi totas codd. v HO orbem terrarum P dicere Oml )
Petilianus dixit: Postremo quae est ratio persequendi? uos, miseri, interrogo, si putatis forsitan uos aliqua legis auctoritate peccare,
Augustinus respondit: Qui peccat, non peccat legis auctoritate, sed contra legis auctoritatem. quia uero interrogas, quae sit ratio persequendi, uicissim te interrogo, cuius sit uox in psalmo dicentis: detrahentem [secreto] proximo suo occulte, hunc persequebar. quaere itaque persecutionis uel causam uel modum et noli tanta imperitia generaliter malorum persecutores reprehendere.
Petilianus dixit: Ego uero e contra respondco Iesum Christum neminem persecutum, et cum aliquae sectae apostolis eidem suggerentibus displicerent — ita enim fidem uenerat facere, ut non cogeret homines, sed potius inuitaret —, dicunt illi apostoli: multi in nomine tuo manus imponunt et nobiscum non sunt. dixit Iesus: dimittite illos; si contra uos non sunt, pro uobis sunt.