Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Augustinus respondit: Certe isti sunt falsi fratres, de quibus alio loco idem apostolus ita conqueritur, Timothei praedicans germanam sinceritatem: neminem, inquit, habeo unanimem, qui germane de uobis sollicitus sit; omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi. utique de his loquebatur, qui tunc quando illam scribebat epistulam cum illo erant; non enim omnes qui erant ubicumque christiani sua quaerebant, non quae Iesu Christi. de his ergo, ut dixi, haec ingemuit, quos eo tempore cum ista scriberet secum habebat. quos enim alios tangit, cum alibi dicit: foris pugnae, intus timores, nisi eos quos tanto uehementius quanto interius metuebat? si ergo uelles imitari Paulum, intus esses falsorum fratrum tolerator, non foris innocentium calumniator.

Petilianus dixit: Nam qualis fides in uobis est quae non habet caritatem, Paulo ipso dicente: si linguis hominum loquar et angelorum scientiam habeam, caritatem autem non habeam, ita sunt tamquam aeramentum tinniens aut cymbalum concrepans. aut si habuero prophetiam et nouerim omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem ita ut . montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil s-um. et si distribuero omnem substantiam meam pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, cari. tatem autem non habeam, nihil mihi prodest?

Augustinus respondit: Hoc est quod paulo ante dixi pelle te ouina contegi uelle, ut, si fieri potest, prius te ouis mordentem sentiat quam praesentiat uenientem. nonne ista [*](6 Phil. 2, 20-21 14 II Cor. 7, 5 19 I Cor. 13, 1—3 29 cap. 73, 164 extr. ) [*]( 2 nostris PQv 21 autem om. Q 24 pr. omen Q 30 te om. 0 31 uenienientem Qml )

107
est caritatis laus quae uestram calumniam solet lucidissima ueritate conuincere? an ideo arma ista nostra non erunt, quia uos ea praeoccupare conamini? prorsus haec iacula uiua sunt: undecumque iactentur, agnoscunt quos perimant. si a nobis missa fuerint, in uobis haerebunt, si a uobis mittuntur, in uos retorquentur. his enim nos apostolicis uerbis commendantibus eminentiam caritatis uobis solemus ostendere, quomodo non prosit hominibus, quamuis in eis sint uel sacramenta uel fides, ubi caritas non est, ut, cum ad unitatem catholicam uenitis, intellegatis quid uobis conferatur et quantum sit quod minus habebatis — caritas enim christiana nisi in unitate ecclesiae non potest custodiri — atque ita uideatis sine illa nihil uos esse, etsi baptismum et fidem teneatis et per illam etiam montes transferre possitis. quodsi haec et uestra sententia est, non in nobis detestemur et exsufflemus uel dei sacramenta quae nouimus uel ipsam fidem, sed teneamus caritatem, sine qua et cum sacramentis et cum fide nihil sumus. tenemus autem caritatem, si amplectimur unitatem, amplectimur autem unitatem, si eam non per uerba nostra in parte confingimus, sed per uerba Christi in unitate cognoscimus.

Petilianus dixit: Et iterum: caritas magnanima est et benigna, caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt — uos autem quaeritis aliena —, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem ueritati; omnia tolerat, omnia sustinet. caritas numquam excidet. hoc est breuiter dicere: non persequitur caritas, non aduersum ceteras animas imperatores inflammat, non aliena diripit, non etiam homines quos spoliarit occidit. [*]( 21 I Cor. 13, 4—3 ) [*]( 3 niua (8. scr. nostra) PQ 4 iactantur Oml agnoscuntur v 6 apostolicis nos Pml 13 pr. et om. 0 15 uobis Ov 20 per om. Q 21 caritu enim Om2PQv 25 iniquitatem 0 26 cumgandet Oml 27 bereuiter 0 28 caeteros animos imperatoris PQ )

108