Petilianus dixit: Agendum, inquam, nobis dicerb-dumque est, quatenus perfidus traditor uita mortuus habeatur. io ludas apostolus fuit, cum traderet Christum, idemque honore apostoli perdito spiritaliter mortuus est, suo postea laqueo moriturus, sicut scriptum est: paenitet me, inquit, quia tradidi sanguinem iustum, et abiit et laqueo se suspendit, laqueo traditor periit, laqueum talibus de re liquit, de quo dominus Christus clamauit ad patrem: pater, quos dedisti mihi, omnes seruaui, et ex illis nullus periit nisi filius perditionis, ut impleretur scrip· tura, olim namque Dauid sic in eum sententiam dixerat qui esset Christum perfidis traditurus: episcopatum eius co accipiat alter, sit uxor eius uidua et filii eius orfani. ecce quantus est spiritus prophetarum, ut cuncta futura pro praesentibus uiderit, id ante plurima: saecula nasciturus traditor damnaretur f denique id dicta senten tia compleretur, episcopatum eius apostoli perditi sanctus Mathias accepit, nemo hinc stolidus, nemo perfidus disputet: triumphum Mathias, non iniuriam retulit, qui de domini Christi uictoria spolium retulit proditoris, hoc igitur facto episcopatum tibi quid u indicas, heres nequioris traditoris? Iudas Christum carnaliter tradidit, tu spiritaliter furens euangelium sanctum flammis sacrilegis tradidisti. Iudas legislatorem tradidit perfidis, tu quasi eius reliquias legem dei perdendam [*]( 12 Matth. 27, 4-5 15 Ioh. 17, 12 19 Ps. 108, 8-9 24 cf. Act. 1, 26 ) [*]( 5 possunt Qml 12 quia] qui 0 20 sit] sic Pml 21 spiritus] christus 0 ut om. 0 28 nequiori Oml )
30
hominibus tradidisti. qui si legem diligeres, ut iuuene# Machabaei, pro dei legibus necareris, si nex dici hominum potest quos moriendo pro domino perficit immortales; quorum tinus scilicet fratrum tyranno sacrilego hac fidei uoce respondit: t\'lt quidem, scelerate et impie, de praesenti uita nos perdis; rex autem mundi, qui regnat in aeternum et regni eius non erit finis, mortuos nos pro suis sanctis legibus in aeternae uitae conuersationem resuscitabit. si hominis mortui testamentum flammis incenderes, nonne falsarius punireris? quid te ergo futurum est, qui sanctissimam legem dei iudicis incendisti? ludam facti uel in morte paenituit: te non modo non paenitet, etiam etiam nequissimus traditor nobis legem seruantibus persecutor et carnifex extitisti.
Augustinus respondit: Uide quid intersit inter uestras maledicas uoces et nostras ueridicas assertiones. adtende paululum. ecce exaggerasti crimen traditionis et inuidiosissimis uerbis uelut copiosus inuentor Iudae nos perdito comparasti. ad hoc tibi ego cum breuissime respondero: (non feci quod dicis, non tradidi; falsa obicis, numquam id probabis,\' nonne. omnis iste uerborum ingentium fumus repente dilabitur? an forte probare conaberis? hoc ergo prius faceres et deinde in nos tamquam in conuictos quo uelles cumulo inuectionis insurgeres. ecce una uanitas: audi alteram.
Tu ipse, cum de praedicta Iudae damnatione loquereris, dixisti: ecce qua?itus est spiritus prophetarum, ut cuncta futura pro praesentibus uiderit, ut ante plurima saecula nascitarus traditor damnaretur, et non uidisti eadem prophetia stabili et certa et inconcussa ueritate, qua praedictum est [*](5 II Mach. 7, 9 25 cf. Ps. 108, 8-9 26 p. 29, 21 ) [*]( 2 si nex] Senex Q 8 conseruationem v 10 te] de te PQv 14 extitisti scripsi coli. p, 15, 15 extitit 0 existis PQv 16 attende PQv 17 exagerasti 0 18 captiosus v peidito] proditori v 19 tibi] igitur PQ 21 dilabetur Etigelbrecht 23 quo] quos Q . 24 unat uana Q 28 prophetia] prophetica P prophetica et Q )
31
quod unus discipulus traditurus esset Christum, praedictum etiam quod totus mundus esset crediturus in Christum. cur attendisti in prophetia hominem qui tradidit Christum et non ibi attendisti orbem pro quo est traditus Christus? quis tradidit Christum? ludas. quibus eum tradidit? Iudaeis. quid ei fecerunt Iudaei? foderunt, inquit, manus meas et pedes, dinumerauerunt omnia ossa mea. ipsi uero considerauerunt et conspexerunt me, diuiserunt sibi uestimenta mea et super uestimentum meum miserunt sortem. quantum sit ergo, quod tanto pretio emptum est, in psalmo ipso paulo post lege: commemorabuntur et conuertentur ad dominum uniuersi fines terrae et adorabunt in conspectu eius uniuersae patriae gentium, quoniam domini est regnum et ipse dominabitur gentium. quis autem potest ad commemoranda cetera de orbe credituro innumerabilia prophetica documenta sufficere? sed tu laudas prophetiam, quia uides in ea hominem qui uendidit Christum, nec in ea uides possessionem quam emit uenditus Christus. ecce altera uanitas: audi tertiam.
Inter multa tuae inuectionis uerba dixisti: si hominis mortui testamentum flammis incenderes, nonne falsarius puni\':. reris? quid te ergo futurum est, qui sanctissimam legem dei incendisti incendisti? haec dicens non attendisti quod te utique mouere deberet, quomodo fieri posset, ut nos testamentum incenderemus et in ea hereditate consisteremus quae illo testamento conscripta est; uos autem mirum est testamentum seruasse et hereditatem perdidisse. nonne in eo testamento scripturn est: postula a me et dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae? huic hereditati communica et obice mihi de testamento quod uoles. nam quae dementia est ideo testamentum [*](6 Ps. 21, 17-19 11 Ps. 21, 28-29 20 p. 30, 9 28 Ps. 2, 8 ) [*]( 9 snper ueatem meam Q 16 prophetica] prophetiae PQ 22 de te PQo 29 pr. tuam bill Qml )
32
tradere te noluisse flammis, ut contra uerba litiges testatoris? nos autem cum habeamus in manibus gesta ecclesiastica et municipalia, in quibus legamus eos, qui contra Caecilianum alterum episcopum ordinauerunt, potius fuisse diuinorum codicum traditores, non tamen insultamus, non inuehimur in uos nec sanctarum paginarum cineres in uestris manibus plangimus nec Machabaeorum tormenta flagrantia sacrilegio uestri tumoris opponimus dicentes: \'uestra potius membra quam dei eloquia ignibus traderetis\', nolumus enim esse uani, ut alienis commissis, quae aut ignoratis aut improbatis, uobis inanem strepitum concitemus. quod autem uos a totius orbis communione separatos uidemus, quod scelus et maximum et manifestum et omnium uestrum est, si exaggerare uelim, tempus me citius quam uerba deficient. et hoc tu si defendere uelis, ea es obiecturus orbi terrarum, quae si obicienda sunt ammones unde amplius accuseris, si obicienda non sunt non defenderis? ut quid ergo inflaris aduersus me de traditione quae nec mea est nec tua, si manet illud pactum, ut nobis non obiciamus aliena, si autem non manet, tua potius est quam mea? quamquam et manente illo pacto arbitror me iustissime dicere, ut ille iudicetur socius eius qui tradidit Christum, qui cum toto orbe non se tradidit Christo. ergo, inquit apostolus, Abrahae semen estis, secundum promis sionem heredes, et iterum dicit: heredes quidem dei, coheredes autem Christi, idemque semen Abrahae ad omnes gentes pertinere demonstrat ex illo quod Abrahae dictum est: in semine tuo benedicentur omnes gentes. quapropter puto iustum esse quod postulo, ut testamentum dei, quod iam olim apertum est, aliquantum aduertamus et, quem non inuenerimus traditi coheredem, ipsum iudicemus traditoris heredem, ille pertineat ad Christi uenditorem, qui Christum negat
[*](22 Gal. 3, 29 24 Rom, 8, 17 25 cf. Gal. 3, 8 26 Gen. 22, 18 ) [*]( 8 tumoris Erasm., Louan. timoris eodd. v, cf. e. gr. p. 12, 2 14 deficiunt Oml defedere Oml 15 admones PQrJ 16 si om. 0 17 aduersum PQ 18 ut et non om. PQ ut non nobis v 19 obiamus Oml ) 33
orbis emptorem. nempe quando se post resurrectionem discipulis demonstrauit et palpanda membra dubitantibus praebuit, hoc illis ait: quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem. ecce a qua hereditate uos alienatis, ecce cui heredi resistitis! itane uero parceret Christo in terra ambulanti qui contradicit in caelo sedenti? adhuc non intellegitis, quoniam quidquid nobis obicitis sermoni eius obicitis? promittitur christianus orbis et creditur, impletur et contradicitur. cogitate, obsecro, quid pati pro tanta impietate debuistis; et tamen si quid passi estis nescio, non uidi, non feci. tu hodie qui non pateris uim persecutionis meae, redde mihi rationem separationis tuae. sed iterum ac saepe dicturus es, quae si non probas ad neminem pertinent, si autem probas ad me non pertinent.
Petilianus dixit: His ergo criminibus saeptus esse uerus episcopus non potes.
Augustinus respondit: Quibus criminibus? quid docuisti, quid ostendisti? etsi ostendisses crimina nescio quorum, quid hoc ad semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes?
Petilianus dixit: Si apostoli persecuti sunt aliquem aut aliquem tradidit Christus?