Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Petilianus dixit: Nobis autem dominus Christus contra ue-slra feralia patientiam simplicem innocentiamque mandauit, quid enim dicit? mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem, quomodo dilexi uos, et: in hoc scient omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis in inuicem.

Augustinus respondit: Nisi haec uerba longe a uestris moribus aliena in sermonis uestri superficiem transferretis, quomodo uos ouina pelle tegeretis?

Petilianus dixit: Paulus quoque apostolus cum persecutiones immensas ab omnibus gentibus pateretur, a falsis fratribus pertulit grauiores, sicut (de) se ipse testatur, frequenter afflictus periculis ex gentibus, periculis ex genere, periculis a falsis fratribus, quique iterum dicit: imitatores [*]( 1 Matth. 7, 15-16 12 I Cor. 11, 19 18 lob. 13, 31-35 27 cf. II Cor. 11, 26 29 I Cor. 4, 16 ) [*]( 1 ait ipse Qrnl 10 quorumdam Qv 13 probatij add. et PQ 15 implere uos v 19 inuicem. in hoc enim scient omnes quomodo dilexi uos ut diligatis inuicem et in hoc scient omnes quia sqq. 0 27 de om. 0 de se om. VQ )

106
mei estote, sicut et ego Christi. cum igitur nos falsi fratres appetitis, Pauli magistri patientiam sub uestris periculis imitamur.

Augustinus respondit: Certe isti sunt falsi fratres, de quibus alio loco idem apostolus ita conqueritur, Timothei praedicans germanam sinceritatem: neminem, inquit, habeo unanimem, qui germane de uobis sollicitus sit; omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi. utique de his loquebatur, qui tunc quando illam scribebat epistulam cum illo erant; non enim omnes qui erant ubicumque christiani sua quaerebant, non quae Iesu Christi. de his ergo, ut dixi, haec ingemuit, quos eo tempore cum ista scriberet secum habebat. quos enim alios tangit, cum alibi dicit: foris pugnae, intus timores, nisi eos quos tanto uehementius quanto interius metuebat? si ergo uelles imitari Paulum, intus esses falsorum fratrum tolerator, non foris innocentium calumniator.