Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Augustinus respondit: Uellem in uos dicere istam sen* tentiam, sed nollem istis uerbis; nimis inepta uel potius insana sunt. illud autem opus erat, ut certis aliquibus documentis, non uanissimis maledictis nos lupos esse ostenderetis?, nos autem oues. nam cum et ego dixero: (nos sumus oues, uos autem lupi, ideone putas interesse aliquid, quia tu illa uerbis [*]( 14 cf. Matth. 23, 2—3 20 Matth. 10, 16 ) [*]( 4 est non Pntl 7 filios 0 faisse 0 11 nos post Pm1 18 quos bis Pml 14 cathedia codd. 19 Christo domino v 21 impletis PQv 22 oniliua Om1 ouibus Q 23 perniciem 0 24 suspirant Pml 30 inpi autem Pml )

104
turgidis dicis? sed attende, ut ego probem quod dico. nempe dominus, quod uelis nolis nosti, ait in euangelio: quae sunt oues meae uocem meam audiunt, et sequuntur me. multae sunt de diuersis rebus uoces domini. uerum exempli gratia, si quispiam dubitaret utrum in corpore idem dominus resurrexerit, et recitarentur eius uerba dicentis: palpate et uidete, quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me uidetis habere, si et his auditis ad credendum resuscitatum corpus eius nollet adquiescere, non utique inter oues domini deputaretur, quia uoce eius audita non sequebatur. sic et nunc, quoniam quaestio est inter nos ubi sit ecclesia, cum ex ipso euangelii loco, ubi post resurrectionem suum corpus etiam palpandum dubitantibus praebuit, consequentia uerba recitamus, ubi futuram ecclesiae latitudinem demonstrauit dicens: quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et re missionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem, et uos omnibus gentibus ubi haec completa sunt communicare non uultis, quomodo estis oues huius pastoris, cuius auditis uocibus non solum non sequimini, uerum etiam repugnatis? et oues quidem uos non esse hinc docemus, esse autem lupos audite unde doceamus. iam enim quia ubi sit ecclesia uerbis ipsius apparet, manifestum est ubi sit ouile Christi. ab hoc igitur ouili certissimis uerbis domini demonstrato et expresso quicumque non dico per falsa, sed quod manifestum est per incerta hominum crimina oues segregant et ab unitatis atque caritatis uita ereptas et alienatas necant, nonne ipsi sunt lupi rapaces ? at enim et ipsi dominum Christum laudant et praedicant. hi sunt ergo de [*]( 2 Ioh. 10, 27 6 Luc. 24, 39 15 Luc. 24, 46-47 ) [*]( 2 nostis 0 8 bebere Q 9 recitatum Oml 10 uocem eius auditam Om2PQv, ef. lin. 21 13 etialn] et P disputantibus Q dubitantibus prebuit. disputantibus P 17 predicare P 22 obsequimini v 25 ergo PQ 29 negant 0 )
105
quibus ipse ait: induti pellibus ouium, intus autem sunt lupi rapaces. ex fructibus eorum cognoscetis eos. ouina pellis est in Christi laudibus, lupinus fructus in maledicis dentibus.

Petilianus dixit: 0 miseri traditores! impleri quidem scripturam sic decuit, sed in uobis hoc doleo, quod partes malitiae uos implere meruistis,

Augustinus respondit: Possem ego magis dicere: (0 miseri traditores\', si mihi placeret, immo si iustitia suaderet omnibus uobis obicere quorundam facta uestrorum. quod ergo ad omnes uos pertinet \'o miseri haeretici\', cetera iam uerba tua ego dixerim. scriptum est enim: oportet et haereses esse, ut probati manifesti fiant inter uos. impleri ergo scripturam sic oportuit, sed in uobis hoc doleo, quod partes malitiae uos implere meruistis.

Petilianus dixit: Nobis autem dominus Christus contra ue-slra feralia patientiam simplicem innocentiamque mandauit, quid enim dicit? mandatum nouum do uobis, ut diligatis inuicem, quomodo dilexi uos, et: in hoc scient omnes quia mei discipuli estis, si dilectionem habueritis in inuicem.

Augustinus respondit: Nisi haec uerba longe a uestris moribus aliena in sermonis uestri superficiem transferretis, quomodo uos ouina pelle tegeretis?

Petilianus dixit: Paulus quoque apostolus cum persecutiones immensas ab omnibus gentibus pateretur, a falsis fratribus pertulit grauiores, sicut (de) se ipse testatur, frequenter afflictus periculis ex gentibus, periculis ex genere, periculis a falsis fratribus, quique iterum dicit: imitatores [*]( 1 Matth. 7, 15-16 12 I Cor. 11, 19 18 lob. 13, 31-35 27 cf. II Cor. 11, 26 29 I Cor. 4, 16 ) [*]( 1 ait ipse Qrnl 10 quorumdam Qv 13 probatij add. et PQ 15 implere uos v 19 inuicem. in hoc enim scient omnes quomodo dilexi uos ut diligatis inuicem et in hoc scient omnes quia sqq. 0 27 de om. 0 de se om. VQ )

106
mei estote, sicut et ego Christi. cum igitur nos falsi fratres appetitis, Pauli magistri patientiam sub uestris periculis imitamur.

Augustinus respondit: Certe isti sunt falsi fratres, de quibus alio loco idem apostolus ita conqueritur, Timothei praedicans germanam sinceritatem: neminem, inquit, habeo unanimem, qui germane de uobis sollicitus sit; omnes enim sua quaerunt, non quae Iesu Christi. utique de his loquebatur, qui tunc quando illam scribebat epistulam cum illo erant; non enim omnes qui erant ubicumque christiani sua quaerebant, non quae Iesu Christi. de his ergo, ut dixi, haec ingemuit, quos eo tempore cum ista scriberet secum habebat. quos enim alios tangit, cum alibi dicit: foris pugnae, intus timores, nisi eos quos tanto uehementius quanto interius metuebat? si ergo uelles imitari Paulum, intus esses falsorum fratrum tolerator, non foris innocentium calumniator.

Petilianus dixit: Nam qualis fides in uobis est quae non habet caritatem, Paulo ipso dicente: si linguis hominum loquar et angelorum scientiam habeam, caritatem autem non habeam, ita sunt tamquam aeramentum tinniens aut cymbalum concrepans. aut si habuero prophetiam et nouerim omnia sacramenta et omnem scientiam, et si habuero omnem fidem ita ut . montes transferam, caritatem autem non habeam, nihil s-um. et si distribuero omnem substantiam meam pauperibus, et tradidero corpus meum ut ardeam, cari. tatem autem non habeam, nihil mihi prodest?

Augustinus respondit: Hoc est quod paulo ante dixi pelle te ouina contegi uelle, ut, si fieri potest, prius te ouis mordentem sentiat quam praesentiat uenientem. nonne ista [*](6 Phil. 2, 20-21 14 II Cor. 7, 5 19 I Cor. 13, 1—3 29 cap. 73, 164 extr. ) [*]( 2 nostris PQv 21 autem om. Q 24 pr. omen Q 30 te om. 0 31 uenienientem Qml )

107
est caritatis laus quae uestram calumniam solet lucidissima ueritate conuincere? an ideo arma ista nostra non erunt, quia uos ea praeoccupare conamini? prorsus haec iacula uiua sunt: undecumque iactentur, agnoscunt quos perimant. si a nobis missa fuerint, in uobis haerebunt, si a uobis mittuntur, in uos retorquentur. his enim nos apostolicis uerbis commendantibus eminentiam caritatis uobis solemus ostendere, quomodo non prosit hominibus, quamuis in eis sint uel sacramenta uel fides, ubi caritas non est, ut, cum ad unitatem catholicam uenitis, intellegatis quid uobis conferatur et quantum sit quod minus habebatis — caritas enim christiana nisi in unitate ecclesiae non potest custodiri — atque ita uideatis sine illa nihil uos esse, etsi baptismum et fidem teneatis et per illam etiam montes transferre possitis. quodsi haec et uestra sententia est, non in nobis detestemur et exsufflemus uel dei sacramenta quae nouimus uel ipsam fidem, sed teneamus caritatem, sine qua et cum sacramentis et cum fide nihil sumus. tenemus autem caritatem, si amplectimur unitatem, amplectimur autem unitatem, si eam non per uerba nostra in parte confingimus, sed per uerba Christi in unitate cognoscimus.

Petilianus dixit: Et iterum: caritas magnanima est et benigna, caritas non aemulatur, non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, non quaerit quae sua sunt — uos autem quaeritis aliena —, non irritatur, non cogitat malum, non gaudet super iniquitate, congaudet autem ueritati; omnia tolerat, omnia sustinet. caritas numquam excidet. hoc est breuiter dicere: non persequitur caritas, non aduersum ceteras animas imperatores inflammat, non aliena diripit, non etiam homines quos spoliarit occidit. [*]( 21 I Cor. 13, 4—3 ) [*]( 3 niua (8. scr. nostra) PQ 4 iactantur Oml agnoscuntur v 6 apostolicis nos Pml 13 pr. et om. 0 15 uobis Ov 20 per om. Q 21 caritu enim Om2PQv 25 iniquitatem 0 26 cumgandet Oml 27 bereuiter 0 28 caeteros animos imperatoris PQ )

108

Augustinus respondit: Quotiens tibi dicturus sum: haec si non probatis ad neminem pertinent, si autem probatis ad nos non pertinent, sicut nec ad uos quae uestri cotidie committunt per scelera furiosorum, per luxurias uinolentorum, per caecitatem praecipitatorum, per tyrannidem raptorum? quis non uideat uerum esse quod clamo? sed nunc si esset in te caritas, congauderet ueritati. quam enim eleganter sub pelle ouina dicitur: caritas omnia tolerat, omnia sustinet! ubi autem uentum fuerit ad examen, lupini dentes operiri non possunt. cum enim caritas te propter id quod dictum est: sustinentes inuicem in dilectione, studentes seruare unitatem spiritus in uinculo pacis, etiamsi qua mala intus nosses, cogeret non eis quidem consentire, sed tamen ea si prohibere non poteras sustinere, ne propter malos uentilabro ultimo separandos nunc a bonorum societate pacis uinculum abrumperes, foras uento leuitatis excussus paleae crimen obicis tritico et, quae fingis de malis, per contagionem ualere et in bonis affirmas et, cum dominus dixerit: ager est hic mundus, messis autem est finis saeculi, cum de frumentis et zizaniis dixisset: sinite utraque crescere usque ad messem, tu laboras uerbis tuis, ut frumenta iam per totum agrum defecisse et ad exiguam particulam uestram remansisse credantur, dum uis ut habeatur Christus mendax, tu autem uerax. et loqueris quidem contra conscientiam tuam. neque enim uere quisquam quoquo modo intuens euangelium audet in animo suo dicere per tot[as] gentes, in quibus paene una uoce respondetur (amen) et cantatur alleluia, non esse christianos. et tamen ne pars Donati, quae orbi terrarum non communicat, errare uideatur, si quae tibi angelus de caelo, qui posset intueri uniuersum orbem, diceret extra communionem uestram nusquam esse innocentes et bonos, [*]( 8 I Cor. 18, 7 11 Eph. 4, 2-3 18 Mutth, 13, 38-39 20 Mattli. 13, 30 27 cf. Tob. 13, 22. ) [*]( 1 dicturuB sum tibi P 7 cumgauderet Oml 10 te 8. 1, 0 13 conseutirea Om1 26 iu anin o suo audet PQ tot scripsi totas codd. v HO orbem terrarum P dicere Oml )

109
procul dubio gauderes super iniquitate generis humani et uera te dixisse antequam cognosceres gloriareris. quomodo est ergo in te caritas quae non gaudet super iniquitate? sed noli falli: sunt per agrum, id est per mundum, usque ad finem saeculi crescentia frumenta dominica. Christus hoc dixit, Christus est ueritas. sit in te caritas et congaudeat ueritati. contra euangelium etsi angelus de caelo euangelizauerit, anathema sit.

Petilianus dixit: Postremo quae est ratio persequendi? uos, miseri, interrogo, si putatis forsitan uos aliqua legis auctoritate peccare,