Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Augustinus respondit: Nec uos iustos probatis nec nos poenas ingerere uel iniustis, et tamen, sicut est plerumque crudelis fallax adulatio, sic semper misericors iusta correptio. nam inde est illud quod non intellegitis: emendabit me iustus in misericordia et arguet me. hoc enim cum de asperitate misericordis correptionis dixisset, continuo subiunxit de lenitate perniciosae adulationis et ait: oleum autem [*]( 1 Matth. 5, 4 5 deo laudes] cf. cap. 84, 186 extr. 8 cf. Ps. 112, 3 9 cf. Ps. 95. 1 10 cf. Gen. 22, 18 15 Matth. 5, 6 21 Matth. 5, 7 28. 31 Ps. 140, 5 ) [*]( 12 mala facta P 19 quidam Pml 23 nn-r P 28 inde scripsi unde codd. v )

99
peccatoris non impinguabit caput meum. tu ergo attende quo uoceris et unde reuoceris. nam unde nosti, quo in te animo sit quem saeuum putas? sed quolibet sit, unusquisque sarcinam suam portat et apud nos et apud uos. sed sarcinam schismatis quam omnes portatis abicite, ut sarcinas uestras bonas in unitate portetis et eos qui malas portant, si possitis, misericorditer emendetis, si non possitis, pacifice toleretis.

Petilianus dixit: Beati qui puro sunt corde, quoniam ipsi deum uidebunt, quando deum uidebitis, qui immunda malitia cordis geritis caecitatem?

Augustinus respondit: Quare hoc dicis? an forte nos ignorata quae homines dicunt obicimus omnibus gentibus et manifesta intellegere nolumus quae deus praedixit de omnibus gentibus? haec est magna caecitas cordis et, si nec ipsam in uobis agnoscitis, haec est maior caecitas cordis.

Petilianus dixit: Beati pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur. uos pacem scelere fingitis et bello quaeritis unitatem.