Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Augustinus respondit: Dicite ista potius eircumcellionibus uestris.
Petilianus dixit: Beati mansueti, quoniam ipsi possidebunt terram. uos igitur non mansueti terram et caelum pariter perdidistis.
Augustinus respondit: Iterum atque iterum audite dominum dicentem: eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. cur non ergo illi perdiderunt terram et caelum, qui, ut non communicent uniuersae terrae, contemnunt uerba sedentis in caelo? nam de uestra mansuetudine non tuae uoces, sed circumcellionum fustes interrogentur. dicturus es: \'quid ad nos pertinet?\' quasi nos ista dicamus, nisi ut hoc respondeatis. ideo enim ad uos pertinet schisma uestrum, quia pertinere ad uos peccatum non uultis alienum, nec tamen ob aliud uos a nobis separastis, nisi dum nobis obicitis crimen alienum. [*]( 11 Matth. 5, 3 16 Matth. 5, 5 20 Act. 1, 8 ) [*]( 3 calceare Po caltiare Q 4 quem modum Oml sit scriptum Qml 5 neque—neque v 11 impletis rebus Pml 13 exalatis Oml 14 potius om. P cercicelionibus Oml circuncellionibus Q, item lin, 25 per n 17 immansueti PQv 20 iherfm Q 24 mansutudine 0 25 cercicellionum Oml ) [*]( LLI. Aaguet. o. Don. II. ) [*]( 7 )
Petilianus dixit: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. uos, nostri carnifices, lugentes facitis, non lugetis.