Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Augustinus respondit: Et hoc non ita scriptum est et uide quantum te fefellerit. apostolus ad Corinthios scribens ait: omne peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus est; qui autem fornicatur in corpus suum peccat. hoc autem aliud est et aliud illud quod dominus in euangelio dixit: omne peccatum et blasphemia dimittetur hominibus; qui autem peccauerit in spiritum sanctum, non remittetur ei nec in hoc saeculo nec in futuro. tu autem coepisti ex apostolo sententiam et eam tamquam una sit ex euangelio terminasti; quod te non credo fraude sed errore fecisse. neutra enim ad rem pertinet et cur haec dixeris, quoquo modo dixeris, omnino non uideo. nisi forte quia, cum superius dixisses damnatos esse a domino qui resoluerint unum ex mandatis, considerasti quam multos habeatis non unum sed multa mandata soluentes, et ne tibi obiceretur, uoluisti per transitum subinducere differentiam peccatorum, aliud esse soluere aliquod mandatum unde uenia facilis possit accipi, aliud autem peccare in spiritum sanctum, quod non remittetur neque in hoc saeculo neque in futuro. timens itaque contagia peccatorum hoc tacere noluisti et rursus timens profunditatem quaestionis excedentem uires tuas [*]( 3 cf. Matth. 23, 2—3 7 I Cor. 6, 18. Matth. 12, 32 18 I Cor. 6, 18 16 Matth, 12, 81-32 23 p. 95, 11 ) [*]( 1 maleuolentiam v 21 pertinent Pml 22 et quoquo Ov 29 remit- tatur PQ )

97
hoc cursim perstringere uoluisti tanta trepidatione, ut, quemadmodum solent perturbatione aliqua festinantes peruerse se uestire aut calciare, nolueris attendere uel quid ad quod pertineat uel ubi et quemadmodum scriptum sit. quale sit autem illud peccatum quod non dimittetur nec in hoc saeculo nec in futuro, usque adeo nescitis, ut, cum in ipso nos esse credatis, remissionem tamen eius per uestrum nobis baptismum promittatis. quod unde fieri potest, si tale peccatum est ut non dimittatur neque in hoc saeculo neque in futuro?

Petilianus dixit: Diuina uero mandata quibus reb-usimplf!tis? dicit dominus Christus: beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum caelorum. uos persequendi malitia furoris diuitias exhalatis,

Augustinus respondit: Dicite ista potius eircumcellionibus uestris.

Petilianus dixit: Beati mansueti, quoniam ipsi possidebunt terram. uos igitur non mansueti terram et caelum pariter perdidistis.

Augustinus respondit: Iterum atque iterum audite dominum dicentem: eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. cur non ergo illi perdiderunt terram et caelum, qui, ut non communicent uniuersae terrae, contemnunt uerba sedentis in caelo? nam de uestra mansuetudine non tuae uoces, sed circumcellionum fustes interrogentur. dicturus es: \'quid ad nos pertinet?\' quasi nos ista dicamus, nisi ut hoc respondeatis. ideo enim ad uos pertinet schisma uestrum, quia pertinere ad uos peccatum non uultis alienum, nec tamen ob aliud uos a nobis separastis, nisi dum nobis obicitis crimen alienum. [*]( 11 Matth. 5, 3 16 Matth. 5, 5 20 Act. 1, 8 ) [*]( 3 calceare Po caltiare Q 4 quem modum Oml sit scriptum Qml 5 neque—neque v 11 impletis rebus Pml 13 exalatis Oml 14 potius om. P cercicelionibus Oml circuncellionibus Q, item lin, 25 per n 17 immansueti PQv 20 iherfm Q 24 mansutudine 0 25 cercicellionum Oml ) [*]( LLI. Aaguet. o. Don. II. ) [*]( 7 )

98

Petilianus dixit: Beati qui lugent, quoniam ipsi consolabuntur. uos, nostri carnifices, lugentes facitis, non lugetis.

Augustinus respondit: Considerate paululum quam multis et quantum luctum dederint (deo laudes* armatorum uestrorum. dicite iterum: \'quid ad nos?\' et ego iterum dicam: <et tu quod dicis quid ad nos, quid ad orbem terrarum, quid ad eos qui laudant nomen domini a solis ortu usque ad occasum, quid ad omnem terram quae cantat canticum nouum, quid ad semen Abrahae in quo benedicuntur omnes gentes?\' ergo ideo ad uos pertinet sacrilegium schismatis, quia non ad uos pertinent facta mala uestrorum, et hinc intellegitis nec ad orbem terrarum pertinere, etiamsi ea probaretis, facta eorum propter quos inde uos separastis.

Petilianus dixit: Beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam, quoniam ipsi saturabuntur, uobis haec iustitia est, ut nostrum sanguinem sitiatis.

Augustinus respondit: Quid tibi dicam, tu homo, nisi quia calumniosus es? esurit quidem uos et sitit unitas Christi, quae utinam uos absorbeat! haeretici non eritis.

Petilianus dixit: Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. uos quando misericordes appellem, cum poenas iustis ingeritis? an communionem nequissimam, dum animas inquin(l.tls?

Augustinus respondit: Nec uos iustos probatis nec nos poenas ingerere uel iniustis, et tamen, sicut est plerumque crudelis fallax adulatio, sic semper misericors iusta correptio. nam inde est illud quod non intellegitis: emendabit me iustus in misericordia et arguet me. hoc enim cum de asperitate misericordis correptionis dixisset, continuo subiunxit de lenitate perniciosae adulationis et ait: oleum autem [*]( 1 Matth. 5, 4 5 deo laudes] cf. cap. 84, 186 extr. 8 cf. Ps. 112, 3 9 cf. Ps. 95. 1 10 cf. Gen. 22, 18 15 Matth. 5, 6 21 Matth. 5, 7 28. 31 Ps. 140, 5 ) [*]( 12 mala facta P 19 quidam Pml 23 nn-r P 28 inde scripsi unde codd. v )

99
peccatoris non impinguabit caput meum. tu ergo attende quo uoceris et unde reuoceris. nam unde nosti, quo in te animo sit quem saeuum putas? sed quolibet sit, unusquisque sarcinam suam portat et apud nos et apud uos. sed sarcinam schismatis quam omnes portatis abicite, ut sarcinas uestras bonas in unitate portetis et eos qui malas portant, si possitis, misericorditer emendetis, si non possitis, pacifice toleretis.

Petilianus dixit: Beati qui puro sunt corde, quoniam ipsi deum uidebunt, quando deum uidebitis, qui immunda malitia cordis geritis caecitatem?

Augustinus respondit: Quare hoc dicis? an forte nos ignorata quae homines dicunt obicimus omnibus gentibus et manifesta intellegere nolumus quae deus praedixit de omnibus gentibus? haec est magna caecitas cordis et, si nec ipsam in uobis agnoscitis, haec est maior caecitas cordis.

Petilianus dixit: Beati pacifici, quoniam ipsi filii dei uocabuntur. uos pacem scelere fingitis et bello quaeritis unitatem.