Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Petilianus dixit: Qua igitur lege uos christianos ostenditis, cum legi contraria faciatis?
Augustinus respondit: Litigare uis, non disputare.
Petilianus dixit: Dicit autem dominus Christus: qui fecerit et sic docuerit, maximus uocabitur in regno caelorum. sic autem uos miseros damnat: qui resoluerit unum ex his mandatis, minimus uocabitur in regno caelorum.
Augustinus respondit: Ubi forte aliter dicis testimonia scripturarum quam sese habent et ad rem quae inter nos agitur non pertinet, non nimis curo; ubi autem impediunt quod tractamus, nisi ueraciter proferantur, non te arbitror succensere debere, si quemadmodum scriptum sit te commemoro. ecce hoc quod modo posuisti non ita scriptum est, sed ita potius: qui soluerit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic, minimus uocabitur in regno caelorum; qui autem fecerit et sic docuerit, magnus uocabitur in regno caelorum. et continuo secutus ait: dico enim uobis, quia nisi abundauerit iustitia uestrasuper scribarum etPharisaeorum, non intrabitis in regnum caelorum. alibi enim Pharisaeos ostendit et arguit. quoniam dicunt et non faciunt. hos ergo et hic significauit, cum diceret: qui soluerit et sic docuerit, id est docuerit uerbis quod soluerit factis; super quos abundare praecepit iustitiam nostram, ut faciamus et sic doceamus. et tamen nec propter illos Pharisaeos, quibus nos non per [*]( 10. 11. 20. 28 Mattb. 5, 19 24 Matth. 5, 20 27 Matth. 23, 3 ) [*]( 2 quia] quam P 16 pr. non om. 0 22 qui autem-caelorom om. PQ 24 habnndanerit 0 29 quod] quos Oml habundare 0 30 prae- cipit PQ )