Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Augustinus respondit: Et quaecumque unitas possidebat non nisi nostra sunt, qui non secundum calumnias hominum, sed secundum uerba Christi, in quo benedicuntur omnes gentes uniuersae terrae, in unitate consistimus nec propter malos, quos a frumentis dominicis ante iudicii uentilationem separare non possumus, nos a societate tritici segregamus, et si qua iam concisi possidere coepistis, quia uobis ablata nobis dominus dedit, non ideo concupiscimus aliena, quia illius imperio cuius sunt omnia facta sunt nostra et iuste nostra sunt; uos enim his utebamini ad praecisionem, nos ad unitatem. alioquin et primo populo dei possent illi obicere alienae rei concupiscentiam, qui diuina potestate ab eorum facie, quia ea terra male utebantur, expulsi sunt, et ipsi Iudaei, a quibus ablatum est regnum secundum uerba [*]( 16 Ex. 20, 17 32 cf. Matth. 21, 43 ) [*]( 15 oprimendos Q 22 in om. Oml 25 separamus v 28 is Oml )

95
domini et datum est genti facienti iustitiam, possunt obicere alienae rei concupiscentiam, quia ecclesia Christi possidet ubi persecutores Christi regnabant. et post omnia cum uobis ipsis dictum fuerit: \'res alienas concupiscitis, quia Maximianistas de basilicis eiecistis\', quid respondeatis non inuenitis.

Petilianus dixit: Qua igitur lege uos christianos ostenditis, cum legi contraria faciatis?

Augustinus respondit: Litigare uis, non disputare.

Petilianus dixit: Dicit autem dominus Christus: qui fecerit et sic docuerit, maximus uocabitur in regno caelorum. sic autem uos miseros damnat: qui resoluerit unum ex his mandatis, minimus uocabitur in regno caelorum.