Petilianus dixit: Dictum est: non moechaberis unusquisque uestrum si carnaliter castus sit, spiritaliter moechus est, quia adulterat sanctitatem.
Augustinus respondit: Possunt haec in quosdam ueraciter dici et nostros et uestros, qui si utrisque nostrum displicent nec nostri nec uestri sunt. sed tu, quod in quosdam dicis et nec in ipsis probas, pro eo uis accipi acsi probaueris non in aliquibus qui degenerant a semine Abrahae, sed in. omnibus gentibus quae benedicuntur in semine Abrahae.
Petilianus dixit: Dictum est: falsum testimonium non reddes. cum regibus saeculi nos uestra tenere mentimini, nonne falsa conflatis?
Augustinus respondit: Si non sunt nostra quae tenetis, nec illa erant uestra quae a Maximianistis recepistis. quodsi propterea illa uestra erant, quia illi sacrilegum schisma fecerunt non communicando parti Donati, attende quae loca teneatis et cuius hereditati non communicetis, et cogitate non [*](1 Matth. 7. 22 7 1 Tim. 1, 8 8 Ex. 20, 13 14 Ez. 20, 14 22 cf. Gen. 22, 18 23 Ex. 20, 16 ) [*](5 putatis ipsi Qml 8 ea om. 0 9 caim P 12 ista ta nescis v 14 mecaberis 0 18 utrique Oml 26 nostra sunt PQ 28 uestra erant illa Qml fecerunt] fuerunt 0 v )
93
regibus saeculi sed regi Christo quid respondere possitis. de illo dictum est: dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae. quo utique flumine, nisi ubi baptizatus est et ubi super eum columba descendit magnum caritatis et unitatis indicium? uos autem huic unitati non communicatis et adhuc loca unitatis tenetis et inuidiam nobis de regibus saeculi facitis, cum per iussa proconsulum de locis partis Donati schismaticos uestros expuleritis. non sunt haec uerba per inane uolantia: homines uiuunt, ciuitates testantur, gesta proconsularia et municipalia recitantur. sileat aliquando uox calumniosa obiciens reges saeculi uniuersae terrae, per quorum proconsules non potuit parcere concisa concisae. cum ergo dicimus quod nostra teneatis, non ostendimur falsum testimonium dicere, nisi nos ostendatis in ecclesia Christi non esse, quod quidem dicere non cessatis, sed ostendere numquam ualebitis; immo uero cum hoc dicitis non iam nobis, sed ipsi Christo falsi testimonii crimen obicitis. nos quippe in ecclesia sumus quae ipsius testimonio praenuntiata est et ubi suis testibus attestatus est dicens: eritis mihi testes in Hierusalem et in totam Iudaeam et Samariam et usque in totam terram. uos autem falsos testes non solum hinc ostendimus, quia huic ueritati resistitis, sed etiam in ipso iudicio quo cum Maximiani schismate conflixistis. si enim secundum le,;;em Christi agebatis, quanto congruentius secundum eam constituunt aliquid christiani imperatores, si possunt secundum eam iudicare pagani proconsules! si autem in adiutorium etiam terreni imperii leges assumendas putastis, non reprehendimus. fecit hoc Paulus, cum aduersus iniuriosos ciuem Romanum se esse testatus est. sed quaero quibus terrenis legibus sit statutum, ut Maximianistae locis pellantur. nullas omnino repperies. sed uidelicet legibus quae
[*]( 2 Ps. 71, 8 19 Act. 1, 8 28 cf. Act. 22, 25 ) [*]( 3 terrarum v 5 inditium ex initium ut uid. P 14 ostendimus O 20 iherim Q 22 hinc om. PQ 25 aliqui Ov 26 secundum om. 0 31 reperies v ) 94
aduersus haereticos atque inter eos etiam aduersus uos ipsos latae sunt illos expellere uoluistis, aduersus infirmos tamquam potentiores praeualuistis. unde illi, quia nihil potuerunt, innocentes se dicunt tamquam sub leone lupus. tamen legibus aduersus uos latis profecto aduersus alios nisi per falsum testi-monium non uteremini. si enim ueraces sunt illae leges, cedite etiam uos locis quos tenetis; si autem fallaces sunt, cur per\' eas alios exclusistis? quid quod et ueraces sunt et uos per illas alios nisi fallaciter non possetis expellere? ut enim eis seruirent iudices, haereticos expellere uoluerunt, unde uos priores expellere debuerunt; sed uos catholicos esse dixistis, ut uobis parcerent leges per quas alios premebatis. uideris quid uobis apud uos ipsos uideamini: illis tamen legibus non estis catholici. cur ergo aut eas ueraces falso testimonio fefellistis aut eas fallaces ad opprimendos alios usurpastis?
Petilianus dixit: Dictum est: non concupisces rem proximi tui. uos nostra diripit-is, ut pro uestris habeatis.
Augustinus respondit: Et quaecumque unitas possidebat non nisi nostra sunt, qui non secundum calumnias hominum, sed secundum uerba Christi, in quo benedicuntur omnes gentes uniuersae terrae, in unitate consistimus nec propter malos, quos a frumentis dominicis ante iudicii uentilationem separare non possumus, nos a societate tritici segregamus, et si qua iam concisi possidere coepistis, quia uobis ablata nobis dominus dedit, non ideo concupiscimus aliena, quia illius imperio cuius sunt omnia facta sunt nostra et iuste nostra sunt; uos enim his utebamini ad praecisionem, nos ad unitatem. alioquin et primo populo dei possent illi obicere alienae rei concupiscentiam, qui diuina potestate ab eorum facie, quia ea terra male utebantur, expulsi sunt, et ipsi Iudaei, a quibus ablatum est regnum secundum uerba [*]( 16 Ex. 20, 17 32 cf. Matth. 21, 43 ) [*]( 15 oprimendos Q 22 in om. Oml 25 separamus v 28 is Oml )
95
domini et datum est genti facienti iustitiam, possunt obicere alienae rei concupiscentiam, quia ecclesia Christi possidet ubi persecutores Christi regnabant. et post omnia cum uobis ipsis dictum fuerit: \'res alienas concupiscitis, quia Maximianistas de basilicis eiecistis\', quid respondeatis non inuenitis.
Petilianus dixit: Qua igitur lege uos christianos ostenditis, cum legi contraria faciatis?