Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Petilianus dixit: Quod etsi, ut ipsi putatis, domini legem pure sequimini, de ipsa lege sanctissima lega-\' liter disputemus. dicit apostolus Paulus: bona est lex, si quis ea legitime utatur. lex ergo quid dicit? non occides. quod semel fecit Cain parricida; uos fratres saepius occidistis.!

Augustinus respondit: Similes uobis esse nolumus. nam non desunt quae dicantur, sicut et tu ista dicis, et quae sciantur, nam tu ista nescis, et quae ostendantur, nam tu ista non ostendis.

Petilianus dixit: Dictum est: non moechaberis unusquisque uestrum si carnaliter castus sit, spiritaliter moechus est, quia adulterat sanctitatem.

Augustinus respondit: Possunt haec in quosdam ueraciter dici et nostros et uestros, qui si utrisque nostrum displicent nec nostri nec uestri sunt. sed tu, quod in quosdam dicis et nec in ipsis probas, pro eo uis accipi acsi probaueris non in aliquibus qui degenerant a semine Abrahae, sed in. omnibus gentibus quae benedicuntur in semine Abrahae.