Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Augustinus respondit: Quid te pro Christo uis opponere, sub quo te non uis ponere? ille est origo et radix caputque nascentis, de quo non timemus sicut da homine quolibet, ne forte sit fictus et pessimus et de origine pessima oriamur, de pessima radice surgamus, pessimo capiti conformemur. quis enim homo de homine securus sit, cum scriptum sit: maledictus omnis qu i spem suam ponit in homine? semen autem quo regeneramur uerbum dei est, id est euangelium, unde apostolus dicit: in Christo enim Iesu per euangelium ego uos genui. qui tamen etiam non caste annuntiantes euangelium annuntiare permittit et in hoc gaudet, quia, etsi non caste annuntiabant sua quaerentes, non quae Iesu Christi, castum tamen erat quod annuntiabant. et dixerat dominus de quibusdam talibus: quae dicunt facite, quae autem faciunt [*](1 Ioh. 1, 33 13 cf. Rom. 4, 5 23 Hier. 17, 5 26 I Cor. 4, 15 27 cf. Phil. 1, 16. 18 29 cf. Phil. 2, 21 31 Matth. 23, 3 ) [*]( 6 qaae Louan. qui codd. v 7 ergo christi PQ 10 Petit. dix. Q (passim) 17 regenerat] regeneret Oml 23 secrus Oml )