Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Petilianus dixit: Omnis res enim origine et radice consistit et, si caput non habet aliquid, nihil est, nec quicquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur.

Augustinus respondit: Quid te pro Christo uis opponere, sub quo te non uis ponere? ille est origo et radix caputque nascentis, de quo non timemus sicut da homine quolibet, ne forte sit fictus et pessimus et de origine pessima oriamur, de pessima radice surgamus, pessimo capiti conformemur. quis enim homo de homine securus sit, cum scriptum sit: maledictus omnis qu i spem suam ponit in homine? semen autem quo regeneramur uerbum dei est, id est euangelium, unde apostolus dicit: in Christo enim Iesu per euangelium ego uos genui. qui tamen etiam non caste annuntiantes euangelium annuntiare permittit et in hoc gaudet, quia, etsi non caste annuntiabant sua quaerentes, non quae Iesu Christi, castum tamen erat quod annuntiabant. et dixerat dominus de quibusdam talibus: quae dicunt facite, quae autem faciunt [*](1 Ioh. 1, 33 13 cf. Rom. 4, 5 23 Hier. 17, 5 26 I Cor. 4, 15 27 cf. Phil. 1, 16. 18 29 cf. Phil. 2, 21 31 Matth. 23, 3 ) [*]( 6 qaae Louan. qui codd. v 7 ergo christi PQ 10 Petit. dix. Q (passim) 17 regenerat] regeneret Oml 23 secrus Oml )

26
facere nolite. dicunt enim et non faciunt. si ergo caste annuntiatur quod castum est, etiam ipse annuntiator, quia uerbo consociatur, credentem congenerat; si autem ipse non regeneretur, castum tamen sit quod annuntiat, nascitur credens non ex ministri sterilitate, sed ex ueritatis fecunditate.

Petilianus dixit: Quae eunt ita sint, fratres, quae potest esse peruersitas, ut qui suis criminibus reus est alium faciat innocentem, dicente domino Iesu Christo; arbor or bona fructus bonos facitarbor mala malos fructus facit. numquid colligunt de spinis uuas? et iterum: omnis homo bonus de thesauro cordis sui profert bona, et omnis homo malus de thesauro cordis sui profert mala?