Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Quod si dementissimum est credere — semper enim Christus iustificat impium faciendo ex impio chriatianum, sem per a Christo percipitur fides, semper (Christus) est origo regeneratorum et caput ecclesiae —, quid habent ponderis illa uerba, quae uani lectores non attendunt quid intus habeant, sed tantum quemadmodum sonent? qui autem non aure sola excipit uoces, sed et mente sententias intuetur, cum audierit: conscientia dantis attenditur quae abluat accipientis, respondebit: \'saepe mihi ignota est humana conscientia, sed certus sum de Christi misericordia\'. cum audierit: qui fidem a perfido - sumpserit non fidem percipit sed reatum, respondebit: (non est perfidus Christus a quo fidem percipio, non reatum*. eum audierit: omnis res enim origine et radice consistit, et si caput non habet aliquid, nihil est, respondebit: \'origo mea Christus est, radix mea Christus est, caput meum Christus est.\' cum audierit: nec quicquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur, respondebit: \'semen quo regeneror uerbum dei est, quod obaudienter audire sum monitus, etiamsi ille, per quem audio, quae mihi dicit ipse non facit, dicente domino et me securum faciente: quae dicunt facite, quae faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt.\' cum audierit: quae potest esse peruersitas, ut qui suis criminibus reus est alium faciat innocentem?, respondebit: (me innocentem non facit nisi qui mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. non enim in ministrum per quem baptizor credo, sed in eum qui iustificat impium, ut deputetur mihi fides ad iustitiam).