Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Quapropter si errabant illi et nisi corrigerentur perirent, qui uolebant esse Pauli, quae tandem spes eorum est, qui quaerunt esse Donati? id enim agunt isti, ut origo, radix et caput baptizati non nisi ille sit a quo baptizatur. ita fit ut, quoniam plerumque qualis sit baptizator incertum est, incerta origine, incerta radice, incerto capite spes etiam omnis incerta sit. et cum fieri possit ita esse conscientiam dantis, ut scelerata atque maculosa sit et hoc ignoret accipiens, consequenter fit, ut scelerata origine, scelerata radice, scelerato capite spes quoque baptizati uana etinanis existat, quippe cum iste in epistula sua ponat et dicat: omnis res enim origine et radice consistit, et si caput non habet aliquid nihil est, cumque originem et radicem et caput baptizati hominem a quo baptizatur uelit intellegi, quid prodest misero baptizato, quod ignorat quam malus sit baptizator eius ? ignorat enim se malum habere caput aut omnino se esse sine capite. tamen quae spes est illi, cui siue scienti siue nescienti caput pessimum aut nullum est? numquid ipsa ignorantia fit ei caput, cui suus baptizator uel malum caput uel nullum est? at hoc quisquis putauerit, uere sine capite est.

Nos ergo quaerimus, quia dixit iste: qui fidem a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum statimque conexuit dicens: omnis enim res origine et radice consistit, et si caput non habet aliquid, nihil est, quaerimus itaque nos, cum ille baptizator perfidus latet, si tunc ille quem baptizat fidem percipit, non reatum, si tunc ei non est baptizator eius origo et radix et caput: quis est a quo accipit fidem, ubi est origo de qua oritur, ubi radix unde germinat, ubi caput unde [*](1 si en-aba"t-S Donati\\ Cresc. IIII 23, 30 11 cf. II 5, 10. III 42, 51 24 quaerimus—p. 8, 9 quemadmodum Bonent] III 42, 51—43, 52 ) [*](1 errant 0 3 quaerunt] uolunt Cresc. 6 omnis] hominis edd. uett. 9 pr. scelera Pml 11 enim res PQv, cf. II 5, 10. III 42, 51 12 babeat Orne. III 7, 7 est B, I. Pm2 15 malus sit bis Qml 19 quiquis P 23 connexuit v.. )

7
incipit? an forte, cum baptizantem perfidum ille qui baptizatur ignorat, tunc Christus dat fidem, tunc Christus est origo et radix et caput? o humana temeritas et superbia! cur non sinis potius ut semper Christus det fidem, christianum dando facturus? cur non sinis ut semper sit Christus origo christiani, in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput? neque enim etiam cum per sanctum et fidelem dispensatorem gratia spiritalis credentibus impertitur, dispensator ipse iustificat ac non ille unus, de quo dictum est quod iustificat impium, aut uero apostolus Paulus caput est et origo eorum quos plantauerat aut Apollo radix est eorum quos rigauerat ac non ille, qui eis incrementum dederat, cum idem dicat: ego plantaui, Apollo rigauit, sed deus incrementum dedit; itaque neque qui plantat est aliquid neque qui rigat, sed qui incrementum dat deus; nec radix eorum erat ipse, sed potius ille qui ait: ego sum uitis, uos estis sarmenta. caput etiam eorum quomodo esse poterat, cum dicat nos multos unum esse corpus in Christo ipsumque Christum caput esse uniuersi corporis pluribus locis apertissime praedicet?

Quapropter siue a fideli siue a perfido dispensatore sacramentum baptismi quisque percipiat, spes ei omnis in Christo sit, ne sit maledictus qui spem suam ponit in homine. alioquin si talis quisque in gratia spiritali renascitur, qualis est ille a quo baptizatur, et, cum manifestus est qui baptizat homo bonus, ipse dat fidem, ipse origo et radix caputque nascentis est, cum autem latet perfidus baptizator, tunc quisque a Christo percipit fidem, tunc a Christo ducit originem, tunc in Christo radicatur, tunc Christo capite gloriatur, laborandum est omnibus qui baptizantur, ut [*](4 llemper-7 caput] Cresc. III 5, 6. IIII 19, 22 9 cf. Rom. 4, 5 13 I Cor. 3, 6-7 16 loh. 15, 5 21 siue a-23 Christo lit] Cresc. Iin 18, 21 23 Hier. 17, 5 ) [*]( 11 Apollo] apostolus 0 12 incrementum scripsi coli. III 42, 51 in credendo fidem codd. v 16 ille potius III 42, 51 23 qui] omnis qui III 42, 51 30 laborandum est] optandum est v roll. III §§ 52. 54. 56 )

8
baptizatores perfidos habeant et ignorent eos. quamlibet enim bonos" habuerint, Christus est utique in com parabiliter melior, qui tunc erit baptizati caput, si perfidus lateat baptizator.

Quod si dementissimum est credere — semper enim Christus iustificat impium faciendo ex impio chriatianum, sem per a Christo percipitur fides, semper (Christus) est origo regeneratorum et caput ecclesiae —, quid habent ponderis illa uerba, quae uani lectores non attendunt quid intus habeant, sed tantum quemadmodum sonent? qui autem non aure sola excipit uoces, sed et mente sententias intuetur, cum audierit: conscientia dantis attenditur quae abluat accipientis, respondebit: \'saepe mihi ignota est humana conscientia, sed certus sum de Christi misericordia\'. cum audierit: qui fidem a perfido - sumpserit non fidem percipit sed reatum, respondebit: (non est perfidus Christus a quo fidem percipio, non reatum*. eum audierit: omnis res enim origine et radice consistit, et si caput non habet aliquid, nihil est, respondebit: \'origo mea Christus est, radix mea Christus est, caput meum Christus est.\' cum audierit: nec quicquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur, respondebit: \'semen quo regeneror uerbum dei est, quod obaudienter audire sum monitus, etiamsi ille, per quem audio, quae mihi dicit ipse non facit, dicente domino et me securum faciente: quae dicunt facite, quae faciunt facere nolite. dicunt enim et non faciunt.\' cum audierit: quae potest esse peruersitas, ut qui suis criminibus reus est alium faciat innocentem?, respondebit: (me innocentem non facit nisi qui mortuus est propter delicta nostra et resurrexit propter iustificationem nostram. non enim in ministrum per quem baptizor credo, sed in eum qui iustificat impium, ut deputetur mihi fides ad iustitiam).