Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Quapropter, carissimi, quamquam multis modis conuictus error iste superetur nec ullis (ass)ertionibus qualiscumque rationis, sed sola impudentia pertinaci resistere audeat ueritati, tamen, ne memoriam uestram documentorum oneret multitudo, hoc unum Maximianistarum factum tenete, hoc in eorum fronte configite, hoc eis ad comprimendas dolosas linguas in ora coartate, hoc tamquam tridenti te u uelut tricipitem bestiam eorum calumniam trucidate. traditionem obiciunt, persecutionem obiciunt, falsum baptisma obiciunt: de solis Maximianistis ad omnia respondete. quod enim maiores eorum tradiderunt sanctos codices flammis, occultum esse arbitrantur: sed cum (sacrilegium schismatis crimen superet traditionis, Maximianistas) sacrilegio schismatis inquinatos in suis honoribus receperunt. hoc certe occultare non possunt. item persecutiones uiolentissimas, quas quibuslibet ubi potuerint faciunt, occultas esse arbitrantur: sed cum spiritalis persecutio persecutionem superet corporalem, Maximianistas, quos ipsi corporaliter persecuti sunt et de quibus ipsi dixerunt: ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, in suis honoribus receperunt. hoc certe occultare non possunt.

Postremo baptismi quaestionem qua miseros fallunt occultam esse arbitrantur: sed cum dicant baptismum non habere quotquot praeter communionem unius ecclesiae baptizantur, Maximianistas cum eis, quos extra istorum communionem in schismate baptizarunt, in suis honoribus receperunt. hoc certe occultare non possunt.

\'At haec,* inquiunt, pro pace non maculant et bonum est rigorem seueritatis ad misericordiam flectere, ut denuo rami [*](7—10 cf. Cre3c. IIII 65, 81 18 cf. p. 40, 8. Cresc. IIII 52, 62 20 cf. p. 17, 19 ) [*](1 eicere] excludere Cresc. I. c. 3 kiTii PQ 4 asaertionibus temptaui, qf. e. gr. p. 30, 16; erroribus 0 nec ulla qualicumque ratione PQv 6 honeret 0 8 frontem PQ, cf. Gresc, IIII 65, 81 lingas Oml 14 eacrilegium-Maximianietae suppleui 16 receperint PQ )

23
fracti inserantur.\' ita ergo tota causa concluditur uicta in illis, inuicta pro nobis, quia, si nomen pacis ad tolerandos in schismate malos in qualemcumque umbram defensionis assumitur, procul dubio cum horrendo scelere et sine ulla defensione per unitatem orbis terrarum uera pax ipsa uiolatur.

XX VIIII. 31.Haec, fratres, cum impigra mansuetudine agenda et praedicanda retinete: diligite homines, interficite errores, sine superbia de ueritate praesumite, sine saeuitia pro ueritate certate, orate pro eis quos redarguitis atque conuincitis. pro talibus enim propheta deum deprecatur dicens: imple facies eorum ignominia, et quaerent nomen tuum, domine. quod quidem iam fecit dominus, ut eorum facies ignominia Maximianistarum apertissime impleret; superest ut norint salubriter erubescere. ita enim nomen domini quaerere poterunt, a quo perniciosissime auersi sunt, dum pro eo suum nomen extollunt, uiuatis et perseueretis in Christo et multiplicemini atque abundetis in caritate dei et in inuicem et in omnes, dilectissimi fratres.

LIBER SECUNDUS.

Primis partibus epistulae Petiliani quas tantummodo inueneramus satis nos respondisse meminerunt qui ea legere uel audire potuerunt. sed quia postea tota est a fratribus inuenta atque descripta missaque nobis, ut uniuersae respondeamus, non erat defugiendum hoc officium stili nostri, non quia ille nouum [*]( 10 Ps. 82, 17 20 Primis partibus] cf. I 19, 21. 25, 27 22 totcaJ cf. III 50, 61 ) [*]( .5 orbe Oinl 14 potuerunt 0 18 fratres] add. Finit responsio Augustini episcopi catholici contra Petilianum et partem illius epistolae. incipit eiusdem Aurelii Augustini summi sancte religionis assertoris uera et firma responsio contra totam epistolam ipsius Petiliani perfidi episcopi Donatistarum disputata et elucidata sub distinctionibus nominum Oeiplicit liber primus sancti augustini episcopi contra petilianum et partem epistole illius. Incipit secundus eiusdem contra totam epistolam ipsius petiliani sub distinctionibus nominum PQ 24 difugiemlum P diftugiendum Q)

24
aliquid dicit, cui non iam multis modis et saepe responsum est; sed propter tardiores fratres, qui ea quae alicubi legerint ad omnia paria referre non possunt, ita morem geram eis qui me omnino ad singula respondere compellunt, ut quasi alternis sermonibus in praesentia disseramus. uerba ex epistula eius ponam sub eius nomine et responsionem reddam sub meo nomine, tamquam, cum ageremus, a notariis excepta sint. ita nemo erit qui me aliquid praetermisisse aut propter indiscretas personas se non potuisse intellegere conqueratur; simul etiam ut idem ipsi Donatistae, qui coram nobiscum disserere nolunt, per litteras quas suis ediderunt ita non effugiant respondentem sibi ad singula ueritatem, tamquam nobiscum faciem ad faciem colloquantur.

Ab ipso exordio epistulae suae Petilianus dixit: Petilianus episcopus dilectissimis fratribus compresbyteris et diaconibus ministris per diocesim nobiscum in sancto euangelio constitutis: (gratia uobis et pax a deo patre nostro et domino lesu Christo.