Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Quapropter, carissimi, quamquam multis modis conuictus error iste superetur nec ullis (ass)ertionibus qualiscumque rationis, sed sola impudentia pertinaci resistere audeat ueritati, tamen, ne memoriam uestram documentorum oneret multitudo, hoc unum Maximianistarum factum tenete, hoc in eorum fronte configite, hoc eis ad comprimendas dolosas linguas in ora coartate, hoc tamquam tridenti te u uelut tricipitem bestiam eorum calumniam trucidate. traditionem obiciunt, persecutionem obiciunt, falsum baptisma obiciunt: de solis Maximianistis ad omnia respondete. quod enim maiores eorum tradiderunt sanctos codices flammis, occultum esse arbitrantur: sed cum (sacrilegium schismatis crimen superet traditionis, Maximianistas) sacrilegio schismatis inquinatos in suis honoribus receperunt. hoc certe occultare non possunt. item persecutiones uiolentissimas, quas quibuslibet ubi potuerint faciunt, occultas esse arbitrantur: sed cum spiritalis persecutio persecutionem superet corporalem, Maximianistas, quos ipsi corporaliter persecuti sunt et de quibus ipsi dixerunt: ueloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, in suis honoribus receperunt. hoc certe occultare non possunt.
Postremo baptismi quaestionem qua miseros fallunt occultam esse arbitrantur: sed cum dicant baptismum non habere quotquot praeter communionem unius ecclesiae baptizantur, Maximianistas cum eis, quos extra istorum communionem in schismate baptizarunt, in suis honoribus receperunt. hoc certe occultare non possunt.