Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Quid igitur sibi uult, quod iste in epistula sua posuit dicentem dominum Iudaeis: ideoque mitto ad uos prophetas et sapientes et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis et flagellabitis? nam si se ipsos intellegi uolunt sapientes et scribas et prophetas, nos autem tamquam persecutores sapientium et prophetarum, quare nobiscum loqui nolunt, cum ad nos missi sint? denique iste, qui illam scripsit epistulam cui modo respondemus, si urgeatur a nobis, ut ei manu propria suscribens suam esse fateatur, forte non faciat; usque adeo timent, ne ulla eorum uerba teneamus. nam cum eiusdem epistulae posteriorem partem aliquo modo uellemus accipere, quia totam describere a [*]( 21 Matth. 23, 84. cf. 11 14, 31. ) [*]( . 14 pati a scripsi pati v, om. codd. 16 iidem v 18 nec] et Erasm., Louan. (quod uideri uolunt = schiama, quod obicinnt — persecationem) 24 et prophetas et scribaB PQ 26 sunt Qml 28 sabscribens OmMPQv )