Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Quidquid autem de Iuda traditore criminose sibi dicere uisus est, ad nos quid pertinet, qui neque ab eis probamur traditores neque, si aliquorum ante nos in nostra communione defunctorum traditio probaretur, etiam ipsa nos improbata et displicens nobis aliqua ex parte macularet? si enim ipsi damnatis a se criminibus et receptis non maculantur, quanto minus nos auditis et improbatis maculari poterimus! quantumlibet ergo in traditores inuehatur, totidem uerbis eos et a me deputet accusari. sed sane distinguo, quia ille apud me arguit eum, quem iam olim defunctum mea cognitio non iudicauit, ego eius lateri cohaerentem ostendo, quem a se damnatum uel certe sacrilego schismate separatum sine ulla honoris eius deminutione suscepit.
Nequissimus, inquit, traditor nobis legem, seruantibus persecutor et carnifex extitisti. si legem seruauerunt Maximianistae, cum a te separati sunt, sis et tu seruator legis, cum ab ecclesia quae in toto orbe diffusa est separatus es. quodsi de persecutionibus agis, cito respondeo, si aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos qui talia quamuis improbe facientes pro pace tamen unitatis laudabiliter tolerant. quapropter non habes quod obicias frumentis dominicis paleam suam usque ad uentilationem ultimam sustinentibus, a quibus tu numquam recessisses, nisi leuior palea uento temptationis et ante aduentum uentilatoris auolasses. sed ut ab hoc uno exemplo, quod ad istorum ora claudenda et eos si sapiant corrigendos, si autem in peruersitate maneant confundendos in eorum facies refudit dominus, non recedam, si iustiores sunt qui patiuntur persecutionem quam illi qui faciunt, idem Maximianistae iustiores sunt, quorum et basilica funditus euersa [*]( 1 cf. II 8, 17 3 neque si-iJ macularet) Cresc. III 35, 39 9 apud me-10 iudicauitJ Cresc. III 39, 43 14 cf. II 8, 17 extr. 18 quodsi- 20 tolerant] Cresc. III 41, 45 ) [*]( 1 quicquid codd. 9 distingui Oml distingo PQ 13 diminutione PQIJ 16 sis] sed 0 18 persecutionibus Louan. ex Cresc. I. c. nostris codd. 19 quamuis improbe facientes scripsi coli. Cresc. I. c. facientes, quam. uis improbent, codd. v 24 aduolasses Om 1 28 iidem v )
Quid igitur sibi uult, quod iste in epistula sua posuit dicentem dominum Iudaeis: ideoque mitto ad uos prophetas et sapientes et scribas, et ex illis occidetis et crucifigetis et flagellabitis? nam si se ipsos intellegi uolunt sapientes et scribas et prophetas, nos autem tamquam persecutores sapientium et prophetarum, quare nobiscum loqui nolunt, cum ad nos missi sint? denique iste, qui illam scripsit epistulam cui modo respondemus, si urgeatur a nobis, ut ei manu propria suscribens suam esse fateatur, forte non faciat; usque adeo timent, ne ulla eorum uerba teneamus. nam cum eiusdem epistulae posteriorem partem aliquo modo uellemus accipere, quia totam describere a [*]( 21 Matth. 23, 84. cf. 11 14, 31. ) [*]( . 14 pati a scripsi pati v, om. codd. 16 iidem v 18 nec] et Erasm., Louan. (quod uideri uolunt = schiama, quod obicinnt — persecationem) 24 et prophetas et scribaB PQ 26 sunt Qml 28 sabscribens OmMPQv )