Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Quidquid autem de Iuda traditore criminose sibi dicere uisus est, ad nos quid pertinet, qui neque ab eis probamur traditores neque, si aliquorum ante nos in nostra communione defunctorum traditio probaretur, etiam ipsa nos improbata et displicens nobis aliqua ex parte macularet? si enim ipsi damnatis a se criminibus et receptis non maculantur, quanto minus nos auditis et improbatis maculari poterimus! quantumlibet ergo in traditores inuehatur, totidem uerbis eos et a me deputet accusari. sed sane distinguo, quia ille apud me arguit eum, quem iam olim defunctum mea cognitio non iudicauit, ego eius lateri cohaerentem ostendo, quem a se damnatum uel certe sacrilego schismate separatum sine ulla honoris eius deminutione suscepit.