Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Iam uerba epistulae suae ille ipse qui scripsit irrideat, qui usurpato indocte ac mendaciter testimonio quod scriptum commemorat: qui baptixat-ur a mortuo quid ei prodest lauatio eius? conatur nobis ostendere, quatenus traditor uita mortuus habeatur, et adiungit dicens: mortuus est ille qui baptismo uero nasci non meruit., mortuus est ille similiter qui iusto baptismo genitus mixtus est traditori. si ergo Maximianistae mortui non sunt, cur in plenario concilio suo dicunt, quod eorum pereuntium funeribus plena sunt litora? si autem mortui sunt, unde uiuit baptisma quod dederunt? deinde si Maximianus mortuus non est, quare post illum rebaptizatur? si autem mortuus est, quare cum illo non est mortuus Felicianus Mustitanus ordinator eius et cum nescio quo traditore Afro collega mori potuit transmarinus? aut si et ipse mortuus est, unde cum illo apud te uiuunt intus non rebaptizati, qui ab illo mortuo foris sunt baptizati?