Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Si pro unitate partis Donati in nefario schismate baptizatos nemo rebaptizat et rei tanti sceleris, ut eos in concilio suo antiquis illis auctoribus schismatis, quos uiuos terra sorbuit, compararent, aut separati non puniuntur aut damnati in integrum restituuntur, cur non pro unitate Christi, quae toto terrarum orbe diffusa est, de quo praedictum est quod [*]( 27 cf. Cresc. III 24, 27 29 cf. Num. 16, 31—35 32 Ps. 71, 8 ) [*]( 1 pacem catholicam PQ 5 exsecretur Ov 24 pr. se om. 0 28 rebaptizatnr QmJ )

13
dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae et quod praedictum est uidetur ac probatur impleri, cur ergo non pro ista unitate uera et plenaria lex illius hereditatis agnoscitur, quae de communibus codicibus personat: dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae? — pro Donati unitate non coguntur reuocare quod disperserunt, sed ammonentur exaudire quod clamant scripturae —, cur non intellegunt id secum actum misericordia dei, ut, quoniam catholicam ecclesiam falsis criminibus accusabant, quorum quasi contagione nimiam sanctitatem suam contaminari nolebant, uera et maxima crimina plenarii concilii sui ueridico, sicut dicunt, ore damnata rursus recipere per Optati Gildoniani regnum et sibi sociare cogerentur? iam tandem sentiant quemadmodum ueris suorum sceleribus impleantur, qui in fratres suos falsa confingunt, quae si etiam uera dixissent, iam tandem sentire deberent, quanta sint pro pace toleranda, et pro pace Christi redire ad ecclesiam quae non damnauit incognita, si pro pace Donati placuit reuocare damnata.