Contra Litteras Petiliani
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.
Ipsi uero fratres nostri, memoratarum ecclesiarum filii, quid ante tot annos in Africa gestum sit et tunc nescierunt et modo nesciunt; unde illos crimina, quae ab eorum \' parte Afris obiecta sunt, etiamsi uera essent, ignorantes contaminare non possent. isti autem palam separati atque diuisi, cum Primiani ordinationi etiam interfuisse dicantur, Primianum damnauerunt, alium episcopum contra Primianum ordinauerunt, extra Primianum baptizauerant, post Primianum rebaptizauerunt cumque suis foris a se baptizatis et intus a nullo rebaptizatis ad Primianum redierunt. si tanta Maximianistarum coniunctio Donatistas non maculat, quomodo Afrorum fama potuit maculare peregrinos? si in pacis osculo sine crimine coeunt labia quae se inuicem damnauerunt, cur in ecclesiis ualde eorum iudicio remotissimis trans mare ab eis quisque damnatus non ut fidelis catholicus osculatur, sed ut paganus impius exsufflatur? quodsi pacem receptis Maximianistis pro sua unitate fecerunt, ecce non reprehendimus, nisi quod suo se iudicio iugulant, ut, cum pro unitate concisionis suae a se rursus concisa recolligant, ipsam concisionem suam uerae unitati resarcire contemnant.
Si pro unitate partis Donati in nefario schismate baptizatos nemo rebaptizat et rei tanti sceleris, ut eos in concilio suo antiquis illis auctoribus schismatis, quos uiuos terra sorbuit, compararent, aut separati non puniuntur aut damnati in integrum restituuntur, cur non pro unitate Christi, quae toto terrarum orbe diffusa est, de quo praedictum est quod [*]( 27 cf. Cresc. III 24, 27 29 cf. Num. 16, 31—35 32 Ps. 71, 8 ) [*]( 1 pacem catholicam PQ 5 exsecretur Ov 24 pr. se om. 0 28 rebaptizatnr QmJ )
Itaque nobis, fratres, hoc unum, quod de Maximianistis apud eos factum est, ad eos ammonendos corrigendosque sufficiat. non uetera archiua discutimus, non antiqua armaria uentilamus, non in longinquas terras nostram probationem transmittimus, sed sequestramus omnia nostrorum documenta maiorum, differimus testimonia toto terrarum orbe clamantia.
Ecce Mustitana et Assuritana ciuitates! supersunt adhuc in hac uita et in hac prouincia, qui se disiunxerunt et a quibus disiuncti sunt, qui altare erexerunt et contra quos erexerunt, qui damnarunt et qui damnati sunt, qui receperunt [*]( 5 Ps. 2, 8 12 cf. p. 10, 22 17 iam tandem-19 damnata] Cresc. 111 25, 28. IIII 39, 46 ) [*]( 3 ego Om1 4 lei Louan. ex Cresc, III 24, 27 pax codd. 8 admonentur PQv 11 cantaminare Ov 21 admonendos PQv 22 arcihna ex arcina m20 23 in scripsi ad PQv, om. 0 )