Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

A quibus quaero, utrum ad eorum pelagus commeando reuixerint an adhuc ibi mortui manent. si enim nihilominus cadauera sunt, nec aliquo modo prodest lauacrum eis qui ab istis mortuis baptizantur; si autem reuixerunt, quomodo prodest lauacrum illis, quos, cum exanimes iacerent foris, antea baptizarunt, si eo modo quo putant intellegendum est: qui. baptizatur a mortuo quid ei prodest lauacrum eius? eos enim, quos Praetextatus et Felicianus, cum adhuc Maximiano communicarent, baptizauerunt, nunc secum non rebaptizatos cum eisdem baptizatoribus suis, hoc est Feliciano et Praetextato, intus habent permixtos communioni suae. cuius facti occasione, ei non suae pertinaciae principatum fouerent, sed spiritalis suae salutis tam certum exitium cogitarent, [*]( 5 Sententia concilii Bagaiensis 7 Aegyptiorum—8 litora] Parm. II 10, 20 10 ita quickm-16 ruorberet] Cresc. IIII 24, 31 22 Eccli. 31, 30 ) [*]( 1 est recitata est Pml si forte eis] cum Grelle, 2 omatescunt Oml potiua] potias non eam v 3 non om. OtJ, cf. Grelle. III 20, 23 7 exempla Oml 8 littora codd. v (passim) 9 poena] plena Pml 15 rapidus v 18 reoixerant v 26 idem 0 29 euigilate Pml )

12
euigilare utique deberent et animi sanitate recepta in pace catholica respirare, si tumore superbiae posito et peruicaciae furore superato uellent attendere, quam immani sacrilegio transmarinarum ecclesiarum, quas primaeuas sitas ex sanctis libris accepimus, baptismus execretur et Maximianistarum, quos ore proprio damnauerunt, baptismus recipiatur.

Ipsi uero fratres nostri, memoratarum ecclesiarum filii, quid ante tot annos in Africa gestum sit et tunc nescierunt et modo nesciunt; unde illos crimina, quae ab eorum \' parte Afris obiecta sunt, etiamsi uera essent, ignorantes contaminare non possent. isti autem palam separati atque diuisi, cum Primiani ordinationi etiam interfuisse dicantur, Primianum damnauerunt, alium episcopum contra Primianum ordinauerunt, extra Primianum baptizauerant, post Primianum rebaptizauerunt cumque suis foris a se baptizatis et intus a nullo rebaptizatis ad Primianum redierunt. si tanta Maximianistarum coniunctio Donatistas non maculat, quomodo Afrorum fama potuit maculare peregrinos? si in pacis osculo sine crimine coeunt labia quae se inuicem damnauerunt, cur in ecclesiis ualde eorum iudicio remotissimis trans mare ab eis quisque damnatus non ut fidelis catholicus osculatur, sed ut paganus impius exsufflatur? quodsi pacem receptis Maximianistis pro sua unitate fecerunt, ecce non reprehendimus, nisi quod suo se iudicio iugulant, ut, cum pro unitate concisionis suae a se rursus concisa recolligant, ipsam concisionem suam uerae unitati resarcire contemnant.

Si pro unitate partis Donati in nefario schismate baptizatos nemo rebaptizat et rei tanti sceleris, ut eos in concilio suo antiquis illis auctoribus schismatis, quos uiuos terra sorbuit, compararent, aut separati non puniuntur aut damnati in integrum restituuntur, cur non pro unitate Christi, quae toto terrarum orbe diffusa est, de quo praedictum est quod [*]( 27 cf. Cresc. III 24, 27 29 cf. Num. 16, 31—35 32 Ps. 71, 8 ) [*]( 1 pacem catholicam PQ 5 exsecretur Ov 24 pr. se om. 0 28 rebaptizatnr QmJ )

13
dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae et quod praedictum est uidetur ac probatur impleri, cur ergo non pro ista unitate uera et plenaria lex illius hereditatis agnoscitur, quae de communibus codicibus personat: dabo tibi gentes hereditatem tuam et possessionem tuam terminos terrae? — pro Donati unitate non coguntur reuocare quod disperserunt, sed ammonentur exaudire quod clamant scripturae —, cur non intellegunt id secum actum misericordia dei, ut, quoniam catholicam ecclesiam falsis criminibus accusabant, quorum quasi contagione nimiam sanctitatem suam contaminari nolebant, uera et maxima crimina plenarii concilii sui ueridico, sicut dicunt, ore damnata rursus recipere per Optati Gildoniani regnum et sibi sociare cogerentur? iam tandem sentiant quemadmodum ueris suorum sceleribus impleantur, qui in fratres suos falsa confingunt, quae si etiam uera dixissent, iam tandem sentire deberent, quanta sint pro pace toleranda, et pro pace Christi redire ad ecclesiam quae non damnauit incognita, si pro pace Donati placuit reuocare damnata.

Itaque nobis, fratres, hoc unum, quod de Maximianistis apud eos factum est, ad eos ammonendos corrigendosque sufficiat. non uetera archiua discutimus, non antiqua armaria uentilamus, non in longinquas terras nostram probationem transmittimus, sed sequestramus omnia nostrorum documenta maiorum, differimus testimonia toto terrarum orbe clamantia.

Ecce Mustitana et Assuritana ciuitates! supersunt adhuc in hac uita et in hac prouincia, qui se disiunxerunt et a quibus disiuncti sunt, qui altare erexerunt et contra quos erexerunt, qui damnarunt et qui damnati sunt, qui receperunt [*]( 5 Ps. 2, 8 12 cf. p. 10, 22 17 iam tandem-19 damnata] Cresc. 111 25, 28. IIII 39, 46 ) [*]( 3 ego Om1 4 lei Louan. ex Cresc, III 24, 27 pax codd. 8 admonentur PQv 11 cantaminare Ov 21 admonendos PQv 22 arcihna ex arcina m20 23 in scripsi ad PQv, om. 0 )

14
et qui recepti sunt, qui foris baptizati sunt et intus rebaptizati non sunt: si haec pro unitate maculant, maculati comprimant uocem, si haec pro unitate non maculant, correcti auferant litem.

Iam uerba epistulae suae ille ipse qui scripsit irrideat, qui usurpato indocte ac mendaciter testimonio quod scriptum commemorat: qui baptixat-ur a mortuo quid ei prodest lauatio eius? conatur nobis ostendere, quatenus traditor uita mortuus habeatur, et adiungit dicens: mortuus est ille qui baptismo uero nasci non meruit., mortuus est ille similiter qui iusto baptismo genitus mixtus est traditori. si ergo Maximianistae mortui non sunt, cur in plenario concilio suo dicunt, quod eorum pereuntium funeribus plena sunt litora? si autem mortui sunt, unde uiuit baptisma quod dederunt? deinde si Maximianus mortuus non est, quare post illum rebaptizatur? si autem mortuus est, quare cum illo non est mortuus Felicianus Mustitanus ordinator eius et cum nescio quo traditore Afro collega mori potuit transmarinus? aut si et ipse mortuus est, unde cum illo apud te uiuunt intus non rebaptizati, qui ab illo mortuo foris sunt baptizati?

Deinde subiunxit: ambo uitam baptismi non habent, et qui numquam penitus habuit et qui habuit et amisit. numquam ergo habuit quem Maximianista Felicianus aut Praetextatus foris baptizauerunt, ipsi autem quod habuerunt amiserant. quando ergo isti cum suis recepti sunt, quis dedit eis quos baptizarant quod non habebant, et quis ipsis reddidit quod amiserant? si autem formam baptismi secum abstulerunt, uirtutem ipsam autem baptismi per malum schisma amiserunt, cur ipsam formam, quae semper et ubique sancta est, exsufflas in catholicis quos non audisti, et in Maximianistis amplecteris quos punisti? [*]( \'7 Eccli. 31. 30 7. 9. 21 cf. II 7, 14 13 cf. p. 11, 7 ) [*]( 2 hoc 0 pro om. Oml 6 quod] quo PQo 9 est om. PQ 10 est om. Q, del, Pm2, cf. II 7, 14 11 iuxta baptisma Oml 26 baptizarunt Ov 28 autem ipsam PQo non amiserunt 0 29 ex- Buflas 0 30 in catholicos non audistis 0 )

15