Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Postremo si neque occultum sceleratum neque manifestum, qui tamen ab eis nondum damnatus sit, uolunt appellare mortuum, sed et manifestum et damnatum, ut quisquis ab eo baptizatur ipse a mortuo baptizetur et nihil ei prosit lauacrum eius, quid dicturi sunt de his, quos plenarii concilii sui, sicut dixerunt, ore ueridico cum Maximiano et ceteris eius ordinatoribus damnauerunt, Felicianum dico Mustitanum et Praetextatum Assuritanum, de quibus interim loquor, qui nominantur inter duodecim Maximiani ordinatores et erectores altaris contra eorum altare cui Primianus assistit? isti certe ab eis inter mortuos deputantur. testis est illa concilii eorum uidelicet praeclara sententia, quae quondam quando apud eos decernenda [*]( 16 cf. I Reg. 17, 51 22 cf. e. gr. De bapt. II 7, 10 29 quando-ll, 2 obmutescunt] Cresc. III 25, 28. IIII 41, 48 ) [*](4 dicit v a om. Cresc. at] aut Pml ac v 7 exsecrabilis 0 13 niuebant Oml deus coni. v fides codd. V, cf. II §§ 53. 88. 237 18 si s. l. Q 22 his] iis v sicut dixerunt om. V, cf. p. 13, 13 et De bapt. II 7, 10 28 illa] illius v 29 quando] cum Cresc. IIII 41, 48 )

11
recitata est, ore latissimo acclamauerunt, nunc autem, si forte eis a nobis recitata fuerit, obmutescunt, cum potius deberent primo non gaudere disertam, ne postea plangerent diffamatam. ibi quippe de Maximianistis a consortio suae communionis exclusis ita dicunt, quod ueridica unda in asperos scopulos nonnullorum naufraga proiecta sunt membra et Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt litora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inueniunt sepulturam. ita quidem isti insultant schismaticis suis, ut eos et mortuos et insepultos uocent. sed certe optare debuerunt ut sepelirentur, ne de multitudine iacentium in litore cadauerum insepultorum Gildonianus Optatus incedens cum agmine militari tamquam rabidus fluctus ultra prosiliens Felicianum et Praetextatum introrsus postea resorberet.