Contra Litteras Petiliani

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars II (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 52). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1909.

Nostis nos saepe uoluisse Donatistarum haereticorum sacrilegum errorem in notitiam manifestam non tam ex nostro quam ex ipsorum ore producere atque conuincere. unde factum est, ut ad nonnullos etiam primates eorum litteras daremus non quidem communicatorias, quibus se iam in praeteritum indignos a catholica ecclesia dissentiendo fecerunt, nec tamen contumeliosas sed pacificas, ut nobiscum quaestione discussa, quae illos ab orbis terrarum sancta communione disrupit, considerata ueritate corrigi uellent nec maiorum suorum animosam peruersitatem pertinacia stultiore defenderent, sed ad fructum caritatis radici catholicae redderentur. sed quoniam scriptum est: cum his qui oderant pacem eram pacificus, ita illi respuerunt litteras meas, sicut ipsam pacem, cui per eas consulebatur, oderunt. nunc uero cum essem in ecclesia Constantiniensi Absentio praesente et collega meo Fortunato eius episcopo, obtulerunt mihi fratres epistulam, quam ad suos presbyteros eiusdem schismatis episcopum dedisse dicebant, sicut earundem quoque litterarum praetendebat inscriptio. quam cum legissem, ita miratus sum, quod primis uerbis suis totam partis suae communionem radicitus amputauit, ut nollem credere illius hominis esse litteras, quem solet fama praedicare quod inter eos doctrina atque facundia maxime [*](4 Donatistarum-errortm] Cresc. II 16, 20. IIII 10, 12 15 Ps. 119, 6-7 ) [*]( 1 Augustinua contra petilianum bereticum 0 Incipit liber primus PQ 5 sacrilegium Pml 9 a om. 0 11 dirupit PQ 14 karitatis Q 15 oderunt v, cf. II 88, 195 18 Absentio] Alypio coni. v ) [*]( l* )

4
excellat. sed quia me legente aderant quidam, qui eius sermonis cultum ornatumque cognoscerent, mihi persuadere coeperunt omnino eius esse illud eloquium. ego tamen, cuiuslibet esset, refellendum putaui, ne, quisquis ea scripsit, aliquid sibi apud imperitos aduersus catholicam scripsisse uideretur.