Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
Itaque quia uerbo tuo causa finita est, obsecro per deum religionis, deum ueritatis, ut etiam tuus error aliquando finiatur. ipsa est, frater, ecclesia Christi quae hoc tempore toto terrarum orbe crescendo dilatatur, continens et malos et bonos uentilatione ultima separandos. atque ut te ad extremum illius potius uerbis alloquar, quem testem catholici nominis adhibere uoluisti, ipsa est quae domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrigit, ipsa est quae ramos suos per uniuersam terram copia ubertatis extendit. proinde etsi uidentur in illa esse zizania, non tamen impediri debet aut fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in ecclesia cernimus ipsi de ecclesia recedamus. nobis tantummodo laborandum est ut frumentum esse possimus, ut cum frumentum coeperit dominicis horreis con-. di, fructum pro opere nostro et labore capiamus. apostolus in epistula sua dicit: \'in domo autem magna non solum uasa sunt aurea et argentea, sed et lignea et fictilia. et quaedam quidem honorata, quaedam inhonorata.\' nos operam demus et [*]( 1 cf. 1 Tim. 4, 18 2 cf. Ioh. 14, 27 16 Cypr. De cath. eccl. unitate c. 5 19 Cypr. epist. 54, 3 26 II Tim. 2, 20 ) [*]( 1 a timore scripsi amore J timore fv accepit A 3 dat pacem v 6 superstio J superstitio-8 religio om. f 8 imperatoris reprehendis fv 9 exquendam d 10 tua J 18 copiam J 23 possumus J 25 fructum] frumentum J 29 uero inhonorata fv )
Per idem tempus Dulcitius tribunus et notarius hic erat in Africa executor imperialium iussionum contra Donatistas datarum. qui cum dedisset litteras ad Gaudentium Tamugadensem, Donatistarum episcopum, unum illorum septem, quos in nostram conlationem auctores suae defensionis elegerant, exhortans eum ad unitatem catholicam et dissuadens incendium, quo se ac suos cum ipsa in qua erat ecclesia consumere minabatur, addens etiam, ut, si se iustos putarent, fugerent potius secundum praeceptum domini Christi quam nefandis se ignibus concremarent, rescripsit epistulas duas, unam breuem festinante, ut asseruit, perlatore, aliam prolixam quasi plenius diligentiusque respondens. has mihi supra memoratus tribunus existimauit esse mittendas, ut eas potius ipse refellerem. quas ambas uno libro redargui. qui cum in eiusdem Gaudenti peruenisset manus, rescripsit, quod ei uisum est, ad me ipsum, nulla ratione respondens, sed magis se nec respondere nec tacuisse declarans. quod cum satis possit intellegenter legentibus et nostra atque ipsius dicta conferentibus apparere, nolui tamen sine rescripto relinquere, quidquid illud fuit. hinc factum est, ut hi nostri ad illum duo libri essent.
Cum omnipotentis dei et Christi eius saluatoris nostri uoluntate ex uniuersis prouinciis Africae uenientes in ecclesia sancta Bagaiensi concilium gereremus Gamalius Primianus Pontius Secundianus Ianuarianus Saturninus Felix Pegasius Rufinus Fortunius Crispinus Florentius Optatus Donatus Donatianus et ceteri numero trecenti decem, placuit spiritui sancto qui in nobis est pacem firmare perpetuam et schismata resecare sacrilega ...
.... optata quidem pacis et concordiae est iuncta germanitas, sicut scriptum est: iustitia et pax osculatae sunt inuicem. sed ueridica unda in asperos scopulos nonnullorum naufraga proiecta sunt membra, Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt litora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inueniunt sepulturam ....