Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.

Porro in ipso concilio statuistis, ut, qui nobis inuiti communicauerunt uel episcoporum uel presbyterorum, tantum [*]( 1 cf. Breuic. III 13, 25 14. 26 cf. Breuic. III 17, 32-33 24. 28 circiter annos 418-419 ) [*]( 2 tradiderit fv, cf. e. gr. p. 210, 28 qui-secuti sunt et qui-remanserint 4 Limatensisfv ab om. A 5 et ona. f 6 eisque coni. v eique Afv 8 retentum / 9 nullisque f 14 clamabitis Anil 17 ubi] nisi f 18 et pro] proque Iv 19 relinquerunt A 20 dicentes scripsi dicitis A dixistis/i; 21 tamen] cum It) 29 pr. uel om. v episcopi uel presbyteri / prespiterorum A )

248
si sacrificium non obtulerint aut in populo non tractauerint, ad ueniam pertineant et in suis recipiantur honoribus, ac sic totas calumniarum uestrarum uires etiam ipsi hoc decreto uestro penitus amputastis. ubi est enim, quod uestro uaniloquio etiam eos, qui non fuerunt, dicitis per communionem nostram fieri traditores, quia scilicet, sicut calumniamini, illi nos inquinauerunt, qui urgentibus tunc impiis potestatibus libros ecclesiasticos tradiderunt? cur ergo nunc a crimine absoluitis, quos nobis communicasse cognoueritis inuitos, si sacrificium non obtulerint neque sermonem in populo fecerint? quasi illi tunc primi traditores sub terrore et horrore immanium suppliciorum, qualia modo uobis omnino nullus ingessit, codices sanctos non inuiti tradiderint aut sacrificium illic obtulerint aut in populo sermonem fecerint. uidetis ergo quod, sicut uos istis, quos uanissime criminamini communione nostra fieri traditores, si quid inuiti fecerint, potuistis ignoscere, ita etiam maiores uestri in necessitate multo artiore tradentibus ueris traditoribus eadem regula ignoscere potuerunt. sed ut damnarent alios absentes et inauditos, inimicorum Caeciliani factione compulsi sunt, facientes quod de talibus apostolus dicit: in quo enim alium iudicas, temet ipsum condemnas; eadem enim agis qui iudicas.

Quapropter quoniam Donatistae se ipsos occidere semper amauerunt et ipsi ab initio traditores fuerunt, quid mirum, si traditoris mortem etiam suos posteros amare docuerunt? sed uitandae huius similitudinis causa uel numquam uel difficillime se laqueo necauerunt, frustra omnino. nam ille ludam traditorem id facere compulit, qui et illum puerum, quem sanauit [*](20 Rom. 2, 1 28 cf. Matth. 17, 14 ) [*]( 2 et om. f honoribus recipiantur fv sic scripsi si A/v 4 anputastis A 6 impugnauerunt / 10 obtalerunt A 13 post inuiti del. est fecerint in A obtulerunt A 14 estis Af 17 traditoribus (traditoriis f) ueris fl) in eadem fv 19 facientibus f 21 -met om. fv qui scripsi (Gr. 6 Y.ptvwv) que A quae fv 23 semet fv 24 intio A 25 traditores J )

249
dominus, in aquam et ignem saepe deiecit et gregem porcorum in mare praecipitauit et ipsi domino praecipitium de pinna templi audaci praesumptione suggessit. quamuis itaque diuersis modis uoluntariam uos praecipitetis in mortem, tamen eiusdem diaboli instinctu uos ipsos necando imitamini traditorem. quod etsi uos non estis, eorum tamen qui fuerunt et schisma fecerunt, in quo libenter estis, etiam hoc in uobis facere, quod in se traditor fecit, nefando magisterio didicistis. ecce iam qua iustitia stabitis aduersus eos, qui uos angustiauerunt, ut, si uestrae mortes uindicabuntur, non nisi in uobis ipsis iustissime uindicentur.

Qui sunt autem labores uestri, quos a uobis iactatis auferri? an iniustum est, ut ecclesiae quae fuerunt uestrae, cum in pacem catholicam transeunt, cum suis rebus transeant? illis enim ad nos transeuntibus si res earum uultis tenere, uos procul dubio res alienas uultis auferre. mater autem catholica uobis dicit, quod quibusdam beatus apostolus dixit: non enim quaero quae uestra sunt, sed uos. uerumtamen quomodo uobis non estis ipsi contrarii, quando utrumque nobis obicitis, et quod res uestras possidere cupiamus et quod uiolenter uos nobiscum esse cogamus? haec duo quam sint inter se contraria non uidetis. si enim ad communionem nostram uos inuitos quaerimus et tenemus, quomodo res uestras desideramus, quas utique uobis communicantibus habere non possumus? si autem illas cupimus optinere, quomodo uos quaerimus, ut eas uobis communicantibus amittamus? sed confitemur uobis: cupiditas nostra caritas uocatur. haec uos quaerit in nobis, haec uos inuenire, corrigere atque in unitate Christi consociare desiderat; ut uestris caminis uos ardere timeamus, huius igne feruemus; haec nos accendit, ut non solum non concupiscamus [*]( 1 cf. Matth. 8, 32 2 cf. Matth. 4, 5-6 17 II Cor. 12, 14 ) [*](8 magistro Aml didicistis om. J iam] cum fv 10 iudicabun- tur A ipsis om. f 18 anne /c 15 illis] his f eorum f 20 alt. quod 8. 1. A 21 uobiscum A 22 conmunionem J 28 unitatem fv sociare fv 29 ut] ne et post timeamua punctum fv nestris Aml )

250
res uestras, sed nobiscum optemus possideatis et nostras. agnoscite et uenite et perire nolite. aut si ultro uenire erubescitis, seruimus infirmitati, ne quid pereat caritati. ecce uolumus uos tenere: quid festinatis ardere? ad uitam tenemus, ad salutem tenemus, ad Christi unitatem ueritatem suauitatem tenemus et ad cenam tanti patris familias, si sponte non uultis intrare, compellimus.

De iustitia certamen est, non de pecunia. cauete itaque, ne forte, dum putatis ad uos pertinere quod scriptum est: tunc stabunt iusti in magna constantia aduersus eos, qui se angustiauerunt et abstulerunt labores eorum, non hoc uobis contingat de laboribus uestris, sed potius quod alio loco scriptum est: labores impiorum iusti edent. neque enim stabunt contra uos Maximianistae, quorum quando potuistis basilicas abstulistis, aut stabunt contra uos pagani, quorum certe ubi potuistis templa euertistis et basilicas destruxistis, quod et nos fecimus, aut stabunt aduersum uos symphoniaci daemoniorum, quorum tibias et scabella fregistis, quod et nos fecimus. sic nec uos stabitis aduersum nos. in talibus quippe omnibus factis non rapina concupiscitur, sed error euertitur. sicut ergo non stabunt Chananaei aduersum Israelitas, quamuis Israelitae abstulerunt labores eorum, sed stabit Nabuthaeus aduersus Achab, quia delictum factum est, non praeceptum, ut labores iusti auferret iniustus, sic haeretici non stabunt aduersus catholicos, cum in rebus haereticorum christiani imperii iussa conplentur nec res eorum a catholicis auferuntur, sed potius inquiruntur eisque multa, quantum fieri potest, correctis reddenda seruantur, [*]( 1,0 Sap. 5, 1 13 Sap. 10, 19 23 cf. III Reg. 21 ) [*](1 uobiscum A et] ut J 4 arderere A 6 et om. f 8 pecunia] pocnitentia/ 9 itaque] ergo fo 10 ma*gna. (n eras.) A 13 sed] et I illud quod fv alio loco] alibi fv 14 maxianiste (ni s. I.) A 17 construxistis fo post stabunt eras. uid. adstabunt in A 18 aduersus If) nos symponiaci A 19 scabellas Aml 20 et 22 aduersusfv 23 Nabutbaeus (NaPooaai) scripsi nabutheus A Naboth ft) nacab d 24 auferet A )

251
sed stabunt catholici non solum aduersus gentiles, a quibus ueri martyres exspoliati sunt, uerum etiam aduersus circumcelliones Donatistarum, quia et ipsi abstulerunt labores eorum. uerum de his pecuniaribus laboribus facilior causa est, cum etiam illi, quorum erant, ad pacem catholicam transeunt. ecce cotidie, si quis ad nos transitum fecerit, reddimus pecuniam uestem fructus uasa rura tecta uestrorum: uos quomodo nobis reddituri estis membra nostrorum?

Nempe aliquando expergiscimini et cernitis nec uos esse de quibus dicatur nec nos a quibus dicatur: hi sunt quos aliquando habuimus in risum, cum potius uos habeamus in fletum; nec uos computabimini inter filios dei, nisi recedentes a parte Donati hanc tenueritis ecclesiam, quam sicut praedixit exhibet filius dei; nec inter sanctos est sors uestra, sed inter haereticos. nam quod alios de uobis dicturos putatis: nos insensati uitam illorum aestimabamus insaniam, miror quod tam insensati estis, ut ipsi uobis modo talia non dicatis. sanctis quidem ueris ac fidelibus inmundi et infideles tunc ista dicturi sunt, eis utique, quos nunc existimant insanire, quia luxuriis quas uident frui nolunt, dum quod non uident credunt. sed uos si non uitam uestram, certe istam quam uobis uultis facere mortem uestram si non existimatis insaniam, desperatius insanitis. uerba uero illa: ergo errauimus a uia ueritatis et cetera non erunt quidem tantum uestra, sed maxime et uestra. erratis enim, quod manifestum est, a uia ueritatis et iustitiae lumen non lucet uobis, lassamini a uia iniquitatis et perditionis et ambulatis [*]( 10 Sap. 5, 3 16 Sap. 5, 4 23 Sap. 5, 6 ) [*]( 2 martyres ueri II) exspoliatione J etiam bis A 3 donastistarum Aml 4 pecuniaribus scripsi peniniaribus J pecuniariis 10 5 uerba ecce cotidie-fecerit in Afo ante cum etiam-transeunt posita huc transtulit mg. v 6 facit fl) 9 exspergiscimini J cernite fo, cf. II 4, 4 init. 10 hii A 11 derisum fv, ut p. 244, 28 12 computamini II) 13 ut hanc J 14 est om. f 15 dicturus Aml 16 putabis / existimabamus fo, ut p. 244, 29 18 modo om. f 25 pr. nostra f et om. f 27 a] in fo, ut p. 245, 3 iniquitatis uia 10 )

252
solitudines difficiles, uiam uero domini ignoratis. quae autem sequuntur: quid nobis profuit superbia aut quid diuitiarum iactantia contulit nobis? transierunt omnia illa tamquam umbra nescio utrum quisquam inter ceteros dicere poterit aptius et conuenientius quam tuus decessor Optatus. nolite ergo uos putare quales non estis et perire quales estis, quoniam non uos haec fides, sed uester malus error hortatur, non ut libenter pro deo, sicut dicis, in ista persecutione moriamini, sed ut nequiter pro Donato factis persecutionem patiamini.