Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
Et hanc quidem scripturam, quae appellatur Macchabaeorum, non habent Iudaei sicut legem et prophetas et psalmos, quibus dominus testimonium perhibet tamquam testibus suis, dicens: oportebat impleri omnia quae scripta sunt in lege et prophetis et [in] psalmis de me, sed recepta est ab ecclesia non inutiliter, si sobrie legatur uel audiatur, maxime propter illos Macchabaeos, qui pro dei lege sicut ueri martyres a persecutoribus tam indigna atque horrenda perpessi sunt, ut etiam hinc populus christianus aduerteret, quoniam non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae reuelabitur in nobis, pro quibus passus est Christus, si tanta patientissime pertulerunt pro lege quam dedit deus per famulum hominibus illis, pro quibus nondum tradiderat filium: quamquam et iste Kazias habeat quod legentibus prosit, non solum ut mens exerceatur recte iudicando quod legit, uerum etiam ut animus humanus, immo animus christianus aduerteret, quanta ferenda sint ab inimicis ardore caritatis, cum a se ipso iste timore humilitatis tanta pertulerit. sed ardor caritatis de sublimitate descendit gratiae diuinae, timor autem humilitatis ex amore accidit laudis humanae, et ideo ille certat per patientiam, hic autem peccat per [*](8 cr. I Thess. 5, 21-22 14 Luc. 24, 44 19 cf. De ciu. dei 18, 36. De doctr. christ. 2, 5. De cura pro mortuis gerenda c. 1 Rom. 8, 18 ) [*]( Uf. A ) [*]( 7 est scripsi esset fv 11 Machabaeorum v 15 alt. in alias deest; deleui 17 Machabaeos v )
Proinde quomodolibet accipiatur a uobis huius Raziae uita laudata, non habet mors eius laudatricem sapientiam, quia non habet dignam dei famulis patientiam, potiusque huic uox illa sapientiae, quae non laudis, sed detestationis est, competit: uae his qui perdiderunt sustinentiam. nam si laudatorum facta omnia creditis imitanda, numquid melior est iste Razias quam Dauid? cur ergo eius factum de aliena uxore appetenda eiusque occidendo marito nullus bonus sibi proponit (imitandum), sed potius cauendum atque uitandum? numquid melior est Razias quam Salomon? placetne ergo uobis, ut eius erga mulieres lasciuiae, quarum seductionibus usque ad templa idolis fabricanda perductus est, imitandum proponamus exemplum? numquid melior Razias quam Petrus apostolus, qui ubi dixit: tu es Christus filius dei uiui, tam beatus a domino appellatus est, ut claues regni caelorum accipere mereretur, nec tamen in eo creditur imitandus, ubi mox eodem momento reprehensus audiuit: uade post me, satanas; non enim [*]( 19 Eccli. 2, 16 21 cf. II Reg. 11 25 cf. III Reg. 11 28 Matth. 16, 16 31 Matth. 16, 23 ) [*](def. J) [*]( 12 poterunt coni. v, poterant in textu, item f 19 iis fo 23 imitandum addidi 30 in eo coni. v ideo fo )
His sacris litteris eruditus beatus Cyprianus in confessione sua dixit disciplinam prohibere ne quis se offerat. uidete, . quantum mali faciatis, cum uos uultis occidere, qui essetis indisciplinati, etiam si uos aliis hoc uobis facere cupientibus uelletis offerre. fugam praecipit quem uocatis saluatorem, fugam permittit persecutor: quid ergo sequimini, ut uestris ignibus pereatis, nisi uestrum furorem? et tamen dicis: an non est ista persecutio, quae tot milia innocentum artauit ad mortem? [*](7 cf. Gen. 9, 21 10 cf. Gen. 38 14 cf. Iud. 16 21 cf. Gen. 22 25 cf. Act. procons. c. 1 30 pag. 230, 3 ) [*](def.J) [*]( 4 alterutram scripsi alteram fo 12 Sampson f 23 fuisset scripsi fuit fv 26 essetis scripsi estis fv 30 est om. f 31 innocentium / )
Quod autem dixisti, ut se ipsos uestri occiderent, non eos frustra timuisse, quoniam quisquis in nostras uel nostrorum manus incidit non euasit, quid (non) euaserit quaero. si mortem, cur eam uobis infertis manibus uestris, si hanc timetis a nostris? sed manifestum est non de morte uos dicere. nam quantum cupiamus uos uiuere, etiam ipsi scitis; ideo nos de uestra morte terretis. proinde si communionem nostram dicis neminem uestrum qui in manus nostras incidit euasisse, utinam uerum diceres! ualde quippe feliciter non euaderent communionem quae offertur a catholicis, ut euaderent damnationem quae paratur haereticis. sed falsum esse quod dicis uel ex uestro Emerito cogitare potuisti, qui, cum uenisset ad nos, facilius est ueritate conuictus quam communicare compulsus. sunt et alii fama quidem minores, sed stultitia pares. quisquis enim fuit similis uanitatis, ut contra manifestissimam ueritatem peruersissima uerecundia fieret pertinax, cum putari erubescit inconstans, expers a nobis catholicae communionis abscessit. sed ideo dixisti: quisquis in eorum manus incidit non euasit, quoniam paucissimos apertissimae ueritati perseueranter resistentes et discedentes latere arbitratus es. sed Emerito fecisti secundum uos [*]( 1 cf. I Cor. 1, 13 11 cf. 28, 32 init. 28 pag. 230, 9 ) [*](def. J) [*](8 et 10 Raziam v 12 in om. f 13 non addidi 18 in om. f 25 quiquis f 27 dum Engelbrecht )
Uerba epistulae: Sed quoniam prudentiam tuam, inquit, exsecutoris officium non decebat, quaeso paucis aduerte. alia est ut reor solida ueritas, alia effigies ueritatis. quoniam ueritas robore suo firmata constat, idolum siue simulacrum est quod in iniuriam ueri simile fecerit humana praesumptio; numquam tamen potest praeiudicare ueritati fallacia. simulacrorum cultores dico, qui non tenent ueritatem ; sub alieno uocabulo gentilem existimo, qui facit sibi quod colat. unde publicum apertumque est, quod minis siue terrore et persecutionibus crebris Gabinium similesque de naturae libertate sublatos ipsi sibi quos uenerarentur perfidos fabricasse noscuntur, ad quorum cultum coguntur inuiti. ad haec responsio: Adhuc addis furori uestro uerba blasphemiae et audes dicere ecclesiam catholicam humanum esse figmentum, cui dicit deus: ego enim sum dominus qui facio te, dominus nomen ei. et. ut sciamus ipsam eam catholicam uniuerso terrarum orbe diffusam, sequitur et adiungit: et qui [*]( 11 cf. pag. 230, 10 21 cf. pag. 206, 21 sqq. 29 Esai. 54, 5 31 ibid. ) [*](It!. J) [*]( 3 non addidi 9 in om. f 18 constit (sic) f 19 simulachrum f 21 simulachrorum f 24 Gabinium scripsi Gabinum fv ) [*]( LIII. August. c. Don. III. ) [*]( 16 )