Contra Gaudentium Donatistarum Episcopum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VII, Pars III (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 53). Petschenig, Michael, editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1910.
Gaudentius Donatistarum Tamugadensis episcopus cum se ipsum in ecclesia quibusdam sibi adiunctis perditis incendere minaretur, uiro spectabili tribuno et notario Dulcitio, cui piissimus imperator leges suas exsequendas cura perficiendae unitatis iniunxit, agenti, ut oportebat, cum furentibus mansuete et prius ad eundem Gaudentium litteras pacificas danti duas rescripsit epistulas, unam breuiorem et perlatoribus, sicut indicat, festinantibus festinatam, alteram uero prolixiorem, in qua. secundum scripturas se respondisse diligentius arbitratur. ita ergo scripta eius opitulante domino institui refutare, -ut etiam qui sunt ingenio tardiores ad omnia me respondisse non dubitent. nam prius uerba eius ponam, deinde nostra subiungam non sic, quemadmodum feci, cum Petiliani litteris responderem. ibi enim per loca singula, quando uerba ipsius inseruntur, positum est Petilianus dixit, quando autem mea uerba redduntur, Augustinus respondit. unde mihi, tamquam mentitus fuerim, calumniatus est, dicens quod numquam mecum comminus disputauerit; quasi propterea non dixerit quod scripsit, quia hoc non in uerbis eius audiui sed in litteris legi, aut ego ideo non responderim, quia non eo praesente locutus sum, sed scriptis eius uicissim scribendo respondi. quid faciamus hominibus, qui tale cor Habent aut eos, quibus sua scripta innotescere cupiunt, tale [*]( Augustini contra Gaudentium donatistarum epm lib. 1\'. A 2 Tba- mugadensia v, ut Parm. II 4, 8; at cf. Retract. II 85 (59), Tamogadiensi Cresc. III 29, 33, Tamtigadensis epist. 108, 5, Tamugadi It. Ant. p. 34, Tamogaziensis NoLprou. Num. 77 3 quibusdam-4 spectabili om. A 9 altera A uero om. fv 17 autem et uerba om. fv 19 cominus Afv 20 alt. non om. d 21 audiui* A 24 sua om. f scripta sua v )
Uerba epistulae: Honorabili ac nimium nobis, si sic uolueris, desiderando Dulcitio tribuno et notario Gaudentius episcopus. ad haec responsio: Non debemus etiam ista discutere, ne propemodum in superfluis immoremur, cum sint loca necessaria, quae nos aliquanto diutius loqui cogant.
Uerba epistulae: Religionis tuae scripta percepi per eos, quos et moribus et instituto suo cunctis caros esse manifestum est. ad haec responsio: Neque hoc discutiam, quomodo dixeris \'religionis tuae\' homini, quem potius inreligiosum putas. reddidisti quippe honorificentiam, sicut reddendam existimasti, quia ille te honorificentius tractauit in litteris, quas ad te dedit, quam catholicus haereticum debuit, putans tuam mentem tali fieri sermocinatione sanabilem.
Uerba epistulae: In quibus tam multa, inquit, a tua dignatione dicta sunt, quae nunc interim conticesco. sed quoniam ingenii tui acumen minus aduertit, quod nos in eodem scripto nec innocentes plenos nec reos asserere potuisti. ad haec responsio: Quomodo non asseruit reos, quos dixerit male congregatos? quomodo non asseruit reum, quod dixerit, quod te duce miserorum animae nefando exitu periturae sint, adiciens te intellegere debere, quae te et in hoc mundo inuidia et in illo ultimo desperando iudicio poena poterit manere? quomodo non asseruit reum, quem sicut potuit exhortatus est, ut imitandum aliorum secutus exemplum dimisso errore prioris [*](1 hic] sic fv 5 ac fv 8 triburio J 16 reddisti J 20-inquid d 23 plene fv 24 aseruit J dixit fv 25 quod] quum f cum v 26 nefande Aml 27 pro te] te in te Af quae] quanta 10 28 desperando-poena] iudicio desperatio fo poterint permanere J 29 exortatus J )
Uerba epistulae: Quodsi criminosos, inquit, existimas, fugienda est uobis damnanda societas. ad haec responsio: Plane fugienda est societas criminosorum, sed non respuenda est correctorum. illud ergo ita salubriter deuitamus, ut hoc misericorditer uelimus optemus instemus.
Uerba epistulae: Si uero innocentes putas, inquit. quod etiam ipse dixisti, persecutores nos in fide Christi constituti sustinere gaudemus. ad haec responsio: Consideraui litteras tribuni ad te datas et nusquam in eis legi, quod te dixerit innocentem, sed ab aliis audisse uel cognouisse prudentem. sic autem in scripturis sanctis non solum boni, uerum etiam mali uocari solent. nam hoc ibi nomen etiam serpens hominis deceptor accepit. quod enim quidam interpretati sunt \'sapientissimum omnium bestiarum\', <prudentissimum> potius Graeci codices habent, unde in Latinam linguam scriptura illa translata est. sed si eos putandum est innocentes a tribuno esse dictos, quos a te ad exitium teneri dixit inuitos. quid mirum, si et illic fieri credidit, quod in aliis locis factum esse cognouit? non est ergo unde gaudeas te pati persecutionem, cum inuenire non possis quomodo te asseras innocentem. absit autem ut ista persecutio dicenda sit hominum, cum sit potius pro hominibus liberandis persecutio uitiorum, [*](6 cf. Breuic. 1 4 22 cf. Gen. 3, 1 ) [*]( 2 nos om. fv 5 praedicandum J 7 cartaginem J 8 elidit A; an elegit? cf. delegissent Breuic. l. c. 9 quo si criminosus inquid J 10 est om. f 11 est respuenda fv 12 aalubriter ita fv 14 nos putas 10 15 nos om. fv 27 persecutioiem J )
Uerba epistulae: In hac autem ecclesia, inquit, in qua dei nomen et Christi, eius! ut etiam ipse dixisti, in ueritate semper est frequentatum, nos aut uiui, quamdiu deo placuerit, permanemus aut, ut dignum. est dei familia, intra dominica castra uitae exitum terminamus, sub ea scilicet condicione, quia, si uis fuerit operata, tunc id poterit cuenire. nemo enim tam demens est, ut nullo impellente festinet ad mortem. ad haec responsio: Neque hoc in tribuni litteris legitur a te in ueritate inuo-catum nomen dei, quamuis dixerit . inuocatum. quamquam etiamsi dixisset, posset hoc intellegi non ad uestram gloriam, sed ad poenam. nam et de gentibus impiis apostolus dixit: qui ueritatem in iniquitate detinent, ut et uos facitis, qui ueritatem baptismi diuini in iniquitate detinetis erroris humani. unde nos cum uestram corrigimus iniquitatem, non utique debemus illius sacramenti rescindere ueritatem. profiteris sane, innocens homo, aliis quidem uerbis, cum ecclesia te ac tuos interituros. cum enim dicis (in ecclesia, quid aliud uis intellegi nisi cum ecclesia, quandoquidem id agere ignibus praeparas? haec est innocentia partis Donati, ut hoc faciatis adiunctis mortibus uestris, quod etiam apud Carthaginem in inuidiam nostram de basilicis, quae uestrae fuerunt, sicut potuistis et cum quibus potuistis, fecisse asseueramini sine mortibus uestris. quis enim uos non credat zelando fecisse, quod facere etiam moriendo disponitis? si autem illud non uos fecistis, hoc certe [*](17 Rom. 1, 18 ) [*]( 2 nocentes] innocentes J 6 inquid J 7 nomen dei fv 8 semper om. f uiui] ueri f 10 terminabimus f 14 inuocatum in ueritate 10 15 si om. A 16 nestram Aml 17 qui ex que J 18 et όm.f nos Aml 19 in om. Af 24 paras f 25 moribus f 29 zelando] uolendo / 30 uos non fo _;: )
Uerba epistulae: Eos autem qui nobiscum sunt, inquit, testem deum facio eiusque omnia sacramenta, quod exhortatus sum et impensissime persuasi, ut, qui haberet uoluntatem egredi, securus publice fateretur. nec nos enim inuitos retinere possumus, qui didicimus ad dei fidem nullum esse cogendum. ad haec responsio: Cur autem non te etiamsi non inuitorum retentorem, tamen ad bonum opus exhortatorem apertissime profiteris, si quod facturus es bonum est? an forte quam malum sit et ipse intellegis atque id te facturum magis ut terreas quam ut impleas comminaris, aut mentiendo infidelis aut uerum dicendo crudelis ?
Uerba epistulae: (et alia manu:) Opto te incolumem in rei publicae actibus florentem et a christianorum inquietudine recedentem. ad haec responsio: Possumus eum et nos optare et incolumem et in rei publicae actibus florentem, sed non ab haereticorum correctione quiescentem.
Uerba posterioris epistulae: Honorabili et omni affectu desiderando Dulcitio Gaudentius episcopus. ad haec responsio: Si omni affectu desideras hominem, quare cum illo tenere Christi respuis unitatem? an reddendo malum quasi pro malo, quem tuum persecutorem putas, rebaptizare desideras? -
Uerba epistulae: Solent sibi, inquit, sola fama noti cupere aut inserto inuicem aspectu uerba miscere aut incogniti saltem non horrere praesentiam. tua uero censura, quod [*]( 1. 2 pag. 204, 11—12 ) [*]( 1 paratis / sed],Et J 2 enim om. f 3 festinent J quando per comp. J clementior J 4 festinet fv 7 exortatus J 8 enimj non, sed deJ. J , 9 fidem J 12 fateris / 13 facturum te fv 19 pr. et om. fv incolumen / 20 quiescentem. Incipiunt uerba posterioris epie eiusdem dpnatistarum episcopi ad eQdem J Libri primi finis ./ 21 Verba epistolae secundae v 27 sibi] igitur f 28 incerto v )
Uerba epistulae: Sed quoniam praeterita die, inquit, ne epistulari responso siluissem, propter moram portantium certa quaeque strictim ac breuiter intirnaui, nunc mihi dignationis tuae scriptis sacrosanctae legis diuinae uerbis est respondendum. dominus dicit: innocentem et iustum non occides et purgatione non purgabis reum. certum est igitur in dei iudicio pari crimine parique reatu esse deuinctos, qui reum absoluerit et qui occiderit innocentem. si ante communionem rei erant a te nominatus Gabinius uel ceteri fideifragi in malo illi lapsu. consortes, secundum dei uoces absolui minime debuerunt. si autem tamquam innocentes uel sancti recepti sunt, quare in ea fide permanentes, unde uelut sanctos accipitis, occiditis innocentes? ad haec responsio: Inuidiose et mendaciter loqueris. ille quippe, ad quem loqueris, non tale praeceptum accepit ut occidamini, sed ut corrigamini; quod si nolueritis, ne correctionem impediatis aliorum, in exilium mittemini. quod si a iustis fieri non debet iniustis, cur etiam falso uoluistis de Caeciliani exilio in nostra [*]( 15 Ex. 23, 7 28 cf. Breuic. III 20, 38 sqq. ) [*](1 te om. f 2 insinuasti / 3 nolant A 7 et om. f 11 dies inquid J 12 ne in fv 13 atque fv insinuani f 15 dixit fv 16 et om. fv 17 pari] pan J deuinctum / 19 erat f a te] ante A Gabiniua scripsi gabiius J Gabinus fv caeteri. J 20 fidefragi fv lapsui A 23 uelud J 24 et om. f 28 iniustis om. f falsa f uostra A uestra / )