Contra Fortunatum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

AUG. dixit: Ita credo, sed uniuersa, quae facta sunt. FORT.. dixit: Facta consonant, sed quia inconuenientia sibi sunt haec, per hoc ergo constat non esse unam substantiam, licet ex unius iussione eadem ad compositionem mundi huius et faciem uenerint. ceterum rebus ipsis paret, quia nihil simile tenebrae et lux. nihil simile ueritas et mendacium, nihil simile mors et uita, nihil simile anima et corpus et cetera istis similia, quae et nominibus et speciebus distant ab inuicem, et merito dixisse dominum nostrum: arbor. quam non plantauit pater meus caelestis, eradicabitur et in ignem mittetur, quae non adferet fructus bonos, et esse arborem radicatam. hinc uero constat et ratione rerum, quod duae sunt substantiae in hoc mundo, quae speciebus et nominibus distant: quarum est una corporis. alia uero aeterna, patris omnipotentis quam esse credimus.