Inest tamen ille haereticus typhus intolerabilisque superbia. uides in me, inquit, Christi beatitudines illas, quae euangelium faciunt, et interrogas, utrum illud accipiam? uides pauperem, uides mitem, uides pacificum, puro corde, lugentem. esurientem, sitientem, [*](16 cf. Matth. 12, 1 ) [*]( 2 plnme C 3 ludices SLG fastidiabat (fasti iłł ras.) LS,1 (a med. in ras.) G fastidibat C fastidi.bat M 4 patri C hominis om. SG 6 salfcem (u er.) L 8 pugnare] impugnari S, (in ras..) G 10 pre- dpiuntur C uanissime (e ex i) L 11 rephendat L 12 praecepti SG precepta C manichei C 14 ne] sed ne S, (sed s. l.) G 17 iudeos C manicheos C 18 illoa] istos uero SMG manicheos Gx precepit C pracipit b ociosis C 20 demoniorum C 22 hereticua LC tyfus LCSMG typus b (in mg. al typhus) intolerabilisquae L 24 illum LSMG 25 pauperem C 26 persecutionS L )
279
persecutiones et odia sustinentem propter iustitiam et dubitas, utrum accipiam euangelium? si hoc esset iustum esse, iustificare se ipsum, uerbis suis uolasset in caelum homo iste, cum haec loqueretur. sed ego in delicias Fausti non inuehor notas omnibus auditoribus Manichaeorum et eis maxime, qui sunt Romae: talem propono Manichaeum, qualem Constantius requirebat, cum illa praecepta exigebat inpleri, non qualem uideri nolebat. et illum tamen quomodo uideo pauperem spiritu, qui tam superbus est, ut animam suam deum credat nec captiuus erubescat? quomodo mitem, qui tantae auctoritati euangelicae mauult insultare quam credere ? quomodo pacificum, qui naturam ipsam diuinam, qua deus est quicquid est, qui solus uere est, perpetuam pacem habere potuisse non putat? quomodo puro corde, in quo tumultuantur tam sacrilega et tam multa figmenta ? quomodo lugentem, nisi deum captum et ligatum, donec soluatur et euadat ex quadam tamen parte decurtatus, quae in globo tenebrarum a patre ligabitur et non lugebitur? quomodo esurientem et sitientem iustitiam, quam Faustus in scriptis suis non addidit, credo, ne sibi deesse uideretur, si eam se adhuc esurire ac sitire fateretur? sed quam iustitiam isti esuriunt et sitiunt quibus perfecta iustitia erit damnatis in globo fratribus, qui nihil suo uitio peccauerunt, sed hostili tabe, quo eos pater misit, inexpiabiliter infecti sunt, insuper triumphare?
Quomodo persecutiones et odia sustinetis propter iustitiam, quibus haec sacrilegia praedicare et persuadere iustitia est? pro qua inpia peruersitate propter christianorum temporum mansuetudinem quam parua et prope nulla patiamini, cur non cogitatis? sed tamquam caecis fatuisque loquamini, iustitiae uestrae uelut magnum esse uultis indicium, quod [*](3 celum C 5 notas (o 8. a a. m. 1) L 6 rome SCG praepono Gl manicheum C 7 exiebat L 8 uidere C 10 ne LG captiuum S 15 sunt figmenta b 16 saluatur 01 17 decurtatur b quae] que LC, om. G, (s. l. sup. inglobo) S 18 ligabatur S ligabaetur G lugebit b 20 se om. SG 23 suo (add. m. 2) S uicio L 26 predicare C iustitia Cm eras.) L 29 quur C teris C )
280
obprobria sustinetis persecutionemque patimini. porro si tanto est quisque iustior, quanto grauiora perpetitur — omitto dicere, quod uidere facillimum est, quam multo grauiora uobis patiantur aliis atque aliis quibusque facinoribus flagitiisque polluti — illud dico: si pro nomine Christi quoquo modo usurpato atque suscepto quisquis patitur persecutionem, iam etiam ueram fidem iustitiamque tenere dicendus est, concedite, ut ille sit fidei uerioris maiorisque iustitiae, quem multo uobis grauiora perpessum potuerimus ostendere, et milia iam uobis nostrorum martyrum occurrant atque ipse praecipue Cyprianus, cuius etiam litteris edocetur, quod in Christum crediderit natum ei uirgine Maria. pro hac ille fide, quam uos detestamini, usque ad gladium mortemque peruenit cum gregibus christianoram tunc ita credentibus atque ita grauiusque morientibus. Faustus autem conuictus uel confessus, quod Manichaeus esset, cum aliis nonnullis secum ad iudicium proconsulare productis, eis ipsis christianis, quibus perducti sunt, intercedentibus leuissima poena, si tamen illa poena dicenda est, in insulam relegatus est: quod sua sponte cotidie serui dei faciunt se a turbulento strepitu populorum remouere cupientes, et unde publica terrenorum principum uota per indulgentiam solent relaxare damnatos. denique non multo post inde omnes eadem sollemni sorte dimissi sunt. fatemini ergo illos fidem tenuisse ueriorem iustioremque uitam, qui pro ea multo quam uos atrociora sustinere meruerunt, aut desinite uos inde iactare, quod multis detestabiles sitis. sed discernite, quid sit persecutionem pati pro blasphemia et persecutionem pati pro iustitia; et pro qua istarum patiamini. in uestris libris etiam atque etiam diligenter aduertite.
[*]( 1 obpropria L 3 multa CS multa G 5 quoq: L 9 militia L iam I tam LM tanta SG 10 precipue C 12 testamini L 15 convictus (v m. 2 superscr.) C manicheus C 17 perductis CSMG 19 eligatus 8 ligatus Gb legatus ML ex sponte SG cottidie LG faciunt serui dei SG 22 dampnatos C 23 sollSni (- m. rec. add.) S 24 eos Lb 25 multo] milia b 28 iustia C1 patimini C ) 281