Contra Faustum
Augustine
Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.
Sed ne in homines potius non inplentes ea, quae sibi praecipiuntur, quam in ipsam sectam uanissimi erroris me ista dicere quisquam reprehendat, hoc dico: talia sunt ipsa praecepta Manichaei, ut si ea non faciatis, deceptores, si autem faciatis, decepti sitis. neque enim Christus uobis praecepit, ut herbam non euellatis, ne homicidium perpetretis, qui discipulos suos per segetem transeuntes et esurientes uellere spicas sabbato non prohibuit, unde conuinceret et praesentes ludaeos et futuros Manichaeos: illos, quia sabbato fiebat, illos, quia fiebat. sed plane Manichaeus praecepit, ut otiosis manibus uestris de homicidiis uiuatis alienis. et illa quidem falsa sunt homicidia, sed uestra sunt uera, cum tali daemoniorum doctrina miseras animas trucidatis.