AUGUSTJNUS respondit: Iam supra commemoraui, quam saepe se dominus Iesus Christus filium hominis dicat et quanta uanitate Manichaei fabulam nefandi sui erroris inducant de nescio quo commenticio primo homine, quem non terrenum, sed fallacibus elementis indutum contra apostolum praedicant dicentem: primus homo de terra terrenus, et quanta cura nos idem monuerit apostolus dicens: si quis uobis adnuntiauerit praeterquam quod adnuntiauimus uobis, anathema sit. quapropter restat, ut filium hominis Christum [*]( 1 Matth. 19, 21 15 Matth. 16, 17 26 I Cor. 15, 47 27 Gal. 1, 8 sq.-) [*]( 1 que C 4 ubique] ubi SG 7 confessus p3b 12 accidit L 13 qua b 14 eque C testatur] beatus LSPMGb 15 ad petrum dd S 19 eorum C 20 predicamus C 21 cap. XI LPMSG Agostinus L 22 sepe C 23 manichei C 24 commentio C 25 predicant C )
275
ita credamus, sicut apostolica ueritate praedicatur, non sicut Manichaeorum falsitate confingitur. cum igitur eum euangelistae adnuntient natum ei femina de domo Dauid, hoc est de familia Dauid, Paulusque ad Timotheum scribat dicens: memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine Dauid secundum euangelium meum: satis adparet, quemadmodum Christum filium hominis credere debeamus, qui filius dei, per quem facti sumus, etiam filius hominis per adsumptionem carnis factus est, ut moreretur propter delicta nostra et resurgeret propter iustificationem nostram. ideoque utrumque se dicit, et filium dei et filium hominis. unde ne pergam per plurima, uno loco in euangelio secundum Iohannem ita scriptum est: amen, amen dico uobis, quia uenit hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei; et qui audierint, uiuent. sicut enim pater habet uitam in semet ipso, sic dedit et filio uitam habere in semet ipso; et potestatem dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est. dixit: uocem filii dei audient, et dixit: quia filius hominis est. secundum hoc enim, quod dixit filius hominis est', accepit potestatem iudicium faciendi, quia in ipsa forma uenturus est ad iudicium, ut et a bonis et a malis uideatur. in qua forma etiam ascendit in caelum et uox illa discipulis sonuit: sic ueniet, quemadmodum eum uidistis euntem in caelum. nam secundum id, quod filius dei deus aequalis est patri et cum patre unum, non uidebitur a malis; beati enim mundo corde, quia ipsi deum uidebunt. cum ergo credentibus in se promittat uitam aeternam nec aliud sit credere in eum quam credere in uerum Christum, qualem se
[*]( 5 II Tim. 2, 8 10 cf. Rom. 4, 25 13 Ioh. 5, 25 sqq. 24 Act. 1, 11 26 Matth. 5, 8 ) [*]( 1 predicatur L 2 manicheorum C configitur L conficitur b euangeliste C 8 adnuntisent (ae corr. ex a) C 5 iesum om. C 7 quemammodum L 10 delicta (li in ras.) L et] ut S 17 habere uitam C 18 (et 21, 22) iuditium C 24 Bonauit LMb quemammodum L 25 celum C 26 unus C 29 uertl (t1 a m. 1 a. e) L ) [*]( 18* ) 276
ipse praedicat et ab apostolis praedicatur, hoc est et uerum dei filium et uerum hominis filium: uos, Manichaei, qui creditis in falsum et fallacem, falsi et fallacis hominis filium, cum et ipsum deum gentis aduersae tumultu perterritum membra sua misisse crucianda nec postea tota purganda docetis, uidetis, quam sitis alieni a uita aeterna, quam promittit Christus illis, qui credunt in eum. at enim dixit Petro confitenti eum filium dei: beatus es, Simon Bariona. numquid ideo nihil promisit eis, qui in eum filium hominis crederent, cum idem ipse sit et filius dei et filius hominis ? habes etiam aperte uitam aeternam promissam credentibus in filium hominis. sicut exaltauit, inquit, Moyses serpentem in heremo, sic oportet exaltari filium hominis, ut omnis, qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. quid uultis amplius? credite ergo in filium hominis, ut habeatis uitam aeternam, quia ipse est et filius dei, qui potest dare uitam aeternam, quia ipse est uerus deus et uita aeterna, sicut idem Iohannes ait in epistula sua, ubi etiam dicit antichristum esse, qui negat Christum in carne uenisse.