Contra Faustum

Augustine

Augustine. Sancti Aureli Augustini Opera, Sectio VI, Pars I (Corpus scriptorum ecclesiasticorum Latinorum, Volume 25, Pars I). Zycha, Joseph editor. Prague; Vienna; Leipzig: F. Tempsky; G. Freytag, 1891.

Sed non, inquit, accipere euangelium hoc solum est, si quod praecepit, facias, sed ut etiam credas omnibus, quae in eodem scripta sunt, quorum primum est illud, quia sit natus Iesus. sed nec item illud solum est euangelium accipere, ut credas, quia natus est Iesus, sed ut facias etiam, quod praecepit. ac si me idcirco euangelium non accipere putas, quia generationem praetermitto. nec tu ergo accipis et multo magis non accipis, quia praecepta contemnis. ac per hoc interim pares sumus, donec discutiamus et partes; aut si tibi non praeiudicat praeceptorum ista contemptio ad profitendum, quia accipias euangelium, mihi quare ad hoc praeiudicet genealogia damnata? quodsi accipere euangelium in duobus his constat, ut dicis, genealogias credere et seruare mandata, quid ergo inperfectus inperfectum iudicas ? uterque nostrum eget alterutro. sin, quod certius est, accipere euangelium in sola obseruatione constat caelestium mandatorum. duplici modo inprobus es, qui, ut dici solet, desertor arguas militem. et tamen age, ponamus, quia ita uis, duo haec partes esse fidei perfectae, quarum una quidem constet in uerbo, id est fateri Christum natum, altera uero in opere, quod est obseruatio praeceptorum. uides ergo quam arduam ego et difficiliorem mihi partem elegerim; tu uide quam leuissimam et faciliorem. [*]( 2 Matth. 11, 5 ) [*]( 1 ceci C 2 mortui resurgunt om. b 3 ego (ex ergo) C 9 (et 12) precepit C que C 11 est] esse LCSGMP1 12 etiam om. C pręcipit b at b 14 pretermitto S 15 contempnis CL 17 proficiendum SG quia] qui LPlSG quod P3 quid b 19 dampnata C 21 iudicat b 22 sin] et si SG *in M quod] eo quod (eo s. I.) M cercius C 25 quiait habes L ita] id (in ras.) M 26 perfecte LC 28 preceptorum C )

273
nec inmerito plebs ad te confugit. a me refugit, nesciens utique, quia regnum dei non sit in uerbo, sed in uirtute. quid ergo est, quod me lacessis, si difficiliorem fidei adgressus partem tibi ut infirmo reliqui faciliorem ? sed ego ad tribuendam, inquit, salutem animis hanc partem fidei efficaciorem puto ac magis idoneam, quam tu reliquisti, id est Christum fateri natum.

Age ergo, ipsum eundem interrogemus Christum et, unde potissimum nobis salutis oriatur occasio, ex eius ore discamus. quis hominum intrabit in regnum tuum, Christe? qui fecerit, inquit, uoluntatem patris mei, qui in caelis est. non dixit: qui me professus fuerit natum. et alibi ad discipulos: ite, docete omnes gentes baptizantes eos in nomine patris et filii et spiritus sancti et docentes eos seruare omnia, quae mandaui uobis, non dixit: docentes eos, quia sim natus, sed ut mandata conseruent. item alibi: amici mei eritis, si feceritis, quae praecipio uobis, non dixit: si natum me credideritis. rursum: si feceritis mandata mea, manebitis in mea caritate et alia multa. necnon et in monte cum doceret: beati pauperes, dicens, beati mites, beati pacifici, beati puro corde, beati qui lugent, beati qui esuriunt, beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam, nusquam dixit: beati, qui me confessi fuerint natum. et in discretione agnorum ab haedis in iudicio dicturum se dicit iis, qui ad dexteram sunt: esuriui, et cibastis me; sitiui, et potastis me et cetera; propterea recipite regnum. non dixit: quia natum me credidistis, regnum percipite. necnon et diuiti quaerenti [*]( 11 Matth. 7, 21 13 Matth. 28, 19 sq. 18 Ioh. 15, 10 sqq. 20 Mattb. 5, 3 sqq. 26 Matth. 25, 34 sq. ) [*]( 1 confugit] confluit LCPMGb refugit (g s. l. a m. 2) L 2 est h 3 difficiliorem (ci s. I.) C 5 inquid Ml efficatiorem LC 8 et unde] eundem Lb p eundem M 10 intrauit L 11 celis C 13 omnes om. CSMG 15 eos om. C que C _16 conserusent (se corr. ex, a) C 17 que precipio C 20 paupes spu b 25 hedis LCSMG his LCSGMb deztram M 27 percipite C ) [*]( xxv. Aur. leet. 6. ) [*]( 18 )

274
uitam aeternam, uade. inquit, uende omnia, quae habes, et sequere me; non dixit: crede me natum, ut in aeternum uiuas. ecce igitur portioni meae, quam mihi de gemina, ut uultis, fide delegi, ubique regnum, uita, beatitudo promittitur, uestrae uero nusquam. aut docete sicubi scriptum est beatum esse regnumue percepturum aut aeternam habiturum uitam, qui eum fassus fuerit natum ex femina. interim tamen, si et haec pars est fidei, beatitudinem non habet. cum uero eam nec partem fidei probauerimus, quid fiet? nempe eritis uos inanes, quod et ipsum utique monstrabitur. sed interim hoc satis nobis est ad propositum, quia portio haec nostra beatitudinibus coronata sit. cui tamen accedit et illa alia beatitudo ex confessione quoque sermonis, quia Iesum confitemur esse Christum filium dei uiui, quod aeque ipse ore suo testatur Iesus dicens ad Petrum: beatus es, Simon Bariona, quia non tibi hoc caro et sanguis reuelauit, sed pater meus, qui in caelis est. quapropter non iam, ut putabatis, unam, sed duas easdemque ratas fidei partes tenemus et in utraque pariter beati appellamur a Christo, quia alteram earum operibus exercentes alteram sine blasphemia praedicamus.

AUGUSTJNUS respondit: Iam supra commemoraui, quam saepe se dominus Iesus Christus filium hominis dicat et quanta uanitate Manichaei fabulam nefandi sui erroris inducant de nescio quo commenticio primo homine, quem non terrenum, sed fallacibus elementis indutum contra apostolum praedicant dicentem: primus homo de terra terrenus, et quanta cura nos idem monuerit apostolus dicens: si quis uobis adnuntiauerit praeterquam quod adnuntiauimus uobis, anathema sit. quapropter restat, ut filium hominis Christum [*]( 1 Matth. 19, 21 15 Matth. 16, 17 26 I Cor. 15, 47 27 Gal. 1, 8 sq.-) [*]( 1 que C 4 ubique] ubi SG 7 confessus p3b 12 accidit L 13 qua b 14 eque C testatur] beatus LSPMGb 15 ad petrum dd S 19 eorum C 20 predicamus C 21 cap. XI LPMSG Agostinus L 22 sepe C 23 manichei C 24 commentio C 25 predicant C )

275
ita credamus, sicut apostolica ueritate praedicatur, non sicut Manichaeorum falsitate confingitur. cum igitur eum euangelistae adnuntient natum ei femina de domo Dauid, hoc est de familia Dauid, Paulusque ad Timotheum scribat dicens: memor esto Christum Iesum resurrexisse a mortuis ex semine Dauid secundum euangelium meum: satis adparet, quemadmodum Christum filium hominis credere debeamus, qui filius dei, per quem facti sumus, etiam filius hominis per adsumptionem carnis factus est, ut moreretur propter delicta nostra et resurgeret propter iustificationem nostram. ideoque utrumque se dicit, et filium dei et filium hominis. unde ne pergam per plurima, uno loco in euangelio secundum Iohannem ita scriptum est: amen, amen dico uobis, quia uenit hora et nunc est, quando mortui audient uocem filii dei; et qui audierint, uiuent. sicut enim pater habet uitam in semet ipso, sic dedit et filio uitam habere in semet ipso; et potestatem dedit ei et iudicium facere, quia filius hominis est. dixit: uocem filii dei audient, et dixit: quia filius hominis est. secundum hoc enim, quod dixit filius hominis est', accepit potestatem iudicium faciendi, quia in ipsa forma uenturus est ad iudicium, ut et a bonis et a malis uideatur. in qua forma etiam ascendit in caelum et uox illa discipulis sonuit: sic ueniet, quemadmodum eum uidistis euntem in caelum. nam secundum id, quod filius dei deus aequalis est patri et cum patre unum, non uidebitur a malis; beati enim mundo corde, quia ipsi deum uidebunt. cum ergo credentibus in se promittat uitam aeternam nec aliud sit credere in eum quam credere in uerum Christum, qualem se [*]( 5 II Tim. 2, 8 10 cf. Rom. 4, 25 13 Ioh. 5, 25 sqq. 24 Act. 1, 11 26 Matth. 5, 8 ) [*]( 1 predicatur L 2 manicheorum C configitur L conficitur b euangeliste C 8 adnuntisent (ae corr. ex a) C 5 iesum om. C 7 quemammodum L 10 delicta (li in ras.) L et] ut S 17 habere uitam C 18 (et 21, 22) iuditium C 24 Bonauit LMb quemammodum L 25 celum C 26 unus C 29 uertl (t1 a m. 1 a. e) L ) [*]( 18* )
276
ipse praedicat et ab apostolis praedicatur, hoc est et uerum dei filium et uerum hominis filium: uos, Manichaei, qui creditis in falsum et fallacem, falsi et fallacis hominis filium, cum et ipsum deum gentis aduersae tumultu perterritum membra sua misisse crucianda nec postea tota purganda docetis, uidetis, quam sitis alieni a uita aeterna, quam promittit Christus illis, qui credunt in eum. at enim dixit Petro confitenti eum filium dei: beatus es, Simon Bariona. numquid ideo nihil promisit eis, qui in eum filium hominis crederent, cum idem ipse sit et filius dei et filius hominis ? habes etiam aperte uitam aeternam promissam credentibus in filium hominis. sicut exaltauit, inquit, Moyses serpentem in heremo, sic oportet exaltari filium hominis, ut omnis, qui crediderit in eum, non pereat, sed habeat uitam aeternam. quid uultis amplius? credite ergo in filium hominis, ut habeatis uitam aeternam, quia ipse est et filius dei, qui potest dare uitam aeternam, quia ipse est uerus deus et uita aeterna, sicut idem Iohannes ait in epistula sua, ubi etiam dicit antichristum esse, qui negat Christum in carne uenisse.

Quid ergo uos tamquam de mandatorum eius perfectione iactatis, quod ea quae in euangelio praecepta sunt operamini? quid enim illa prodessent, ubi non est fides uera, etiamsi uere inplerentur a uobis ? nonne audistis apostolum dicentem: si distribuam omnia mea pauperibus et tradam corpus. meum, ut ardeam, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest? quid ergo uos tamquam de christiana paupertate iactatis, cum christiana caritate careatis ? habent enim [*]( 8 Matth. 16, 17 12 Ioh. 8, 14 sq. 17 I Ioh. 5, 20 19 cf. I Ioh. 4, 3 25 I Cor. 13, 3 ) [*]( 1 predicat C 2 manichei C 4 aduerse C 5 crucianda (n 8. I.) C 6 uidetis ed. Maurina: docetis SGM, om. LCPb 9 nihil om. 8 promittit P 19 antechristum L 21 perfectionem (m semier.) L 22 que C 23 si (s. I. m. 1 add.) C 24 audistis (pr. s s. I. a m. 1) C 27 prodê/I (8 idetur er.) L )

277
inter se quam caritatem uocant etiam latrones sibi debentes facinorosam flagitiosamque conscientiam, sed non caritatem, quam commendat apostolus. et ut eam a ceteris inprobandis repudiandisque secerneret, ait alio loco: finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta. unde ergo habere potestis ueram caritatem ex fide ficta surgentem ? aut quando uos pigebit fidem uestram pugnare mendaciis, quando et primum hominem uestrum cum suis hostibus in suae naturae ueritate manentibus mutabili fallacia dimicasse praedicatis et istum Christum, qui dicit:. ego sum ueritas, speciem carnis, mortem crucis, uulnera passionis, cicatrices resurrectionis mentitum esse suadetis P proinde uos Christo uestro anteponi uultis, si illo mentiente uos adnuntiatis ueritatem. si autem Christum uestrum sectari uultis, quis non in uobis caueat falsitatem, ut in his quoque mandatis, quae uos inplere dicitis, non sit nisi sola fallacia? quippe cum ausus sit Faustus dicere, quod aes in zonis non portetis — nisi forte ideo uerum dixit, quia non aes in zonis, sed et aurum in arcellis et in sacculis habeatis — nec reprehenderentur ista in uobis, nisi quia profitemini aliud et aliter uiuitis. adhuc in rebus humanis est ille Constantius, modo iam frater noster catholicus christianus, qui multos uestrum Romae in domum suam congregauerat propter inplenda praecepta Manichaei, satis quidem uana et inepta, sed tamen quae magna existimatis: quibus cum uestra infirmitas cederet, dispersi estis quisque in uiam suam. unde illi, qui in eis perdurare uoluerunt, a uestra societate schisma fecerunt, et [*](6 I Tim. 1, 5 11 Ioh. 14, 6 ) [*]( 1 inter] intra SG 2 non (s. l.) G om. SMCX 8 et] sed (in ras.) SG+ OM. LMb, (itł mg. m. rec. add.) C cęteris L 4 precepti C 5 corde] corpore Cl 7 fidem L pigeuit L 8 fucare C purgare G* 10 fallatia C 12 resurrextionis C 14 ueritatis S 16 que C nisi om. L 17$3 C 19 saculia SG rephenderentur L 22 urorum L 23 rome 8 24 manichei C 25 sup. cum uestra add. m. 2 1 implendis M 27 uram L schisma (s pr. 8. I.) S scisma C )
278
quia in mattis dormiunt, Mattarii appellantur; a quorum stratis longe dissimiles fuerunt plumae Fausti et caprinae lodices, qua deliciarum adfluentia non solum Mattarios fastidiebat, sed etiam domum patris sui hominis pauperis Mileuitani. auferte ergo perditam simulationem, si de moribus non uultis, saltem de litteris uestris, ne lingua uestra cum uita uestra tamquam ille primus homo cum gente tenebrarum mendacibus non elementis, sed uerbis pugnare uideatur.

Sed ne in homines potius non inplentes ea, quae sibi praecipiuntur, quam in ipsam sectam uanissimi erroris me ista dicere quisquam reprehendat, hoc dico: talia sunt ipsa praecepta Manichaei, ut si ea non faciatis, deceptores, si autem faciatis, decepti sitis. neque enim Christus uobis praecepit, ut herbam non euellatis, ne homicidium perpetretis, qui discipulos suos per segetem transeuntes et esurientes uellere spicas sabbato non prohibuit, unde conuinceret et praesentes ludaeos et futuros Manichaeos: illos, quia sabbato fiebat, illos, quia fiebat. sed plane Manichaeus praecepit, ut otiosis manibus uestris de homicidiis uiuatis alienis. et illa quidem falsa sunt homicidia, sed uestra sunt uera, cum tali daemoniorum doctrina miseras animas trucidatis.

Inest tamen ille haereticus typhus intolerabilisque superbia. uides in me, inquit, Christi beatitudines illas, quae euangelium faciunt, et interrogas, utrum illud accipiam? uides pauperem, uides mitem, uides pacificum, puro corde, lugentem. esurientem, sitientem, [*](16 cf. Matth. 12, 1 ) [*]( 2 plnme C 3 ludices SLG fastidiabat (fasti iłł ras.) LS,1 (a med. in ras.) G fastidibat C fastidi.bat M 4 patri C hominis om. SG 6 salfcem (u er.) L 8 pugnare] impugnari S, (in ras..) G 10 pre- dpiuntur C uanissime (e ex i) L 11 rephendat L 12 praecepti SG precepta C manichei C 14 ne] sed ne S, (sed s. l.) G 17 iudeos C manicheos C 18 illoa] istos uero SMG manicheos Gx precepit C pracipit b ociosis C 20 demoniorum C 22 hereticua LC tyfus LCSMG typus b (in mg. al typhus) intolerabilisquae L 24 illum LSMG 25 pauperem C 26 persecutionS L )

279
persecutiones et odia sustinentem propter iustitiam et dubitas, utrum accipiam euangelium? si hoc esset iustum esse, iustificare se ipsum, uerbis suis uolasset in caelum homo iste, cum haec loqueretur. sed ego in delicias Fausti non inuehor notas omnibus auditoribus Manichaeorum et eis maxime, qui sunt Romae: talem propono Manichaeum, qualem Constantius requirebat, cum illa praecepta exigebat inpleri, non qualem uideri nolebat. et illum tamen quomodo uideo pauperem spiritu, qui tam superbus est, ut animam suam deum credat nec captiuus erubescat? quomodo mitem, qui tantae auctoritati euangelicae mauult insultare quam credere ? quomodo pacificum, qui naturam ipsam diuinam, qua deus est quicquid est, qui solus uere est, perpetuam pacem habere potuisse non putat? quomodo puro corde, in quo tumultuantur tam sacrilega et tam multa figmenta ? quomodo lugentem, nisi deum captum et ligatum, donec soluatur et euadat ex quadam tamen parte decurtatus, quae in globo tenebrarum a patre ligabitur et non lugebitur? quomodo esurientem et sitientem iustitiam, quam Faustus in scriptis suis non addidit, credo, ne sibi deesse uideretur, si eam se adhuc esurire ac sitire fateretur? sed quam iustitiam isti esuriunt et sitiunt quibus perfecta iustitia erit damnatis in globo fratribus, qui nihil suo uitio peccauerunt, sed hostili tabe, quo eos pater misit, inexpiabiliter infecti sunt, insuper triumphare?